Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
Gesta regum Anglorum
Angl 91
Choose a text
More by Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
—
11154 Gerean
71.3
§ 286. Nos sane credimus, post benedictionem ecclesiasticam, illa mysteria esse verum corpus et sanguinem Salvatoris; adducti et veteris ecclesiae auctoritate, et multis noviter ostensis miraculis. Quale fuit illud quod beatus Gregorius exhibuit Romae. Quale quod Paschasius narrat contigisse Alamanniae: presbyterum Plegildum visibiliter speciem pueri in altare contrectasse, 466 et, post libata oscula, in panis similitudinem conversum ecclesiastico more sumpsisse: quod arroganti cavillatione ferunt Berengarium carpere solitum, et dicere,« Speciosa certe pax nebulonis, ut, cui oris praebuerat basium, dentium inferret exitium.» Quale de pusione Judaico; quod, in ecclesiam cum aequaevo Christiano forte et ludibunde ingressus, vidit puerum in ara membratim discerpi, et viritim populo dividi. Id cum innocentia puerili parentibus pro vero assereret, in rogum detrusum ubi occluso ostio aestuabat incendium, multis post horis sine jactura corporis, exuviarumque, et etiam crinium, a Christianis extractum, interrogatusque quomodo voraces ignium globos evaserit, respondit,« Illa pulchra foemina quam vidi sedere in cathedra, cujus filius populo dividebatur, semper mihi in camino ad dextram astitit, flammineas minas et fumea volumina peplo suo summovens.»
71.4
§ 287. Tunc in provincia Walarum, quae Ros vocatur, inventum est sepulchrum Walwen, qui fuit haud degener Arturis ex sorore nepos. Regnavit in ea parte Britanniae quae adhud Walweitha vocatur: miles virtute nominatissimus sed a fratre et nepote Hengistii, de quibus in primo libro dixi, regno expulsus, prius multo eorum detrimento exilium compensans suum; communicans merito laudi avunculi, quod ruentis patriae casum in plures annos distulerint. Sed Arturis sepulchrum nusquam visitur, unde antiquitas naeniarum adhuc eum venturum fabulatur. Caeterum, alterius bustum, ut praemisi, tempore Willelmi regis repertum est super oram maris, quatuordecim pedes longum; ubi a quibusdam asseritur ab hostibus vulneratus, et naufragio 467 ejectus; a quibusdam dicitur a civibus in publico epulo interfectus. Veritatis ergo notitia labat in dubio, licet neuter eorum defuerit famae suae patrocinio.
71.5
§ 288. Illa fuit tempestas qua Henrici( de quo inter gesta Willelmi locutus sum) miserabile et pene funestum per quinquaginta annos Alamannia ingemuit imperium. Erat is neque ineruditus neque ignavus, sed fato quodam ab omnibus ita impetitus, ut rem religionis tractare sibi videretur quisquis in illum arma produceret. Habebat filios duos, Conradum et Henricum: prior nihil impium contra parentem ausus, subjugata Italia, apud Aretium civitatem Tusciae dies expleverat: alter patrem, aliquantulum ab externis feriatum, primo aevi tyrocinio aggressus, cedere imperio compulit; nec multo post, defunctum imperialibus inferiis extulit. Vivit adhuc, ejusdem sententiae pertinaciter sequax pro qua patrem persequendum putaverat: nam et investituram ecclesiarum per baculum et annulum donat, et sine suo arbitratu papam electum non legitimum aestimat; licet Calixtus, qui modo apostolicae sedi praesidet, immodicam viri aviditatem egregie inhibuerit. Verum de his plura me dicturum lector praestoletur, cum series narrationis expetierit.
71.6
§ 289. Porro Hildebrando papa( ut dixi) mortuo, et Urbano a cardinalibus electo, imperator haesit in proposito ut Wibertum praeferret et papam dictitaret, Romaeque, altero expulso, inferret: sed aequiori( ut videbatur) causae affuit militia Matildis Marcisae, quae oblita sexus, nec 468 dispar antiquis Amazonibus, ferrata virorum agmina in bellum agebat foemina; ejus suffragio Urbanus posteriori tempore thronum indeptus apostolicum, securum per undecim annos actitavit otium. Post eum Paschalis, consputa Henrici scientia, a Romanis institutus est. Gravabat superas adhuc vivendo Wibertus auras, unicus schismatis sator, nec unquam quoad vixit pervicaciam deposuit ut justitiae manus daret; imperatoris judicium pronuncians sequendum, non lanistarum vel pellificum Romanorum: quare ambo, ab Urbano sequentibus conciliis excommunicati, arguto sententiam suspendebant ludibrio. Inter haec erant multa quae in Caesare probares; quod esset ore facundus, acer ingenio, multa eruditus lectione, impiger eleemosynis, prorsus in eo bona animi corporisque cerneres; ad arma prompte concurrere, ut qui sexagies et bis acie collata dimicarit; juste lites componere; cum res non successisset, querelis in coelum conversis inde opem expectare. Plures inimicorum ejus vitam exitu miserando conclusere.
72
DE HOMINE A MURIBUS DILACERATO.
72
§ 290. Audivi virum veracissimum referentem quod quidam ex adversariis ejus, homo impotens et factiosus, dum resupinatis cervicibus in convivio resideret, ita a muribus repente circumvallatus est ut nusquam esset effugium; tantus erat 469 numerus bestiolarum ut in quamlibet ampla provincia tot esse non putarentur. Itaque fustibus et subselliorum quae ad manum occurrissent fragminibus, diu in eas saevitum, nec quicquam profectum; et quamvis a cunctis repellerentur, nulli tamen noxam vicariam referebant; illum solum dentibus, illud terribili quodam occentu persequebantur. Quapropter a famulis ultra jactum sagittae in pelagus provectus, nec sic violentiam evasit; continuo enim tanta vis murium ponto inundavit ut marmor paleis constratum jurares. Sed cum jam tabulata navis corroderent, et naufragium indubitatum aqua per rimulas ingrediens minaretur, servientes puppem ad littus retorquent. Tum vero animalia, juxta carinam annavigantia, priora ad terram perveniunt; ita miser ille in aridam expositus, moxque totus dilaceratus, horrendam murium famem explevit.
73
QUOD QUEM LEOPARDUS MORDICUS ATTIGERIT MURES COMMINGANT.
73
§ 291. Ideo minus hoc mirum judico, quia certum est in Asiaticis regionibus si leopardus aliquem mordicus attigerit, confestim murium copiam adventare, ut vulneratum commingant, immundum urinae diluvium comitari hominis exitium; sin vero sedulitate arcentium ministrorum intra novem dies vitata fuerit pernicies, advocari medicorum industriam profecto valituram. Conspicatus est relator meus quemdam ejusmodi saucium, cum desperaret in terra salutem, in altum jactis anchoris processisse; nec mora, plures illo mures annasse, corticibus malorum granatorum quorum medullas exederant inclusos, mirabile dictu, sed obstrepentibus nautis demersos. Nihil 470 enim ille Parens rerum creatum destituit ingenio, nihil porro noxium sine remedio.
74
DE MARINIANO SCOTO:
74
§ 292. Sub isto imperatore regnante floruit Marinianus Scotus, qui primo Fuldensis monachus, post apud Magontiacum inclusus, contemptu praesentis vitae, gratiam futurae demerebatur. Is, longo vitae otio chronographos scrutatus, dissonantiam cyclorum Dionysii exigui ab evangelica veritate deprehendit; itaque, ab initio seculi annos singulos recensens, viginti duos annos qui circulis praedictis deerant superaddidit, sed paucos aut nullos sententiae suae sectatores habuit. Quare saepe mirari soleo cur nostri temporis doctos hoc respergat infortunium, ut in tanto numero discentium, in tam tristi pallore lucubrantium, vix aliquis plenam scientiae laudem referat. Adeo inveteratus usus placet; adeo fere nullus novis, licet probabiliter inventis, serenitatem assensus pro merito indulget; totis conatibus in sententiam veterum reptatur, omne recens sordet: ita, quia solus favor alit ingenia, cessante favore, obtorpuerunt omnia.
75.1
DE MIRACULO QUOD ACCIDIT IN FULDENSI COENOBIO.
75.1
§ 293. Sed quia Fuldense coenobium nominavi, dicam quod ibidem accidisse vir reverendus mihi 471 narravit, Walkerius prior Malverni; cujus verbis qui non credit, injuriam religioni facit.« Non( ait) plusquam quindecim anni sunt quod in eodem loco exitialis lues grassata prius abbatem corripuit, mox multos monachorum extinxit. Superstites primo quisque sibi timere, orationes et eleemosynas largiores facere: sed processu temporis, ut est omnium natura hominum, pedetentim, metu dempto, omittere; cellararius praesertim, qui palam et ridicule clamitaret non posse penum tot expensis sufficere; sperasse se nuper aliquod alleviamentum, pro tot elationibus funerum; nihil ultra spei esse, si quod vivi nequissent, mortui consumerent. Itaque cum quadam nocte pro re necessaria soporem diu distulisset, tandem elaqueatis morarum retibus in dormitorium ire pergebat; et ecce, rem miram auditurus es, videt in capitulo abbatem, et omnes qui obierant illo anno, eo quo excesserant ordine sedere. Timidus et effugere gestiens, vi retractus est; increpitus, et monastico more flagellis coercitus, audivit verba abbatis in hanc omnino sententiam, Stultum esse de alterius morte emolumento inhiare, cum sors cujusque sub eodem pendeat fato; impium esse, cum monachus omnem vitam in ecclesiae consumpserit obsequio, ut careat unius saltem anni post mortem stipendio: illum citissime obiturum, sed quicquid pro eo fieret, ad aliorum quibus abstulerat refundendum commodum; iret modo, et alios corrigeret exemplo, quos corruperat verbo. Abiit ille; et nihil se vanum vidisse, tam recentibus plagis quam proximo sui obitu, monstravit.»
75.2
§ 294. Interea, dum alia agimus, irrepsit materia, et voluntas accessit, ut quid tempore Willelmi regis definitum sit de controversia quae adhuc inter archiepiscopos Cantuariensem et 472 Eboracensem volutatur, describam. De qua re, ut plane norint posteri, quid inde antiqui patres senserint apponam.
76.1
QUOD OMNES EPISCOPI TOTIUS BRITANNIAE ARCHIEPISCOPO DOROBERNIAE SUBJICIANTUR.
76.1
Gregorius papa Augustino primo Anglorum archiepiscopo Doroberniae.
76.2
§ 295.« Tua fraternitas non solum eos episcopos quos ordinaverit, neque hos tantummodo qui per Eboracensem episcopum fuerint ordinati, sed etiam omnes Britanniae sacerdotes, habeat, Deo Domino nostro Jesu Christo, auctore subjectos.»
76.3
Bonifacius Justo archiepiscopo Doroberniae.
76.4
§ 296.« Absit ab omni Christiano ut ex illa civitate Dorobernia aliquid minuatur, aut in aliud mutetur, nunc vel futuris temporibus, quae a praedecessore nostro domino papa Gregorio statuta sunt, quoquo modo res humanae quassantur: sed magis ex auctoritate beati Petri apostolorum principis id ipsum praecipientes firmamus, ut in Dorobernia civitate semper in posterum metropolitanus totius Britanniae locus habeatur; omnesque provinciae regni Anglorum, ut praefati loci metropolitanae ecclesiae subjiciantur, immutilata et perpetua stabilitate decernimus. Hanc autem ecclesiam, utpote specialiter consistentem sub potestate et tuitione sanctae Romanae ecclesiae, si quis conatus fuerit imminuere, eique de concessae potestatis jure quicquid abstulerit, auferat eum Deus de libro vitae, sciatque se sub anathematis vinculis esse nodatum.»
76.5
473 Alexander Willelmo regi Anglorum.
76.6
§ 297.« Causam Alricii, qui olim Cicestrensis ecclesiae dictus est episcopus, diligenter retractandam, et definiendam, fratri nostro episcopo Lanfranco commisimus. Item sibi negotium, de discernenda lite quae inter archiepiscopum Eboracensem et episcopum Dorcacestrensem de pertinacia dioecesis eorum est, firmiter injungendo commendavimus, ut hanc causam diligentissima perquisitione pertractet, et justo fine determinet. In causis autem pertractandis et definiendis ita sibi nostrae et apostolicae auctoritatis vicem dedimus, ut quicquid in eis justitia dictante determinaverit, quasi in nostra praesentia definitum, deinceps firmum et indissolubile teneatur.»
77.1
474 QUOD EBORACENSIS ARCHIEPISCOPUS, ET OMNES SIBI SUBJECTI, ARCHIEPISCOPO DOROBERNIAE SUBJICIANTUR.
77.1
Generale concilium regni Anglorum de jure et primaru Dorobernensis sive Cantuariensis ecclesiae.
77.2
§ 298.« Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo septuagesimo secundo, pontificatus autem domini Alexandri papae undecimo, regni vero Willelmi gloriosi regis Anglorum et ducis Normannorum sexto, ex praecepto ejusdem Alexandri papae, annuente eodem rege, in praesentia ipsius et episcoporum atque abbatum, ventilata est causa de primatu quem Lanfrancus 475 Dorobernensis archiepiscopus super Eboracensem ecclesiam, jure suae ecclesiae, proclamabat; et de ordinationibus quorumdam episcoporum, de quibus ad quem specialiter pertinerent certum minime constabat: et tandem aliquando diversis diversarum scripturarum auctoritatibus probatum atque ostensum est quod Eboracensis ecclesia Cantuariensi debeat subjacere, ejusque archiepiscopi, ut primatis totius Britanniae, dispositionibus, in iis quae ad Christianam religionem pertinent, in omnibus obedire. Subjectionem vero Dunelmensis, hoc est, Lindisfarnensis episcopi, atque omnium regionum a terminis Licifeldensis episcopii, et Humbriae magni fluvii, usque ad extremos Scotiae fines, et quicquid ex hac parte praedicti fluminis ad parochiam Eboracensis ecclesiae jure competit, Cantuariensis metropolitanus Eboracensi archiepiscopo ejusque successoribus obtinere concessit. Ita ut si Cantuariensis archiepiscopus concilium cogere voluerit, ubicunque visum ei fuerit, Eboracensis archiepiscopus sui praesentiam cum omnibus sibi subjectis ad nutum ejus exhibeat, et ejus canonicis dispositionibus obediens existat. Quod autem Eboracensis archiepiscopus professionem Cantuariensi archiepiscopo etiam cum sacramento facere debeat, Lanfrancus Dorobernensis 476 archiepiscopus ex antiqua antecessorum consuetudine ostendit; sed, ob amorem regis, Thomae Eboracensi archiepiscopo sacramentum relaxavit, scriptamque tantum professionem recepit, non praejudicans successoribus suis qui sacramentum cum professione a successoribus Thomae exigere voluerint. Si archiepiscopus Cantuariensis vitam finierit, Eboracensis archiepiscopus Doroberniam veniet; et eum qui electus fuerit, cum caeteris praefatae ecclesiae episcopis, ut primatem proprium jure consecrabit. Quod si Eboracensis archiepiscopus obierit, is qui ei successurus eligitur, accepto a rege archiepiscopatus dono, Cantuariam, vel ubi Cantuariensi archiepiscopo placuerit, accedet, et ab ipso ordinationem, canonico more, suscipiet. Huic constitutioni consenserunt praefatus rex, et archiepiscopi Lanfrancus Cantuariensis, et Thomas Eboracensis, et Hubertus, sanctae Romanae ecclesiae subdiaconus et praefati Alexandri papae legatus, et caeteri qui interfuerunt episcopi et abbates. Ventilata est autem haec causa prius apud Wentanam civitatem in Paschali solennitate, in capella regia quae sita est in castello; postea in villa regia quae vocatur Windlesor, ubi et finem accepit in praesentia regis, episcoporum, abbatum diversorum ordinum, qui congregati erant apud curiam in festivitate Pentecostes.« Ego Lanfrancus Dorobernensis archiepiscopus subscripsi.« Signum Willelmi regis.« Signum Matildis reginae.« Ego Hubertus, sanctae Romanae ecclesiae lector et domini Alexandri papae legatus, subscripsi..« Ego Thomas Eboracensis archiepiscopus 477 subscripsi.« Ego Willelmus Londoniensis episcopus consensi.« Ego Hermannus Scirburnensis episcopus subscripsi.« Ego Wulstanus Wigornensis episcopus subscripsi« Ego Walterus Herefordensis episcopus subscripsi.« Ego Giso Wellensis episcopus consensi.« Ego Remigius Dorcacensis episcopus subscripsi.« Ego Wakelinus Wentanus episcopus subscripsi.« Ego Herfastus Helmeanensis episcopus subscripsi.« Ego Stigandus Cicestrensis episcopus consensi.« Ego Siwardus Rofensis episcopus consensi.« Ego Osbernus Exoniensis episcopus consensi.« Ego Odo Baiocensis episcopus, et comes Cantiae, consensi.« Ego Godefridus Constantiensis episcopus, et unus de primatibus Anglorum, consensi.« Ego Baldewinus abbas coenobii sancti Edmundi« Ego Scotlandus abbas coenobii sancti Augustini consensi.« Ego Elfwinus, abbas coenobii quod Ramesege dicitur, consensi.« Ego Elnothus Glastoniensis abbas consensi.« Ego Turstanus, abbas coenobii quod in insula quae dicitur Heli situm est, consensi.« Ego Wlnothus, abbas coenobii quod Certesei dicitur, consensi.« Ego Elfwinus abbas coenobii Evesandi consensi.« Ego Fridericus abbas sancti Albani consensi.« Ego Gosfridus abbas coenobii sancti Petri, quod non longe a Londonia situm est, consensi. consensi.« Ego Turoldus abbas de Burgo consensi« Ego Adelelmus abbas Abbendoniae consensi.« Ego Rualdus abbas Novi Monasterii Wintoniae consensi.»
77.3
Professio Thomae Eboracensis archiepiscopi.
77.4
§ 299.« Decet Christianum quemque Christianis legibus subjacere, nec iis quae a sanctis patribus 478 salubriter instituta sunt quibuslibet rationibus contraire. Hic namque irae, dissensiones, invidiae, contentiones, caeteraque procedunt, quae amatores suos in poenas demergunt. Et quanto quisque altioris est ordinis, tanto impensius debet obtemperare praeceptis. Propterea ego Thomas ordinatus jam Eboracensis ecclesiae metropolitanus antistes, auditis cognitisque rationibus, absolutam tibi, Lanfrance, Dorobernensis archiepiscope, tuisque successoribus, de canonica obedientia professionem facio; et quicquid a te vel ab eis juste et canonice mihi injunctum fuerit, servaturum me esse promitto. De hac autem re, dum a te adhuc ordinandus essem, dubius fui; ideoque tibi quidem sine conditione, successoribus vero tuis conditionaliter, obtemperaturum me esse promisi.»
77.5
§ 300. Habebat autem ex antiquo, sicut in libro primo dixisse me memini, Cantuariensis archiepiscopus hos episcopos: Londoniensem, Wintoniensem, Rofensem, Scireburnensem, Wigornensem, Herefordensem, Lichetfeldensem, Selesiensem, Legacestrensem, Elmanensem, Sidnacestrensem, Dommuccensem: additi sunt, tempore regis Edwardi senioris, Cornubiensis, Cridiensis, Wellensis in West- Saxonia, et in Merciis Dorcestrensis, ut secundo libro dixi. Eboracensis autem archiepiscopus habebat omnes trans Humbram episcopos suae ditioni subjectos, Ripensem, Haugustaldensem, Lindisfarnensem, illum de Candida Casa quae nunc Witerne dicitur, et omnes episcopos Scotiae et Orcadum; sicut Cantuariensis habet episcopos Hiberniae et Walarum. 479 Perierunt autem jamdudum episcopatus Ripensis et Haugustaldensis vi hostilitatis; et Legacestrensis, et Sidnacestrensis et Dommuccensis, quo nescio modo. Porro autem, tempore regis Edwardi simplicis, Cornubiensis et Cridiensis uniti sunt, et translatus est episcopatus in Exoniam. Sub rege Willelmo, in isto eodem concilio pronuntiatum est, secundum scita canonum, ut episcopi transeuntes de villis constituerent sedes suas in urbibus dioecesium suarum: Licitfeldensis ergo migravit in Cestram, quae olim Civitas Legionum dicebatur; Selesiensis in Cicestram; Elmanensis in Tethford primo, nunc ab Herberto episcopo in Norwic; Scirburnensis in Salesbiriam; Dorcestrensis in Lincoliam. Nam Lindisfarnensis pridem veteri tempore transierat in Dunelmum, et nuper Wellensis in Bathoniam.
77.6
§ 301. In hoc conventu Lanfrancus, qui erat adhuc rudis Anglus, quaesivit a senioribus episcopis qui esset ordo sedendi in concilio, antiquo more statutus: illi vero, excusata difficultate responsi, in diem distulerunt posterum. Et tunc, diligentissime advocata memoria, hunc se vidisse morem asseruere: ut Cantuariae archiepiscopus, concilio praesidens, habeat a dextro latere archiepiscopum Eboraci, et juxta eum episcopum Wintoniae, a sinistro autem Londoniensem: quod si, ut contingit, pro aliqua necessitate Cantuariensis primas adventum suum negaverit, vel obitu defuerit, Eboracensis archiepiscopus, concilio praesidens, habeat a dextra Londoniensem episcopum, et a sinistra Wintoniensem; caeteri secundum tempora ordinationum sedilia sua agnoscant.
77.7
480§ 302. Tunc quoque querela archiepiscopi Eboracensis de clamore in Wigornensem et Dorcacestrensem episcopos decisa et sopita est, namque dicebat eos suae ditioni subjacere debere; quod, cum jamdudum muto silentio ruminasset, Romam cum Lanfranco profectus, ut pallia sua ab apostolico reciperent, palam audiente senatu Romano extulit. Tunc vero Lanfrancus, quamvis ad omnes injurias inconcussae soliditatis esset, nonnihil tamen tam proterva et ante sibi inaudita postulatione turbatus, irae motum vultu prodidit, verbis aliquandiu intra fauces devoratis: at Alexander papa, qui gravaretur Lanfrancum contristare,( nam et venienti dignanter assurrexerat, professus illud insigne reverentiae non se detulisse honori archiepiscopii, sed amori magisterii,) tunc quoque judicandi invidiam a se rejecit, litis arbitrium trajiciens in Anglorum concilium. Quapropter, ut dixi, res, multum diuque ventilata in hoc concilio, hunc sortita est terminum; ut, quia citra Humbram essent, hi episcopi Cantuariensi applicarentur, omnes vero Transhumbranos Eboracensis obtineret.
77.8
§ 303. Hic sancta simplicitas beati Wulstani Wigornensis episcopi, imo magnanima in Deo confidentia, laudanda et plausu excipienda est. Cum enim et de hac re, et de parva scientia litterarum pulsatus, foras exisset ut a strictiori consilio responsum comeret suum, a tumultibus remoto animo,« Crede mihi,» inquit,« nondum cantavimus horam sextam; cantemus ergo.» Tum sociis referentibus ut prius propter quod venerant expedirent, quod satis superque sufficeret cantibus tempus; regem et proceres, si haec audierint, risui se haberi opinaturos;« Prius, crede 481 mihi,» dixit,« faciemus Dei servitium, et post agitabimus hominum litigium.» Hora igitur cantata, nulla excogitata falsi tergiversatione, nullo commentato veri splendore, confestim aulam concilii ingredi pergebat. Suis eum retinere tentantibus persuaderi non potuit, quin potius timentibus causae:« Pro certo, ait, noveritis visibiliter me hic videre beatos archiepiscopos Dunstanum Cantuariensem et Oswaldum Eboracensem, qui hodie, suis me precibus tuentes, falsiloquorum acumen hebetabunt.» Ita data benedictione monacho, minimae facundiae viro, sed Normannicae linguae sciolo, rem perorans obtinuit, ut qui suae dioecesis ante indignus putabatur regimine, ab archiepiscopo Eboraci suppliciter rogaretur ut suas dignaretur lustrare partes, quo ipse pro timore hostium vel sermonis ignorantia cavebat accedere.
77.9
§ 304. Verum ego non ulterius lectorum expectationem macerabo, qui haec forsitan non libenter intuentur, quia gesta Willelmi successorum praestolantur; quamvis, nisi me nimius amor mei fallit, nulli varietatem relationum displicituram opinor, nisi si quis tam nubilus est ut Catonis supercilium aemuletur. Sed alia in quarto et quinto libro qui volet experietur, nam tertius debitum agnoscit modum.
78
483 PROLOGUS IN LIBRUM QUARTUM.
78
Scio plerisque ineptum videri quod gestis nostri temporis regum scribendis stylum applicuerim; dicentibus quod in ejusmodi scriptis saepe naufragatur veritas et suffragatur falsitas, quippe praesentium mala periculose, bona plausibiliter dicuntur. Eo fit( inquiunt) ut, quia modo omnia magis ad pejus quam ad melius sint proclivia, scriptor obvia mala propter metum praetereat, et, bona si non sunt, propter plausum confingat. Sunt alii qui, nos ex segnitie sua metientes, impares tanto muneri existimant, et hoc studium prava suggillatione contaminant. Quapropter jam pridem, vel illorum ratiocinio vel istorum fastidio perculsus, in otium concesseram, silentio libenter adquiescens; sed dum aliquandiu solutus inertia vacassem, rursus solitus amor studiorum aurem vellit et manum injecit, propterea quod nec nil agere possem, et istis forensibus et homine literato indignis curis me tradere non nossem. Accessere amicorum meorum stimuli, quorum vel tacitae suggestioni deesse non debui; et illi quidem modeste jam prurientem impulere ut coeptum prosequerer. Illorum itaque, quos penitus reposito amore diligo, hortatibus animatus assurgo, ut ex pectoris nostri promptuario 484 victurum apud se amicitiae pignus contineant. Quocirca illorum, qui mihi timent ut aut odiar aut mentiar, benevolentiae gratus, ita sub ope Christi satisfaciam, ut nec falsarius nec odiosus inveniar: sic enim bene et secus acta perstringam, ut, quasi inter Scyllam et Charibdim illaeso volante navigio, nil desit sententiae, etsi aliquid deesse putetur historiae. Porro illis, qui alieni laboris onus sua aestimatione premunt, hoc respondeo quod olim sanctus leronymus canibus suis objecit,« Si placet, legant; si non placet, abjiciant:» quia et ego haec non taediosis ingero, sed studiosis, si qui dignentur, consecro; quod et isti juri concinere pronuntiabunt, si non de his sunt de quibus dicitur:« Stulti facile possunt convinci, difficile compesci.» Dicam igitur in hoc libro, qui hujus operis est quartus, quicquid de Willelmo filio Willelmi magni dici poterit; ut nec veritas rerum titubet, nec principalis decoloretur majestas. Ibunt et in istas paginas quaedam quae sub eo, vel in hac terra tristia, vel alias gloriosa, acciderunt, quantum duntaxat nostra scientia attingere potuerit; praesertim de peregrinatione Christianorum in Jerusalem, quam hic apponere non erit injurium, quia tam famosam his diebus expeditionem audire sit operae pretium et virtutis incitamentum. Neque vero confido quod haec a me, quam ab aliis qui scripserunt, dicantur commodius; sed ut, quod a multis scribitur, a multis legatur. Verum, ne tam diu prooemiari lecturo generet nauseam, jam nunc quod intendo incipiam.
79
485 LIBER QUARTUS. DE WILLELMO REGE RUFO, FILIO REGIS WILLELMI PRIMI.
79
Willelmus igitur filius Willelmi natus est Normanniae, pluribus annis antequam pater Anglia madiret. Ingenti cura parentum altus, cum et illi naturaliter inesset ingentia parturiens animus, ad culmen supremae dignitatis evasit. Incomparabilis procul dubio nostro tempore princeps, si non eum magnitudo patris obrueret, nec ejus juventutem fata praecipitassent, ne per aetatem maturiorem aboleret errores licentia potestatis et impetu juvenili contractos. Emensa pueritia, in militari exercitio adolescentiam egit; equitari, jaculari, certare cum primaevis obsequio, cum aequaevis officio. Jacturam virtutis putare si forte in militari tumultu alter eo prior arma corriperet, et nisi primus ex adverso provocaret, vel provocantem dejiceret. Genitori in omnibus obsequelam gerens, ejus se oculis in bello ostentans, ejus lateri in pace obambulans. Spe sensim scaturiente, jam successioni inhians, maxime post abdicationem 486 fratris majoris, cum in tirocinium minoris nonnihil suspiceret. Ita a patre, ultima valetudine decumbente, in successorem adoptatus, antequam ille extremum efflasset ad occupandum regnum contendit: moxque volentibus animis provincialium exceptus, et claves thesaurorum nactus est; quibus fretus totam Angliam animo subjecit suo. Accessit etiam favori ejus, maximum rerum momentum, archiepiscopus Lanfrancus, eo quod eum nutrierat et militem fecerat: quo auctore et annitente, die sanctorum Cosmae et Damiani coronatus, reliquo hyemis quiete et favorabiliter vixit.
80
QUOMODO ADVERSARIOS REX RUFUS VICERIT.
80
§ 306. Qua exacta, mox in initio veris primus illi conflictus contra Odonem patruum, episcopum Baiocensem, fuit. Namque, cum ille( ut dixi), solutus a vinculis, Robertum nepotem in comitatu Normanniae confirmasset, Angliam venit, recepitque a rege comitatum Cantiae; sed cum omnia non suo arbitratu( ut olim) in regno disponi videret,( nam Willelmo Dunelmensi episcopo commendata erat administratio rerum publicarum,) livore ictus, a rege et ipse descivit. Et 487 multos eodem susurro infecit: Roberto regnum competere, qui sit et remissioris animi, et juveniles stultitias multis jam laboribus decoxerit; hunc delicate nutritum, animi ferocia( quam vultus ipse demonstret) praetumidum, omnia contra fas et jus ausurum; brevi futurum ut honores jamdudum plurimis sudoribus partos amittant; nihil actum morte patris, si quos ille vinxerit iste trucidet. Haec ipse, haec Rogerius de Monte Gomerico, haec Gaufridus Constantiensis episcopus cum nepote Roberto comite Humbrensium, et cum reliquis, primo clam fremebant; post etiam palam, per veredarios missis epistolis, frequentabant. Quin etiam Willelmus Dunelmensis episcopus, quem rex a secretis habuerat, in eorum perfidiam concesserat; quod graviter regem tulisse ferunt, quia, cum amissae charitatis dispendio, remotarum provinciarum frustrabatur compendio. Itaque Odo praedam omnem Rovecestram comportabat, regios fiscos in Cantia devastans, maxime terras archiepiscopi; immortale in eum odium anhelans, quod ejus consilio a fratre se in vincula conjectum asserebat. Sed nec fides verborum vacillabat: nam cum olim Willelmus senior apud Lanfrancum quereretur se a fratre deseri,« Tu»( inquit)« prende eum et vinci.»« Et quid»( respondit ille,)« quia clericus est?» Tunc archiepiscopus, 488 lepida hilaritate( ut Persius ait) crimina rasis librans in antithetis,« Non»( dixit)« episcopum Baiocarum capies, sed comitem Cantiae custodies.» Gaufridus episcopus, cum nepote, Bathoniam et Bercheleiam partemque pagi Wiltensis depopulans, manubias apud Bristou collocabat. Rogerius de Monte Gomerico, exercitum suum a Scrobesbiria cum Walensibus mittens, coloniam Wigorniensem praedabatur: jamque Wigorniam infestus advenerat, cum regii milites, qui praetendebant, freti benedictione Wulstani episcopi cui custodia castelli commissa erat, pauci multos effugarunt, pluribusque sauciis et caesis, quosdam abduxerunt. Praeterea Rogerius Bigot apud Northwic, et Hugo de Grentemesnil apud Legecestram, suis quisque partibus rapinas urgebant. Ita totis defectionis viribus in eum, cui nec prudentia nec fortuna deerat, frustra saeviebatur. Namque ille, videns Normannos pene omnes in una rabie conspiratos, Anglos probos et fortes viros, qui adhuc residui erant, invitatoriis scriptis accersiit; quibus super injuriis suis querimoniam faciens, bonasque leges, et tributorum levamen, liberasque venationes pollicens, fidelitati suae obligavit. Nec minori astutia Rogerium de Monte Gomerico, secum dissimulata perfidia equitantem, circumvenit. Seorsum enim ducto magnam ingessit invidiam; dicens. Libenter se imperio cessurum, si illi et aliis videatur quos pater tutores reliquerat. Non se intelligere quid ita effraenes sint: si velint, pecunias accipiant pro libito; si augmentum patrimoniorum, eodem modo; prorsus, quae velint, habeant. Tantum videant ne judicium genitoris periclitetur: quod si de se putaverint aspernandum, 489 de se ipsis caveant exemplum; idem enim se regem, qui illos duces fecerit. His verbis, comes et pollicitationibus incensus, qui primus factionis post Odonem signifer fuit, primus defecit. Continuo ergo in desertores profectus, castella patrui sui Tunebrige et Pevenesel effregit; ipso in posteriori intercepto: captum ad quod libuit jusjurandum impulit, ut Anglia decederet et Rovecestram traderet. Ad quod implendum eum cum fidelibus suis praemisit, lento pede praeeuntes subsecutus. Erat tunc apud Rovecestram omnis pene juventutis ex Anglia et Normannia nobilitas; tres filii Rogerii comitis, et Eustachius Bononiae junior, multique alii quos infra curam nostram existimo. Regii cum episcopo pauci et inermes( quis enim eo praesente insidias timeret?) circa muros desiliunt, clamantes oppidanis ut portas aperiant; hoc episcopum praesentem velle, hoc regem absentem jubere. At illi, de muro conspicati quod vultus 0episcopi cum verbis oratorum non conveniret, raptim apertis portis ruunt, equos involant, omnesque cum episcopo vinctos abducunt. Rumor facti ad regem cito perlabitur. Severior ille malis, iramque intra conscientiam resorbens, Anglos suos appellat; jubet ut compatriotas advocent ad obsidionem venire, nisi si qui velint sub nomine Nithing, quod nequam sonat, remanere. Angli, qui nihil miserius putarent quam 490 hujusce vocabuli dedecore aduri catervatim ad regem confluunt, et invincibilem exercitum faciunt. Nec diutius potuere pati oppidani quin se traderent; experti quamlibet nobilem, quamlibet consertam manum, nihil adversus regem Angliae posse proficere. Odo, secundo captus, perpetuo Angliam abjuravit. Dunelmensis episcopus ultro mare transivit; quem rex, verecundia praeteritae amicitiae, indemnem passus est effugere. Caeteri omnes in fidem recepti. Inter has obsidionis moras, homines regis mare custodientes, quosdam quos comes Normanniae in auxilium perfidorum miserat, partim caede, partim naufragio oppressere: reliqui fugam intendentes et suspendere carbasa conati, moxque vento cessante destituti, ludibrio nostris, sibi exitio fuere; nam, ne vivi caperentur, e transtris se in mare praecipitarunt.
81
DE PACE INTER WILLELMUM ET ROBERTUM.
81
§ 307. Postero anno, ut dolor semper retractatione acescit, magno scrutinio rex agere coepit quo modo injurias suas ultum iret, et vicariam fratri contumeliam referret. Itaque castrum sancti Walerici, et portum vicinum, et oppidum quod Albamarla vocatur, sollertia sua acquisivit, pecunia custodes corrumpens. Nec fuit animus comiti ut resisteret; sed domino suo regi Franciae per nuncios violentiam fratris exposuit, suppetias orans. Et ille quidem iners, et quotidianam crapulam ructans, ad bellum singultiens ingluvie veniebat: sed occurrerunt magna pollicenti nummi regis Angliae; quibus infractus, cingulum 491 solvit et convivium repetiit. Ita bello intestino diu laboravit Normannia; modo illis, modo istis vincentibus: proceres utriusque furorem incitabant, homines levissimi, in neutra parte fidem habentes. Pauci quibus sanius consilium, consulentes suis commodis quod utrobique possessiones haberent, mediatores pacis fuere; ut comiti rex Cinomannis adquireret, comes regi castella quae habebat et Fiscannum coenobium concederet. Juratum est hoc pactum, et ab utrorumque hominibus sacramento firmatum.
82
QUOMODO WILLELMUS ET ROBERTUS OBSEDERINT HENRICUM FRATREM SUUM APUD MONTEM SANCTI MICHAELIS.
82
§ 308. Nec multo post rex mare transiit, ut fidem promissorum expleret. Ergo uterque dux ingentes moliebantur conatus ut Cinomannis invaderent: sed obstitit jam paratis, jamque profecturis, Henrici fratris minoris animositas, qui frenderet propter fratrum avaritiam; quod uterque possessiones paternas dividerent, et se omnium pene expertem non erubescerent. Itaque montem sancti Michaelis armatus insedit, et crebris excursibus obsidentem militiam germanorum contristavit. In ea obsidione praecluum specimen morum in rege et comite apparuit, in altero mansuetudinis, in altero magnanimitatis. Utriusque exempli notas pro legentium notitia affigam.
83
DE MAGNANIMITATE WILLELMI.
83
§ 309. Egressus rex tabernaculo, vidensque eminus hostes superbum inequitantes, solus in multos irruit, alacritate virtutis impatiens, simulque 492 confidens nullum sibi ausurum obsistere: moxque occiso sub foeminibus deturbatus equo, quem eo die quindecim marcis argenti emerat, etiam per pedem diu tractus est; sed fides loricae obstitit ne laederetur. Jamque miles qui dejecerat manum ad capulum aptabat ut feriret, cum ille, periculo extremo territus, exclamat:« Tolle, nebulo! rex Angliae sum!» Tremuit, nota voce jacentis, vulgus militum; statimque reverenter de terra levato equum alterum adducunt. Ille, non expectato ascensorio, sonipedem insiliens, omnesque circumstantes vivido perstringens oculo,« Quis, inquit, me dejecit?» Mussitantibus cunctis, miles audacis facti conscius non defuit patrocinio suo, dicens:« Ego, qui te non putarem esse rebem, sed militem.» Tum vero rex placidus, vultuque serenus,« Per vultum,» ait,« de Luca( sic enim jurabat), meus a modo eris, et meo albo insertus laudabilis militiae praemia reportabis.» Macte animi, amplissime rex, quod tibi praeconiam super hoc dicto rependam? A magni quondam Alexandri non degener gloria, qui Persam militem se a tergo ferire conatum, sed pro perfidia ensis spe sua frustratum, incolumem pro admiratione fortitudinis conservavit.
84.1
DE MANSUETUDINE COMITIS ROBERTI.
84.1
§ 310. Jam vero ut de mansuetudine comitis dicam. Cum obsidio eo usque processisset ut aqua deesset obsessis, misit Henricus nuncios 493 comiti, qui eum de siti sua conveniant. Impium esse ut eum aqua arceant, quae esset communis mortalibus: aliter, si velit, virtutem experiatur; nec pugnet violentia elementorum, sed virtute militum. Tum ille, genuina mentis mollitie flexus, suos qua praetendebant laxius habere se jussit, ne frater siticulosus potu careret: quod cum relatum regi esset, ut semper calori pronus erat, comiti dixit:« Belle scis actitare guerram, qui hostibus praebes aquae copiam; et quomodo eos domabimus si eis in pastu et in potu indulserimus?» At ille renidens illud come et merito famosum verbum emisit:« Pape, dimitterem fratrem nostrum mori siti? et quem alium habebimus si eum amiserimus?» Ita rex, deridens mansueti hominis ingenium, resolvit praelium; infectaque re quam intenderat, quod eum Scottorum et Walensium tumultus vocabant, in regnum se cum ambobus fratribus recepit.
84.2
§ 311. Statimque primo contra Walenses, post in Scottos expeditionem movens, nihil magnificentia sua dignum exhibuit; militibus multis desideratis, jumentis interceptis. Nec tum solum, sed multotiens, parva illi in Walenses fortuna fuit; quod cuivis mirum videatur, cum ei alias semper alea bellorum felicissime arriserit. Sed ego intelligo, pro soli inaequalitate et coeli inclementia, sicut rebellionem eorum adjutam, ita ejus virtutem impeditam. Porro rex Henricus, excellentis ingenii vir, qui modo regnat, invenit qua commenta illorum labefactaret arte, Flandritis in patria illorum collocatis, qui eis pro claustro sint et eos perpetuo coerceant. At vero 494 tunc satagente Roberto comite, qui familiarem jam dudum apud Scottum locaverat gratiam, inter Malcolmum et Willelmum concordia inita: veruntamen multis controversiis utrobique habitis, et fluctuante propter utrorumque animositatem justitia, Malcolmus ultro Gloecestram venit, aequis duntaxat conditionibus, multus pro pace precator; nec quicquam obtinuit, nisi ut in regnum indemnis rediret, dedignante rege dolo capere quem virtute subegisset. Idemque proxima hyeme, ab hominibus Roberti comitis Humbrensium, magis fraude quam viribus occubuit. Cujus interitus accepto nuncio, uxor Margareta, eleemosynis et pudicitia insignis, fastidiens hujus lucis moram, mortem precario exegit a Deo: ambo cultu pietatis insignes, illa praecipue. Namque toto vitae tempore viginti quatuor pauperes habebat, ubicunque locorum erat, quos cibis et vestibus reficiebat. Caeterum, sacerdotum cantum in Quadragesima praeveniens, noctibus in templo excubabat, triplicibus matutinis ipsa insistens, de Trinitate, de Cruce, de sancta Maria; inde psalterium, cum lachrymis vestem infundentibus, pectus succutientibus. Templo digrediens pascebat pauperes, primo tres, mox novem, inde viginti quatuor, postremo trecentos; ipsa cum rege assistens, et manibus aquam infundens. Eadgarum filium ejus, expulsum a patruo, Willelmus reformavit solio, egregia plane et quae tantum virum decebat pietate, ut, paternarum injuriarum immemor, filium supplicem restitueret regno.
84.3
§ 312. Excellebat in eo magnanimitas, quam ipse processu temporis nimia severitate obfuscavit; 495 ita in ejus furtim pectus vitia pro virtutibus serpebant ut discernere nequiret. Diu dubitavit mundus quo tandem vergeret, quo se inclinaret, indoles illius. Inter initia, vivente Lanfranco archiepiscopo, ab omni crimine abhorrebat, ut unicum fore regum speculum speraretur; quo defuncto, aliquandiu varium se praestitit aequali lance vitiorum atque virtutum: jam vero, postremis annis bonorum gelante studio, incommodorum seges succrescens incaluit. Et erat ita liberalis quod prodigus, ita magnanimus quod superbus, ita severus quod saevus. Liceat enim mihi, pace majestatis regiae, verum non occuluisse; quia iste parum Deum reverebatur, nihil homines: quod indiscretum si quis dixerit non peccabit, quia a sapientibus tenenda sit moderatio, ut Deus timeatur omni tempore, homo pro tempore. Erat is foris et in conventu hominum tumido vultu erectus, minaci oculo astantem defigens, et affectato rigore feroci voce colloquentem reverberans; quantum conjectari datur, metu inopiae et aliorum perfidiae plus justo lucris et severitati deditus. Intus et in triclinio cum privatis, omni lenitate accommodus, multa joco transigebat; facetissimus quoque de aliquo suo perperam facto cavillator, ut invidiam facti dilueret et ad sales transferret. Sed de liberalitate ejus qua se ipsum fallebat, post etiam de caeteris, sermo prolixior erit, ut ostendam quanta vitia in eo sub praetextu virtutum pullularint.
84.4
§ 313. Sunt enim duo omnino genera largorum; alteri prodigi, alteri liberales dicuntur. Prodigi sunt, qui in ea pecunias suas effundunt 496 quorum memoriam aut brevem aut nullam omnino sunt relicturi in seculo, nec eleemosynam habituri in Deo: liberales sunt, qui captos a praedonibus redimunt, aut inopes sublevant, aut aes alienum amicorum suscipiunt. Est ergo largiendum, sed diligenter et moderate; plures enim patrimonia sua effudere inconsulte largiendo: quid vero est stultius quam, quod libenter facias, curare ne diutius facere possis? Itaque quidam, cum non habeant quod dent, ad rapinas convertuntur; majusque odium assequuntur ab his quibus auferunt, quam beneficium ab his quibus contulerunt: quod huic regi accidisse dolemus. Namque cum primis initiis regni metu turbarum milites congregasset, nihil illis denegandum putabat, majora in futurum pollicitus. Itaque quia paternos thesauros evacuarat impigre, et modicae ei pensiones numerabantur, jam substantia defecerat; sed animus largiendi non deerat, quod usu donandi pene in naturam verterat: homo qui nesciret cujuscunque rei effringere pretium vel aestimare commercium, sed cui pro libito venditor distraheret mercimonium, et miles pacisceretur stipendium. Vestium suarum pretium in immensum extolli volebat, dedignans si quis alleviasset. Denique quodam mane, cum calciaretur novas caligas, interrogavit cubicularium quanti constitissent: cum ille respondisset tres solidos, indignabundus et fremens,« Fili,» ait,« meretricis! ex quo habet rex caligas tam exilis pretii? vade, et affer mihi emptas marca argenti.» Ivit ille, et multo viliores afferens, quanti praeceperat emptas ementitus est.« Atqui,» inquit rex,« istae 497 regiae conveniunt majestati.» Ita cubicularius ex eo pretium vestimentorum ejus pro voluntate numerabat, multa perinde suis utilitatibus nundinatus.
84.5
§ 314. Excitabat ergo totum occidentem fama largitatis ejus, orientem usque pertendens: veniebant ad eum milites ex omni quae citra montes est provincia, quos ipse profusissimis expensis munerabat; itaque cum defecisset quod daret, inops et exhaustus ad lucra convertit animum. Accessit regiae menti, fomes cupiditatum, Rannulfus clericus, ex infimo genere hominum, lingua et calliditate provectus ad summum. Is, si quando edictum regium processisset ut nominatum tributum Anglia penderet, duplum adjiciebat, expilator divitum, exterminator pauperum, confiscator alienarum haereditatum. Invictus causidicus, et tum verbis tum rebus immodicus, juxta in supplices ut in rebelles furens: subinde cachinnantibus quibusdam ac dicentibus, solum esse hominem qui sciret sic agitare ingenium, nec aliorum curaret odium dummodo complacaret dominum. Hoc auctore sacri ecclesiarum honores, mortuis pastoribus, venum locati; namque audita morte cujuslibet episcopi vel abbatis, confestim clericus regis eo mittebatur, qui omnia inventa scripto exciperet, omnesque in posterum redditus fisco regio inferret. Interea quaerebatur quis in loco defuncti idoneus substitueretur, non pro morum sed pro nummorum experimento; dabaturque 498 tandem honor, ut ita dicam, nudus, magno tamen emptus. Haec eo indigniora videbantur, quod, tempore patris, post decessum episcopi vel abbatis omnes redditus integre custodiebantur, substituendo pastori resignandi, eligebanturque personae religionis merito laudabiles; at vero, pauculis annis intercedentibus, omnia immutata. Nullus dives nisi nummularius, nullus clericus nisi causidicus, nullus presbyter nisi( ut verbo parum Latino utar) firmarius. Cujuscunque conditionis homunculus, cujuscunque criminis reus, statim ut de lucro regis appellasset, audiebatur; ab ipsis latronis faucibus resolvebatur laquens si promisisset regale commodum. Soluta militari disciplina, curiales rusticorum substantias depascebantur, insumebant fortunas, a buccis miserorum cibos abstrahentes. Tunc fluxus crinium, tunc luxus vestium, tunc usus calceorum cum arcuatia aculeis inventus: mollitie corporis certare cum foeminis, gressum frangere, gestu soluto et latero nudo incedere, adolescentium specimen erat. Enerves, emolliti, quod nati fuerant inviti manebant; expugnatores alienae pudicitiae, prodigi suae. Sequebantur curiam effoeminatorum manus et ganearum greges, ut non temere a quodam sapiente dictum sit, felicem fore Angliam si Henricus regnaret; talia 499 conjectans quod is ab adolescentia obscoenitates execraretur.
84.6
§ 315. Adjicerem his, si esset necesse, quod Anselmus archiepiscopus ista corrigere conatus, sed societate suffraganeorum suorum destitutus, sponte discesserit, duritiae temporis cedens. Anselmus, quo nemo unquam justi tenacior, nemo hoc tempore tam anxie doctus, nemo tam penitus spiritualis fuerit, pater patriae, mundi speculum. Hic cum, jamjamque navigaturus, in portu ventos expectaret, ut praedo publicus expilatus est, manticis omnibus et bulgis in medium prolatis et exquisitis: de cujus injuriis plura dicerem si quicquam hoc solo sol vidisset indignius; simul et supersedendum est in historia, quam reverendissimi Edmeri praeoccupavit facundia.
84.7
§ 316. Vides quantus, e liberalitate quam putabat, fomes malorum eruperit. In quibus corrigendis quia ipse non tam exhibuit diligentiam quam praetendit negligentiam, magnam et vix abolendam incurrit infamiam; immerito credo, quia nunquam se tali supponeret probro, qui se tanto meminisset praelatum imperio. Haec igitur ideo inelaborato et celeri sermone convolvo, quia de tanto rege mala dicere erubesco; in dejiciendis et ex tenuandis malis laborans.
84.8
500§ 317. Insolentiae in Deum Judaei suo tempore dedere indicium: semel apud Rothomagum, ut quosdam ab errore suo refugas ad Judaismum revocarent, muneribus inflectere conati; alia vice apud Londoniam, contra episcopos nostros in certamen animati, quia ille ludibundus, credo, dixisset, quod si vicissent Christianos, apertis argumentationibus confutatos, in eorum sectam transiret. Magno igitur timore episcoporum et clericorum res acta est, pia sollicitudine fidei Christianae timentium. Et de hoc quidem certamine nihil Judaei praeter confusionem retulerunt, quamvis multotiens jactarint se non oratione sed factione superatos.
84.9
§ 318. Posteriori tempore, id est anno regni ejus ferme nono, cum Robertus comes Normannorum Ierosolymam eundi, monitionibus Urbani papae( ut posterius dicetur), impetum cepisset, Normanniam fratri suo pro pecunia decem millium marcarum invadatus est. Itaque importabilis pensionis edictum per totam Angliam cucurrit. Tunc episcopi et abbates frequentes curiam adeunt, super violentia querimoniam facientes, non se posse ad tantum vectigal sufficere, nisi si miseros agricolas omnino effugarent. 501 Quibus curiales, turbido, ut solebant, vultu:« Non habetis,» inquiunt,« scrinia auro et argento composita, ossibus mortuorum plena:» nullo alio responso obsecrantes dignati. Ita illi, intelligentes quo responsio tenderet, capsas sanctorum nudaverunt, crucifixos despoliaverunt, calices conflarunt, non in usum pauperum, sed in fiscum regium: quicquid enim pene sancta servavit avorum parcitas, illorum grassatorum absumsit aviditas.
84.10
§ 319. Nihilo secius in homines grassabantur, primo pecuniam, deinde terras auferentes. Non pauperem tenuitas, non opulentum copia tuebatur: venationes, quas rex primo indulserat, adeo prohibuit ut capitale esset supplicium prendisse cervum. Quapropter multa severitate, quam nulla condiebat dulcedo, factum est ut saepe contra ejus salutem a ducibus conjuraretur: quorum unus, Robertus de Molbrei comes Humbronensium, orta inter eum et regem non modica controversia verborum, in provinciam juris sui abiit, ingentia contra dominum suum molimina conaturus; sed subsequente illo captus, et aeternis vinculis irretitus est. Alter, Willelmus de Ou, proditionis apud regem accusatus, delatoremque ad duellum provocans, dum se segniter expurgat, caecatus et extesticulatus est. Plures illa delatio involvit, innocentes plane et probos viros. 502 Ex his fuit Willelmus de Alderia, speciosae personae homo et compater regis. Is patibulo affigi jussus, Osmundo episcopo Salesbiriae confessus, et per omnes ecclesias oppidi flagellatus est. Itaque, dispersis ad inopes vestibus, ad suspendium nudus ibat; delicatam carnem frequentibus super lapides genuflectionibus cruentans. Episcopo et populo sequente ad locum supplicii ita satisfecit:« Sic,» inquit,« adjuvet Deus animam meam et a malis liberet, ut de re de qua accusor immunis sum: et quidem sententia de me prolata non revocabitur, sed volo omnes homines innocentiae meae esse conscios.» Tunc dicta commendatione animae, et aspersa aqua benedicta, episcopus discessit. Ille appensus est admirando fortitudinis spectaculo, ut nec moriturus gemitum, nec moriens produceret suspirium.
84.11
§ 320. Veruntamen sunt quaedam de rege praeclarae magnanimitatis exempla, quae posteris non invidebo. Venationi in quadam sylva intentum nuncius detinuit ex transmarinis partibus, obsessam esse civitatem Cinomannis, quam nuper fratre profecto suae potestati adjecerat. Statim ergo ut expeditus erat retorsit equum, iter ad mare convertens. Admonentibus ducibus exercitum advocandum, paratos componendos,« Videbo,» ait,« quis me sequetur; putatis me non habiturum homines? si cognovi juventutem meam, etiam naufragio ad me venisse volet.» Hoc igitur modo pene solus ad mare pervenit. Erat tunc nubilus aer et ventus contrarius; flatus violentia terga maris verrebat. Illum statim transfretare volentem nautae exorant ut pacem pelagi 503 et ventorum clementiam operiatur.« Atqui,» inquit rex,« nunquam audivi regem naufragio interiisse. Quin potius solvite retinacula navium, videbitis elementa jam conspirata in meum obsequium.» Ponto transito, obsessores, ejus audita fama, dissiliunt. Auctor turbarum, Helias quidam, capitur; cui ante se adducto rex ludibundus,« Habeo te, magister!» dixit. At vero illius alta nobilitas, quae nesciret in tanto etiam periculo humilia sapere, humilia loqui:« Fortuitu,» inquit,« me cepisti; sed si possem evadere, novi quid facerem.» Tum Willelmus, prae furore fere extra se positus, et obuncans Heliam,« Tu,» inquit,« nebulo! tu, quid faceres? Discede, abi, fuge! concedo tibi ut facias quicquid poteris: et, per vultum de Luca! nihil, si me viceris, pro hac venia tecum paciscar.» Nec inferius factum verbo fuit, sed continuo dimisit evadere, miratus potius quam insectatus fugientem. Quis talia de illiterato homine crederet? Et fortassis erit aliquis qui, Lucanum legens, falso opinetur Willelmum haec exempla de Julio Caesare mutuatum esse: sed non erat ei tantum studii vel otii ut literas unquam audiret; immo calor mentis ingenitus, et conscia virtus, eum talia exprimere cogebant. Et profecto, si Christianitas nostra pateretur, sicut olim anima Euforbii transisse dicta est in Pythagoram Samium, 504 ita possit dici quod anima Julii Caesaris transierit in regem Willelmum.
84.12
§ 321. Unum aedificium, et ipsum permaximum, domum in Londonia incepit et perfecit, non parcens expensis dummodo liberalitatis suae magnificentiam exhiberet; et mores quidem ejus ex his, quae diximus, animadvertere poterit lector. Si quis vero desiderat scire corporis ejus qualitatem, noverit eum fuisse corpore quadrato, colore rufo, crine subflavo, fronte fenestrata, oculo vario, quibusdam intermicantibus guttis distincto; praecipuo robore, quanquam non magnae staturae, et ventre paulo projectiore. Eloquentiae nullae, sed titubantia linguae notabilis, maxime cum ira succresceret. Plura sub eo subita et tristia acciderunt, quae singulatim per annos ejus digeremus, veritati maxime secundum chronicorum fidem inservientes.
84.13
§ 322. Secundo anno regni ejus, terrae motus ingens totam Angliam exterruit tertio idus Augusti, horrendo miraculo, ut aedificia omnia eminus resilirent, et mox pristino more residerent. Secuta est inopia omnium fructuum; tarda maturitas frugum, ut vix ad festum sancti Andreae messes reconderentur.
84.14
§ 323. Quarto anno tumultus fulgurum, motus turbinum; denique idus Octobris apud Winchelcumbam ictus de coelo emissus latus turris impulit tanta vi, ut, debilitata maceria in confinio tecti, ingens foramen ad modum humanae grossitudinis aperiretur. Ibi ingressus trabem maximam 505 perculit, ut fragmina in tota spargerentur ecclesia, quin et crucifixi caput cum dextra tibia, et imaginem sanctae Mariae dejecit. Secutus est odor teterrimus, hominum importabilis naribus. Tandem monachi, felici ausu irrumpentes, benedictae aquae aspergine praestigias inimici effugarunt.
84.15
§ 324. Quid illud omnibus incognitum seculis? discordia ventorum inter se dissidentium, ab euro- austro veniens, decimo sexto kalendas Novembris, Londoniae plusquam secentas domos effregit. Cumulabantur ecclesiae cum domibus, maceriae cum parietibus. Majus quoque scelus furor ventorum ausus, tectum ecclesiae sanctae Mariae quae« ad Arcus» dicitur pariter sublevavit, et duos homines ibi obruit. Ferebanturque tigna cum trabibus per inane, spectaculo a longe visentibus, timori prope stantibus ne obruerentur. Quatuor tigna, sex et viginti pedes longa, tanta vi in humum impacta sunt ut vix quatuor pedes extarent. Notabili visu quomodo duritiem stratae publicae perruperint, eo ibi ordine posita quo in tecto manu artificis fuerant locata, quoad ob impedimenta transeuntium ad planitiem terrae sunt desecta, quod aliter erui nequirent.
84.16
§ 325. Quinto anno eadem violentia fulminis apud Salesbiriam tectum turris ecclesiae omnino disjecit, multumque maceriam labefactavit, quinta sane die postquam eam dedicaverat Osmundus, praeclarae memoriae episcopus.
84.17
§ 326. Sexto anno tantum fuit pluviarum diluvium, tanta tempestas imbrium, quantum nullus meminerat. Mox, accedente hyeme, fluvii ita sunt congelati ut essent pervii equitantibus et 506 plaustra ducentibus; nec mora, resoluto gelu, impetu glacialium crustarum pontes effracti.
84.18
§ 327. Septimo anno, propter tributa quae rex in Normannia positus edixerat, agricultura defecit: qua fatiscente, fames e vestigio; ea quoque invalescente, mortalitas hominum subsecuta, adeo crebra ut deesset morituris cura, mortuis sepultura. Tunc etiam Walenses in Normannos efferati, Cestrensem pagum et partem Scrobesbiriensis depopulati, Anglesiam armis obtinuere.
84.19
§ 328. Decimo anno kalendis Octobris apparuit cometes, quindecim diebus majorem crinem emittens ad orientem, minorem versus euro- austrum: apparuerunt et aliae stellae, quasi jacula inter se emittentes. Ille fuit annus quo Anselmus lux Angliae, ultro tenebras erroneorum effugiens, Romam ivit.
84.20
§ 329. Undecimo anno rex Noricorum Magnus, cum Haroldo filio Haroldi regis quondam Angliae, Orcadas insulas et Mevanias, et si quae aliae in oceano jacent, armis subegit; jamque Angliam per Anglesiam obstinatus petebat: sed occurrerunt ei comites, Hugo Cestrensis, et Hugo Scrobesbiriensis; et, antequam continentem ingrederetur, armis eum expulerunt. Cecidit ibi Hugo Scrobesbiriensis, eminus ferreo hastili perfossus.
84.21
§ 330. Duodecimo anno fluctus marinus per Tamesim fluvium ascendit, et villas multas cum hominibus mersit.
84.22
§ 331. Tertiodecimo anno, qui et extremus fuit vitae, multa adversa: hoc quoque maxime horrendum, quod visibiliter diabolus apparuit hominibus in saltibus et deviis, transeuntes allocutus. Praeterea in pago Berrucscire, in villa Hamstede, continuis quindecim diebus fons sanguinem 507 tam ubertim manavit ut vicinum vadum inficeret. Audiebat ille haec, et ridebat; nec sua somnia de se, nec aliorum visa, curans.
84.23
§ 332. Multa de ipsius nece et praevisa et praedicta homines ferunt, quorum tria probabilium relatorum testimonio lecturis communicabo. Edmerus, nostrorum temporum historicus sinceritate veritatis laudandus, dicit nobilem illum exulem Anselmum, cum quo pariter omnis religio exulabat, Marcenniacum venisse, ut Hugonis abbatis Cluniacensis conscientiae querelas curarum suarum ingereret. Ibi, cum de rege Willelmo sermo volutaretur, abbatem praedictum dixisse, proxima nocte regem illum ante Deum ductum, et adjudicatum librato judicio, tristem damnationis subiisse sententiam. Id quo modo nosset, nec ipse tunc exposuit, nec aliquis audientium requisivit: veruntamen, pro contuitu religionis ejus, nulli praesentium de fide dictorum inhaesit ambiguum. Ejus erat vitae Hugo, ejus famae, ut omnes ejus suspicerent eloquium, mirarentur consilium, quasi ex coelesti aditu insonuisset oraculum. Nec multo post occiso, ut dicemus, rege, venit nuncius ut sedem suam dignaretur archiepiscopus.
84.24
§ 333. Pridie quam excederet vita, vidit per quietem se phlebotomi ictu sanguinem emittere; radium cruoris in coelum usque protentum lucem obnubilare, diem interpolare. Ita, inclamata sancta Maria, somno excussus, lumen inferri praecepit, et cubicularios a se discedere vetuit. 508 Tunc aliquot horis antelucanis nonnihil vigilatum. Paulo post, cum jam aurora diem invehere meditaretur, monachus quidam transmarinus retulit Roberto filio Hamonis, viro magnatum principi, somnium quod eadem nocte de rege viderat, mirum et horrendum: Quod in quandam ecclesiam venerat, superbo gestu et insolenti, ut solebat, circumstantes despiciens. Tunc, crucifixum mordicus apprehendens, brachia illi corroserit, crura pene truncaverit. Crucifixum diu tolerasse, sed tandem pede ita regem depulisse ut supinus caderet: ex ore jacentis tam effusam flammam exisse, ut fumeorum voluminum orbes etiam sidera lamberent. Hoc somnium Robertus non negligendum arbitratus, regi confestim, quod ei a secretis erat, intulit: atille cachinnos ingeminans,« Monachus,» inquit,« est, et causa nummorum monachaliter somniat; date ei centum solidos.» Multum tamen motus, diu cunctatus est an in sylvam sicut intenderat iret, suadentibus amicis ne suo dispendio veritatem somniorum experiretur. Itaque ante cibum venatu abstinuit, seriis negotiis cruditatem indomitae mentis eructuans; ferunt, ea die largiter epulatum, crebrioribus quam consueverat poculis frontem serenasse. Mox igitur post cibum in saltum contendit, paucis comitatus; quorum familiarissimus erat Walterius cognomento Tirel, 509 qui de Francia, liberalitate regis adductus, venerat. Is, caeteris per moram venationis, quo quemque casus tulerat, dispersis, solus cum eo remanserat. Jamque Phoebo in Oceanum proclivi, rex cervo ante se transeunti, extento nervo et emissa sagitta, non adeo saevum vulnus inflixit; diutile adhuc fugitantem vivacitate oculorum prosecutus, opposita contra violentiam solarium radiorum manu. Tunc Walterius pulchrum facinus animo parturiens, ut, rege alias interim intento, ipse alterum cervum qui forte propter transibat prosterneret, inscius et impotens regium pectus( Deus bone!) lethali arundine trajecit. Saucius ille nullum verbum emisit; sed ligno sagittae quantum extra corpus extabat effracto, moxque supra vulnus cadens, mortem acceleravit. Accurrit Walterius; sed, quia nec sensum nec vocem hausit, perniciter cornipedem insiliens, beneficio calcarium probe evasit. Nec vero fuit qui persequeretur, illis conniventibus, istis miserantibus, omnibus postremo alia molientibus; pars receptacula sua munire, pars furtivas praedas agere, pars regem novum jamjamque circumspicere. Pauci rusticanorum cadaver, in rheda caballaria compositum, Wintoniam in episcopatum devexere, cruore undatim per totam viam stillante. Ibi infra ambitum turris, multorum procerum conventu, paucorum planctu, terrae traditum. Secuta est posteriori anno 510 ruina turris: de qua re quae opiniones fuerint parco dicere, ne videar nugis credere; praesertim cum, pro instabilitate operis, machina ruinam fecisse potuisset etiamsi nunquam ipse ibi sepultus fuisset. Obiit anno Dominicae incarnationis millesimo centesimo, regni tertio decimo, nonas Augusti quarto, major quadragenario, ingentia praesumens, et ingentia, si pensa Parcarum evolvere, vel violentiam fortunae abrumpere et eluctari potuisset facturus Tanta vis erat animi, ut quodlibet sibi regnum promittere auderet. Denique ante proximam diem mortis interrogatus ubi festum suum in natali teneret, respondit Pictavis, quod comes Pictavensis, lerosolymam ire gestiens, ei terram suam pro pecunia invadaturus dicebatur. Ita paternis possessionibus non contentus, majorisque gloriae spe raptatus, indebitis incubabat honoribus Vir sacrati ordinis hominibus pro damno animae, cujus salutem revocare laborent, maxime miserandus; stipendiariis militibus pro copia donativorum mirandus; provincialibus, quod eorum substantias abradi sinebat, non desiderandus. Nullum suo tempore concilium fieri memini, in quo, delictis enervatis, vigor ecclesiasticus confirmaretur. Ecclesiasticos honores diu antequam daret deliberabat, sive pro commodo sive pro trutinando merito; utpote qui, eo die quo 511 excessit, tres episcopatus et duodecim abbatias desolatas pastoribus in manu sua teneret. Quin et accepta occasione qua inter se dissiderent Urbanus in Roma, Gwibertus in Ravenna, tributum Romanae sedi negavit; pronior tamen in Gwiberti gratiam, quod fomes et incentivum inter eum et Anselmum fuerat discordiae quo ille vir Deo dilectus Urbanum apostolicum, alterum apostatam, pronunciaret.
85.1
DE CISTERCIENSIBUS.
85.1
§ 334. Ejus diebus religio Cistellensis coepit, quae nunc optima via summi in coelum processus et creditur et dicitur. De qua hic loqui suscepti operis non videtur esse contrarium, quod ad Angliae gloriam pertineat, quae talem virum produxerit qui hujusce religionis fuerit et auctor et mediator. Noster ille, et nostra puer in palestra primi aevi tirocinium cucurrit. Quapropter, si non invidi sumus, eo illius bona complectimur gratiosius quo agnoscimus propinquius; simul et laudes ejus attollere mihi est animus, quia ingenua mens est si bonum in alio probes quod in te non esse suspires. Is fuit Hardingus nomine apud Anglos, non ita reconditis natalibus procreatus. A puero Scireburniae monachus; sed cum adolescentem seculi urtica sollicitaret, pannos 512 illos perosus, primo Scotiam, mox Franciam contendit. Ibi aliquot annis literis liberalibus exercitus, divini amoris stimulos accepit: namque cum pueriles ineptias robustior aetas excluderet, Romam, cum consorte studiorum clerico, profectus est; nec illos continuatio et difficultas itineris, et facultatum penuria, unquam cohibere potuit quin quotidie totum psalterium et euntes et redeuntes cantitarent. Profecto jam praedicabilis viri spirabat animus quod non multo post, per Dei gratiam, est adorsus: nam Burgundiam regressus, in Molesmo, novo et magno monasterio, crinem abjecit, et prima quidem elementa regulae olim visa facile recognovit; cum vero ei alia proponerentur observanda, quae nec in regula legerat nec usquam viderat, rationem eorum efflagitare coepit, modeste sane et ut monachum decet:« Ratione,» inquiens,« supremus rerum Auctor omnia fecit, ratione omnia regit; ratione rotatur poli fabrica, ratione ipsa etiam quae dicuntur errantia torquentur sidera, ratione moventur elementa; ratione et aequilibritate debet nostra subsistere natura. Sed quia per desidiam saepe a ratione decidit, leges quondam multae latae; novissime per beatum Benedictum regula divinitus processit quae fluxum naturae ad rationem revocaret; in qua etsi habentur quaedam quorum rationem penetrare non sufficio, auctoritate tamen acquiescendum censeo. Ratio enim et auctoritas divinorum scriptorum, quamvis dissonare videantur, unum idemque sunt: namque cum Deus nihil sine ratione creaverit, et recreaverit; qui fieri potest ut credam 513 sanctos patres, sequaces scilicet Dei, quicquam praeter rationem edicere, quasi soli auctoritati fidem debeamus adhibere? Itaque illorum, quae procuditis, aut rationem aut auctoritatem afferte. Quamvis non multum debeat credi, si quid humanae rationis possit allegari, quod aequipollentibus argumentis valeat enervari. Quapropter ex regula quae ratione et auctoritate nixa, utpote omnium justorum spiritu dictata est, date exempla; quod si non potestis, frustra profitemini illius praerogativam cujus contemnitis sequi doctrinam.»
85.2
§ 335. Hujusmodi sententia, ab uno, ut fit, serpens in alios, merito movit corda Deum timentium ne forte in vacuum currerent aut cucurrissent. Frequentibus ergo capitulis disputatio agitata hunc finem habuit, ut ipse abbas sententiam probaret, supersedendum superfluis, solam medullam regulae vestigandam. Ita duo fratres electi, in quibus scientia literarum cum religione quadraret, qui, vicaria collatione, auctoris regulae voluntatem inquirerent, inquisitam aliis proponerent. Abbas sedulo agere ut totus conventus assentiretur: sed quia difficile a mentibus hominum avellitur quod ex antiquo insederit, quia inviti expuunt quod prima saliva combiberint, pene omnes suscipere recusarunt res novas, quia antiquas diligebant. Soli decem et octo, in quibus Hardingus, qui et Stephanus, sancta obstinatione pervicaces, cum abbate suo coenobium derelinquunt; pronunciantes non posse regulae puritatem custodiri in loco ubi et opum congeries et ciborum indigeries etiam reluctantem animum offocarent. Igitur Cistellas venere, locum 514 prius saltuosum, nunc ita frequenti religione monachorum perspicuum, ut Divinitatis ipsius conscius non immerito aestimetur. Ibi suffragio archiepiscopi Viennensis, qui nunc apostolicus est, memorabile et omni seculo venerabile opus coeptarunt.
85.3
§ 336. Et plura certe videntur aspera, sed haec praecipue: nihil pelliceum aut lineum vestiunt, nec illud quod subtiliter texitur laneum, quod nos staminium vocamus; nunquam femoralia, nisi in itinere directi, habent, quae revertentes lota restituunt. Duas tunicas cum cucullis habentes, hyeme augmentum non assumunt; sed aestate, si volunt, levamen accipiunt. Vestiti dormiunt et cincti, nec ullo tempore post matutinas ad lectos redeunt: sed ita horam matutinarum temperant, ut ante laudes lucescat; ita regulae incubantes, ut nec iota unum nec apicem praetereundum putent. Statim post laudes primam canunt, post primam in opera horis constitutis exeunt; quicquid faciendum vel cantandum est die sine aliena lucerna consummant. Nullus ex horis diurnis, nullus ex completorio unquam deest, praeter infirmos: cellararius et hospitarius post auditum completorium serviunt hospitibus, summo tamen studio servantes silentium. Abbas nihil sibi, nisi quod aliis, licere permittit; ubique praesens, ubique gregis sui curam circumferens: solummodo edentibus non adest, quia mensa ejus cum peregrinis et pauperibus est semper. Nihilominus, ubicunque sit, verborum et obsoniorum abstemius; quia nec ipsi nec aliis unquam nisi duo fercula apponuntur, sagimen et carnes nunquam 515 nisi infirmis. Ab idibus Septembris usque ad Pascha nullius festivitatis contuitu, praeter dies Dominicos, nisi semel in die jejunium solvunt. Nunquam claustrum nisi causa operandi egrediuntur; nec ibi, nec usquam, nisi abbati aut priori invicem colloquentes. Horas canonicas indefesse continuant, nulla appenditia extrinsecus adjicientes, praeter vigiliam pro defunctis. Cantus et hymnos Ambrosianos, quantum ex Mediolano addiscere potuerunt, frequentant in divinis officiis. Hospitum et infirmorum curam habentes, importabiles corporibus suis pro animarum remedio comminiscuntur cruces.
85.4
§ 337. Haec abbas ille primo ingenti impetu et ipse faciebat et alios compellebat; sed temporis intercessu poenituit homo delicate nutritus, et aegre ferens tam diutinam ciborum parcimoniam. Cujus voluntatem monachi apud Molesmum residui cognoscentes, verbis quibusdam incertum an et epistolis, per obedientiam papae astu quodam ad monasterium retrahunt, volentem cogentes. Quasi enim diffatigatus improbitate supplicum, angustos parietes reliquit pauperum, augustiorem repetens thronum. Secuti eum ex Cistellis omnes qui cum eo venerant, praeter octo. Illi pauci numero, sed multi merito, abbatem Albericum quendam ex suis, priorem Stephanum constituunt. Nec ille in vita moratus plus octennio, supremo feliciter conventus est arbitrio. Tum, haud dubie nutu divino, Stephanus absens etiam in abbatem eligitur, dux olim facti totius, speciale et insigne nostrorum dierum decus; cujus quanti sit meritum testantur abbatiae sexdecim 516 jam per eum factae, septem coeptae. Ita ipse, resona Dei tuba, circumpositos tum verbo, tum exemplo, in coelum dirigit, nihil infra praeceptum faciens: sermone comis, facie jocundus, animo semper in Domino laetus. Hinc palam praeclari vultus gaudium, hinc clam, illud desuper veniens irriguum; quia, incolatum istum fastidiens, patriam continuo amore desideret. Per haec favorabilis cunctis habetur, quia Deus amorem viri quem diligit in animos hominum dignanter refudit. Quocirca beatum se computat terrae illius indigena quisquis per illius manum pecunias suas transmittit ad Deum. Plura quidem ille accipit; sed, paucis in suos suorumque usus expensis, caetera in egenos et monasteriorum aedificationem confestim dispertit. Est enim Stephani marsupium omnium egentium publicum aerarium. Abstinentiae illius est indicium, quod nihil ibi, sicut in caeteris coenobiis, videas fulgurare auro, renidere gemma, micare argento; nam, ut Gentilis ait,« in sancto quid facit aurum?» Nos in sacratis vasis parum putamus actum nisi crassi crustam metalli obumbret honor lapidum, vel topaziorum flamma, vel ametistorum viola, vel smaragdorum lux herbida; nisi tunicae sacerdotales auro ludant; nisi multicoloribus parietes picturis renideant, et solem ad lacunar sollicitent. At vero illi, ea quae prima mortales falso aestimant in secundis habentes, omne studium in ornandis moribus ponunt, magisque amant splendidas mentes quam auratas vestes; scientes quod benefactorum retributio optima est, munda frui conscientia. Quin etiam laudabilis abbatis clementia cum vel vult, vel velle se simulat, aliquid de jugo regulae inflectere, illi contra nituntur: 517 non multum superesse vitae suae dicentes, nec tam diu se victuros quam vixere: sperare se duraturos in proposito, et successuris futuros exemplo, qui si flexi fuerint peccabunt. Et profecto fiet pro humana debilitate; cujus perpetua lex est, ut nihil maximis laboribus partum diu possit consistere. Sed ut omnia quae de illis dicta sunt, vel dici possunt, in summam conferam, sunt hodie monachi Cistellenses omnium monachorum exercitium, studiosorum speculum, desidiosorum oestrum.
86.1
DE TRANSLATIONE TRIUM EPISCOPATUUM, WELLENSIS, CESTRENSIS, ET THETFORDENSIS.
86.1
§ 338. His temporibus in Anglia tres episcopatus ex antiquis sedibus transiere alias; Wellensis per Joannem in Bathoniam, Cestrensis per Robertum in Coventreiam, Thetfordensis per Herbertum in Norwic: omnes majori ambitu quam ut tantorum virorum debuisset interesse studio. Denique, ut primum de postremo dicam, Herbertus, cognomento Losinga, quod ei ars adulationis impegerat, ex abbate Ramesiensi emit episcopatum Thetfordensem; patre quoque suo Roberto, ejusdem cognominis, in abbatiam Wintoniae intruso, Fuit ergo vir ille magnus in Anglia smoniae fomes, abbatiam episcopatumque nummis aucupatus; pecunia scilicet regiam sollicitudinem inviscans, et principum favori non leves promissiones assibilans; unde quidam egregie tunc temporis versificus ait: Surgit in ecclesia monstrum, genitore Losinga, Symonidum secta, canonum virtute resecta. 518 Petre, nimis tardas, nam Symon ad ardua tentat; Si praesens esses, non Symon ad alta volaret. Proh dolor! Ecclesiae nummis venduntur et aere.
86.2
Et infra: Filius est praesul, pater abbas, Symon uterque. Quid non speremus si nummos possideamus? Omnia nummus habet; quod vult facit, addit, et aufert. Res nimis injusta, nummis fit praesul et abba.
87
DE HERBERTO LOSINGA.
87
§ 339. Veruntamen erroneum impetum juventutis abolevit poenitentia. Romam profectus severioribus annis; ubi loci, symonicum et baculum et annulum deponens, indulgentia clementissimae sedis iterum recipere meruit; quod Romani sanctius et ordinatius censeant, ut ecclesiarum omnium sumptus suis potius marsupiis serviant, quam quorumlibet regum usibus militent. Ita Herbertus, domum reversus, sedem episcopalem quae quondam fuerat in Helmam, et tunc erat apud Thetford, ad insignem mercimoniis et populorum frequentia vicum transtulit, nomine Norwic. Ibi monachorum congregationem numero et religione percelebrem instituit, omnia iis necessaria ex nummis mercatus domesticis: providens scilicet successorum querelae, nullas episcopii terras monachis largitus est; ne illi Dei famulos fraudarent victualibus, si quid donatum offendissent quod suis competeret rebus. Praeterea 519 apud Thetford monachos Cluniacenses instituit, quod sint illius coenobii professores, ubique pene gentium dispersi, locupletes in seculo et splendidissimae religionis in Deo. Ingenti ergo et numerosa virtutum gratia, praeteritarum offensarum molem obumbravit; disertitudinis et literarum copia, nec minus secularium rerum peritia, Romanae quoque celsitudini suspiciendus. Fuitque Herbertus mutatus,( ut Lucanus de Curione dixit),« momentum et mutatio rerum:» sicut tempore istius regis symoniae causidicus, ita posterius propulsator invictus, neque ab aliis fieri voluit quod a se praesumptum quondam juvenili fervore indoluit; prae se semper, ut aiunt, ferens Ieronymi dictum,« Erravimus juvenes, emendemus senes.» Postremo quis in illius facti laudem digne pergat, quod tam nobile monasterium episcopus non multum pecuniosus fecerit; in quo nihil frustra desideres, vel in aedificiorum sublimium specie, vel in ornamentorum pulchritudine, vel in monachorum religione, et ad omnes sedula charitate? Haec et vivum spe felici palpabant; et defunctum, si non vana fides poenitentiae, super aethera tulerunt.
88
DE JOHANNE EPISCOPO PRIMO BATHONIAE.
88
§ 340. Johannes erat Wellensis episcopus, natione Turonicus; usu, non literis, medicus probatus. Is defuncto abbate Bathoniensi abbatiam a rege non gravate obtinuit, eo quod et in curia omnia vaenum agebantur, et aviditatem videbatur palliare ratio ut urbs tam insignis nomen celebrius acciperet ex episcopio. Itaque primo in monachos severitatem exercere, quod essent et hebetes et sua aestimatione barbari; omnes terras 520 victualium ministras subtrahens, pauculumque victum per laicos exiliter inferens: sed procedentibus annis factis monachis novis, mitius se agere, aliquantulum terrarum quo se hospitesque suos quomodocunque sustentarent indulgens priori. Et quamvis primo coepisset austerius, multa nobiliter per eum ibi coepta et consummata in ornamentis et libris; maximeque monachorum congregatione, qui sunt scientia literarum et sedulitate officii praedicabiles. Caeterum nunquam, nec etiam moriens, emendare voluit ut plena manu terrarum servitium manumitteret; successoribus suis non imitandum praebens exemplum.
89.1
DE ROBERTO EPISCOPO CESTRENSI
89.1
§ 341. Erat in Cestrensi dioecesi coenobium Coventreia nomine, quod comes magnificentissimus Lefricus, ut supra fatus sum, cum uxore Godiva, constituerat; tanto auri et argenti spectaculo, ut ipsi parietes ecclesiae angusti viderentur thesaurorum receptaculis, miraculo porro magno visentium oculis. Hoc Robertus, ejusdem episcopus provinciae, inhians, non episcopaliter, involavit; ex ipsis ecclesiae gazis surripiens unde datoris manum suppleret, unde papae occupationes 521 falleret, unde aviditati Romanorum irreperet; pluresque ibi annos moratus nihil probitatis exhibuit. Adeo tecta ruinam minitantia nunquam periculo exemit, adeo sacras opes dilapidans peculatus crimen incurrit, repetundarum reus futurus episcopus; si esset, accusator paratus. Monachos miserabili stipe cibans, nec ad regularis ordinis amorem curavit accendere, nec nisi ad popularem literaturam passus est aspirare; ne vel ciborum affluentia delicatos, vel regulae rigor et scientiae vigor contra se faceret elatos. Agresti igitur victu et triviali littera contenti, satis habebant si vel saltem quieti vivere possent. Quin etiam moriturus, parvi faciens scita canonum quibus edicitur pontifices in suis sedibus sepeliri debere, non apud Cestram, sed apud Coventreiam se tumulatum iri praecepit; sua opinione relinquens successuris non indebitum calumniandi, sed quasi jus legitimum vindicandi.
89.2
§ 342. Hic occasio temporum Willelmi translationem Augustini praecellentissimi Anglorum apostoli cum sociis suis exponi animaret, nisi peritissimi Goscelini praecurrisset ingenium; Goscelini, qui, monachus de sancto Bertino, cum Heremanno episcopo Salesbiriae quondam Angliam venerat, insignis literarum et cantuum peritia. Is, multo episcopatus et abbatias perlustrans tempore, praeclarae scientiae multis locis monumenta dedit, in laudibus sanctorum Angliae nulli post Bedam secundus. Musicae porro palmam post Osbernum adeptus. Denique innumeras 522 sanctorum vitas recentium stylo extulit; veterum vel hostilitate amissas, vel informiter editas, comptius renovavit. Hujus quoque translationis seriem ita expolivit, ut eam praesentibus monstrasse digito, futurorumque videatur subjecisse oculo. Felix lingua quae tot sanctis servierit, felix pectus quod tot vocales melodias emiserit, praesertim cum in ejus conversatione certaret honestas doctrinae! Veruntamen quia de quibusdam episcopis parum laudanda huc usque contexui, aliquos alterius modi disparisque vitae, sed contemporaneos, introducam episcopos; ne ita videatur nostrum obtorpuisse seculum, quod non aliquem producat sanctum. Sed hanc sponsionem sequenti libro, post enarrata gesta Henrici regis, cui placuerit experietur.
90
QUAEDAM PRAEFATIO NARRATIONIS SEQUENTIS.
90
§ 343. Nunc iter Ierosolymitanum scripto expediam, aliorum visa et sensa meis verbis allegans. Proinde, sicut se occasio ingesserit, de situ et divitiis Constantinopoleos, Antiochiae, Ierusalem, ex scriptis majorum deflorata subtexam; ut qui ea ignorat, et haec forte invenerit, in promptu habeat quae aliis cognoscenda ipse proponat: sed ad haec enarranda ferventiore opus est spiritu, ut consummem efficaciter quod incipio tam hilariter. Appellata igitur in auxilium, ut mos est, Divinitate, tale aucupabor exordium.
91
DE ITINERE CHRISTIANORUM IN IERUSALEM.
91
§ 344. Anno ab incarnatione Domini millesimo nonagesimo quinto, papa Urbanus secundus, qui 523 praesidebat apostolico culmini, evasis Alpibus venit in Gallias: adventus causa ferebatur perspicua, quod, violentia Guiberti Roma extrusus, citramontanas ad sui reverentiam sollicitaret ecclesias. Illud repositius propositum non ita vulgabatur, quod Boamundi consilio pene totam Europam in Asiaticam expeditionem moveret; ut, in tanto tumultu omnium provinciarum facile obaeratis auxiliaribus, et Urbanus Romam, et Boamundus Illyricum et Macedoniam, pervaderent: nam eas terras, et quidquid praeterea a Dirachio usque in Tessalonicam protenditur, Guiscardus pater super Alexium acquisierat, iccirco illas Boamundus juri suo competere clamitabat; inops haereditatis Appulae, quam genitor Rogero comiti filio delegaverat. Veruntamen, quaecunque transeundi fuerit occasio, magno et illustri adventus ejus fuit emolumento Christianis. Coactum ergo est apud Clarum Montem concilium, quae clarissima est urbs Arvernorum; numerus episcoporum et abbatum trecenti decem; ubi aliquot diebus primo de catholica fide, et inter se dissidentium pace, tractatus prolixe habitus. Nam praeter flagitia quibus singuli licenter incubabant, ad haec calamitatis omnes Cisalpini devenerant, ut nullis vel minimis causis extantibus quisque alium caperet, nec nisi magno redemptum abire sineret. Praeterea symonicus anguis ita lubricum caput erexerat, ita venenato foetu mortiferi germinis ova vaporaverat, ut totus orbis lethali sibilo infectus ecclesiasticos honores corrumperet. Tum enim non dicam episcopi ad 524 ecclesias, sed nec quislibet ad quoscunque ordines, nisi per pecunias aspirabat. Tunc, legitimis uxoribus exclusis, multi contrahebant divortium, alienum expugnantes matrimonium; quare, quia in his et illis erat confusa criminum sylva, ad poenam quorundam potentiorum designata sunt nomina. Unde, ne longum faciam, totius actionem concilii subnectam; quaedam meis sermonibus pro compendio brevians.
92.1
DE CONCILIO CLARI MONTIS.
92.1
§ 345. In concilio apud Clarum Montem, sub praesentia domini Urbani papae, haec capitula finita sunt. Quod ecclesia catholica sit in fide, casta, libera ab omni servitute; ut episcopi, vel abbates, vel aliquis de clero, aliquam ecclesiasticam dignitatem de manu principum vel quorumlibet laicorum non accipiant. Quod clerici in duabus ecclesiis vel civitatibus praebendas non habeant. Quod aliquis simul episcopus et abbas esse non possit. Quod ecclesiasticae dignitates a nullo emantur vel vendantur. Quod nullus cujuslibet sacri ordinis carnali commercio utatur. Quod eis qui, ignorantes canonum prohibitionem, canonicas emerunt, ignoscatur. Quod eis, qui scienter emptas a se vel a parentibus suis possederunt, auferantur. Quod nemo laicorum a capite jejunii, nemo clericorum a Quadragesima usque in Pascha, carnes comedat. 525 Quod omni tempore primum jejunium quatuor temporum prima hebdomada Quadragesimae fiat. Quod ordines omni tempore vel in vespere Sabbati, vel, perseverante jejunio, in Dominica celebrentur: ut in Sabbato Paschae, non nisi post horam nonam officium celebretur; ut jejunium secundum in hebdomada Pentecostes celebretur. Quod ab Adventu Domini usque ad octavas Epiphaniae, et a Septuagesima usque ad octavas Paschae, et a prima die Rogationum usque ad octavas Pentecostes, et a quarta feria occidente sole omni tempore usque ad secundam feriam oriente sole trevia Dei custodiatur. Quod episcopum qui ceperit, omnino exlex habeatur. Quod qui sacri ordinis viros vel eorum famulos ceperit, anathema sit. Quod qui episcoporum vel clericorum morientium bona ceperit, anathema sit. Quod qui usque ad septimam generationem consanguinitati se copulaverit, anathema sit. Quod nemo in episcopum eligatur, nisi presbyter, aut diaconus, aut subdiaconus, et cui natalium dignitas suffragatur, nisi maxima necessitate et licentia papae. Quod filii presbyterorum vel concubinarum ad presbyteratum non promoveantur, nisi prius religiosam vitam transierint. Quod qui ad ecclesiam vel ad crucem confugerint, data membrorum impunitate, justitiae tradantur, vel innocentes liberentur. Quod unaquaeque ecclesia decimas suas 526 habeat, nec ad aliam transeat. Quod laicus decimam nec emat, nec vendat. Quod pro sepultura mortuorum pretium non recipiatur. In eo concilio excommunicavit dominus papa Philippum regem Francorum, et omnes qui eum vel regem vel dominum suum vocaverint, et ei obedierint, et ei locuti fuerint, nisi quod pertinet ad eum corrigendum. Similiter et illam maledictam conjugem ejus, et omnes qui eam reginam vel dominam nominaverint, quousque ad emendationem venerint, ita ut alter ab altero discedat. Similiter Guibertum Ravennantem, qui se papam appellat; et Henricum imperatorem Alamannorum, qui eum manutenet.
92.2
§ 346. Posteris diebus processit sermo ad populum sane luculentus et efficax, qualem decet sacerdotis esse, de Christianorum expeditione in Turcos; quem, sicut ab auditoribus accepi, placuit posteris transmittere, integro verborum sensu custodito: illius enim facundiae vigorem servare quis poterit? Nobiscum agetur feliciter si, propinquam terentes orbitam, per aliquod diverticulum redeamus ad sententiam.
93.1
527 SERMO URBANI PAPAE.
93.1
§ 347.« Multa,« inquit,» fratres charissimi, his diebus vobis dicta recolitis; quaedam in concilio nostro jussa, quaedam inhibita. Inconditum et confusum scelerum chaos exigebat dierum multorum interstitium; veternus morbus volebat cauterium. Dum enim indulgenti fune clementiae dimittimus lineam, multa modo apostolatus nostri offendit officium quae praecideret, nulla quibus parceret. Sed fuerit hactenus humanae fragilitatis quod peccastis; quod, illecebrarum involucris sopiti, coelestem exasperastis misericordiam, suspensam parvipendendo iracundiam. Fuerit mundanae temulentiae quod, legitima non curantes matrimonia, alieni cubilis non pensastis injuriam. Fuerit aviditatis nimiae quod fratres vestros, illo magno et eodem pretio emptos, ut quisque poterat illaqueantes, contumeliose pecuniis emunxistis. Nunc vobis, inter ista peccatorum naufragia constitutis, portus placidae quietis aperitur, nisi negligitis. Parvi laboris in Turcos compendio retribuetur vobis perpetuae salutis statio. Comparate nunc labores quos in scelerum exercitio habuistis, et eos quos in itinere quod praecipio habituri estis. Plures vel adulterii vel homicidii meditatio dat timores( nihil enim timidius nequitia, ut ait Salomon, multos labores; quid enim laboriosius injustitia? qui autem ambulat simpliciter, ambulat confidenter. Horum laborum, horum timorum, exitus erat peccatum; stipendium autem peccati mors, mors vero peccatorum pessima. Nunc a vobis par labor atque metus pretio meliore petuntur. Horum laborum erit causa charitas, ut, praecepto 528 Dominico admoniti, animas pro fratribus ponatis: charitatis stipendium erit Dei gratia, Dei gratiam sequetur vita aeterna. Ite ergo feliciter, ite confidenter, ad inimicos Dei persequendos. Illi enim jam pridem( proh! quantus Christianorum pudor!) Syriam, Armeniam, omnem postremo Asiam Minorem( cujus provinciae sunt Bithinia, Phrygia, Galatia, Lidia, Caria, Pamphilia, Isauria, Licia, Cilicia), occupaverunt; nunc Illiricum et omnes inferiores terras insolenter inequitant, usque ad mare quod Brachium Sancti Georgii vocatur. Quid quod Dominicum monumentum, unicum fidei pignus, ditioni suae vendicant, et ejus urbis introitum peregrinis nostris venditant, quae solis Christianis patere deberet si aliquod solitae virtutis vestigium eis inesset: hoc, si solum esset, frontes nostras onerare sufficeret; jam vero quis ferat nisi multum iners, nisi Christianae gloriae invidus, quod non ex aequo divisimus orbem? Illi Asiam, tertiam mundi partem, ut haereditarium nidum inhabitant; quae a majoribus nostris aequa duabus residuis partibus, et tractuum longitudine et provinciarum magnitudine, non immerito aestimata est. Ibi olim devotionis nostrae rami pullularunt; ibi apostoli omnes, praeter duos, mortes suas consecrarunt; ibi modo Christicolae, si qui supersunt, pauperculo agricolatu transigentes inediam, nefandis illis vectigal pensitant, vel tacitis suspiriis nostrae libertatis desiderantes conscientiam, quia perdidere suam. Illi Affricam, alteram orbis partem, ducentis jam annis et eo amplius armis possessam tenent; quod ideo Christiani honoris periculum pronuncio, quia fuerit terra illa olim praeclarorum ingeniorum aftrix, quae divinis scriptis omnem vetustatis 529 situm a se repellent quamdiu fuerit qui Latinas literas legat. Norunt literati quod loquor. Tertium mundi clima restat Europa, cujus quantulam partem inhabitamus Christiani? nam omnem illam barbariem quae in remotis insulis glacialem frequentat oceanum, quia more belluino victitat, Christianam quis dixerit? Hanc igitur nostri mundi portiunculam Turci et Saraceni bello premunt; jamque a trecentis annis Hispania et Balearibus insulis subjugatis, quod reliquum est spe devorant, homines inertissimi, et qui, cominus pugnandi fiduciam non habentes, fugax bellum diligunt. Nunquam enim Turcus pede conserto martem audet, sed pulsus loco longe tendit nervos, et permittit vulnera ventis; et quoniam habet tela mortifero succo ebria, in hominem quem percutit, non virtus sed virus mortem facit. Quicquid igitur agit, fortunae, non fortitudini, attribuerim, quod pugnat fuga et veneno. Constat profecto quod omnis natio quae in ea plaga nascitur, nimio solis ardore siccata, amplius quidem sapit, sed minus habet sanguinis; ideoque vicinam pugnam fugiunt, quia parum sanguinis se habere norunt. Contra, populus qui oritur in arctois pruinis, et remotus est a solis ardoribus, inconsultior quidem, sed largo et luxurianti superbus sanguine promptissime pugnat. Vos estis gens quae intemperatioribus mundi proviaciis oriunda; qui sitis et prodigi sanguinis ad mortis vulnerumque contemptum, et non careatis prudentia: namque et modestiam servatis in castris, et in dimicatione utimini consiliis; itaque, scientia et fortitudine praediti, aggredimini memorabile iter. Totis seculis praedicandi, si fratres vestros periculo exueritis, praesentibus ex Dei nomine praecipio, absentibus mando. Ituri et Christianitatem propugnaturi 530 specimen crucis vestibus insigniant, ut intestinae fidei foris amorem praetendant; habentes per Dei concessum, et beati Petri privilegium, omnium absolutionem criminum, et hac interim laetitia laborem itineris allevient, habituri post obitum felicis martyrii commercium. Ponentes ergo ferias sceleribus, ut saltem in his regionibus liceat Christianis pacifice vivere, vadite; illam fortitudinem, prudentiam illam, quam in civili conflictu habere consuestis, justiori effundentes praelio. Ite, praedicabiles per orbem milites! ite, et prosternite ignavas gentes! Eat famosa Francorum virtus, cum appendiciis sibi gentibus, solo sui nominis terrore totum orbem motura. Sed quid vos diutius immoror, ut fortitudinem gentilium verbis extenuem? Immo proponite animis vestris Deificam sententiam, Angusta est via quae ducit ad vitam. Esto ergo ut sit semita itinerantium arcta, plena mortibus, suspecta periculis; sed haec eadem vos amissam ducet ad patriam, per multas nimirum tribulationes oportet vos introire in regnum Dei. Spectate ergo animo, si prensi fueritis, cruces; spectate catenas, quaecunque postremo possunt tormenta infligi; operimini pro fidei vestrae robore horrenda supplicia, ut, si necesse fuerit, damno corporum agatis animarum remedium. Mortemne timetis, viri fortissimi, fortitudine et audacia praestantes? Nihil certe in vos poterit comminisci humana nequitia, quo superna pensetur gloria; non enim sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. An nescitis quod vivere hominibus est calamitas, mori felicitas? Haec vobis doctrina, si recordamini, 531 cum lacte matrum affusa est sacerdotum verbo; hanc majores vestri martyres praetenderunt exemplo. Mors enim a coenulento carcere liberat animas, ad proprium locum pro meritis evolaturas. Mors accelerat bonis patriam; mors praecidit reis malitiam: per mortem ergo liberae animae vel oblectantur gaudiis, spe meliora praesumentes; vel fruuntur suppliciis, nihil pejus timentes. Dum autem vinculis corporum irretiuntur, trahunt ab ipsis terrulenta contagia, et( quod veraciter quis dicat) mortuae sunt; nec enim luteum coelesti, divinum mortali, pulchre cohaeret. Plurimum quidem potest anima, etiam nunc corpori juncta; instrumentum enim suum vivificat, latenter id movens, et ultra mortalem naturam gestis producens: veruntamen cum, sarcina qua in terram trahitur absoluta, proprium locum receperit, beatam et undique liberam participat fortitudinem, quomodocunque divinae naturae invisibilitati communicans. Gemino ergo functa officio, corpori vitam ministrat cum adest, causam vero mutationis cum recedit. Videtis quam jocunde anima in dormiente corpore vigilet, et, a sensibus seducta, pro divina cognatione multa futura praevideat. Cur ergo mortem timetis, qui somni requiem, quae instar mortis est, diligitis? Res est nimirum dementiae, pro cupiditate brevis vitae, invidere sibi perpetuam. Quin potius, fratres charissimi, si ita contigerit, ponite pro fratribus animas vestras; vacuate ab impiis Dei sacrarium, extrudite latrones; inducite pios. Nulla vos necessitudinis pietas contineat, quia prima hominis pietas in Deum. Nullum natalis soli charitas tricet, quia diversis respectibus Christiano totus est mundus exilium, et totus mundus patria; ita exilium patria, et patria exilium. Nullum patrimoniorum amplitudo 532 remoretur, quia ampliora sunt quae promittuntur. Nec ea quae inani spe miseris adulentur, vel ignavam mentem pigro rerum medicamine palpent; sed crebris exemplis exhibita, frequenti usu comprobata. Et haec quidem sunt dulcia, sed caduca; et quae centuplicatum contemptoribus suis pretium importent. Haec edico, haec mando, terminumque proximi veris affigo. Aderit Deus euntibus, ut eis bonus arrideat annus, tum copia frugum, tum serenitate temporum. Morituri coeli intrabunt triclinium, victuri videbunt sepulchrum Dominicum. Et quae major felicitas quam ut homo, in terris agens, videat loca illa in quibus coelorum Dominus conversatus est humanitus? Felices qui ad haec vocantur munia, ut illa nanciscantur munera! fortunati qui meditantur ista praelia, ut illa consequantur praemia!»
93.2
§ 348. Hujusce orationis tenorem scripsi, pauca propter veritatem dictorum incastigato sermone depromens, plura manumittens. Hinc igitur populus auditorum accensus, judicium animi clamore testatur, favens sermocinationi, favens peregrinationi: statimque in concilio proceres nonnulli, papae genibus affusi, se suaque Dei militiae consecrarunt; e quibus fuit Aimarus, insignis potentiae Podiensis episcopus, qui postea exercitum illum rexit prudentia, auxit eloquentia. Igitur Novembri mense, in quo concilium actum fuit, a singulis in sua discessum. Continuoque fama boni, totum perlapsa per orbem, dulci Christianorum animos infecit aura: 533 qua circumquaque spirante, nulla fuit tam remota gens, tam abdita, quae non sui partem mitteret; nam non solum mediterraneas provincias hic amor movit, sed et omnes qui in penitissimis insulis, vel in nationibus barbaris, Christi nomen audierant. Tunc Wallensis venationem saltuum, tunc Scottus familiaritatem pulicum, tunc Danus continuationem potuum, tunc Noricus cruditatem reliquit piscium. Destituebantur agri cultoribus, aedes habitatoribus, totis porro migrabatur urbibus. Nullus necessitudinum amor, affectus patriae vilis, solus Deus prae oculis; quicquid in horreis, quicquid in tricliniis repositum, responsurum erat vel avari votis agricolae, vel thesaurorum incubatoris, deseritur; in solum Ierosolymitanum iter esuritur. Gaudium erat euntibus, moeror remanentibus. Quid dico de remanentibus? Videres maritum cum matrona, cum omni postremo familia, euntem; rideres, carpentis impositos, totos in iter transferre penates. Angustus erat limes transeuntibus, arctus trames itinerantibus, sic ruebant agmina serie longa haerentia. Opinionem hominum vincebat numerus, quamvis aestimarentur sexagies centum 534 millia itinerantium. Nunquam proculdubio tot gentes in unam coiere sententiam; nunquam tanta barbaries imperio uni, et pene nulli, cervicositatem substravit suam. Praecipuum enim erat videre miraculum, cum tam infinita multitudo sensim per terras Christianorum, et non praedabunda procederet, et non esset qui coerceret. Fervebat in omnibus alterutra dilectio, ut si penes aliquem quid repertum esset quod suum non esse cognosceret, per multos dies passim agnoscendum proponeret: suspendebaturque interim inventoris aviditas, dum forte illius qui perdiderat corrigeretur necessitas.
94
DE DUCIBUS CHRISTIANORUM ITINERIS IERUSALEM.
94
§ 349. Jamque advenerat desiderantibus mensis Martius, quando, senecta brumali deposita, mundus, vernali vestitus juventa, in plagam orientis ituros invitabat: nec illi moras nexuere, tantus ardor animos invaserat. Godefridus, dux Lotharingorum, per Pannoniam iter instituit, nulli unquam militi virtute secundus; de antiqua Karoli magni origine lineam trahens, et cui vere plurimus inerat Karolus tam sanguine quam mente: sequebantur eum Frisones, Lotharingi, Saxones, et quicquid gentium inter Renum et Garumnam fluvios jacet. Per Dalmatiam iter adorti Raimundus comes de Sancto Aegidio, et Aimarus Podii episcopus, par insigne virtutis, viri armis in hostes, pietate in Deum splendidi: 535 sub signis eorum militabant Gothi et Wascones, et quicunque populus in Pyrenaeum et Alpes diffunditur. Praevenerat eos compendio Boamundus, loco Appulus, gente Normannus; namque is apud Brundusium navibus conscensis, Dirachioque appulsus, inde itinere pedestri Constantinopolim per notos sibi tramites contendit: ductu ejus agebat praelium Italia, et quaecunque contermina provincia a Tirrheno mari in Adriaticum protenditur. Hi omnes, pariter apud Constantinopolim convenientes, nonnihil mutuae laetitiae habuere; ibique Hugonem magnum, Philippi regis Francorum fratrem, invenere, quod is inconsulte et cum raro milite terras imperatoris ingressus, et ab hominibus ejus captus, in libera custodia habebatur. At vero Alexius, ejus civitatis imperator, horum procerum adventu territus, volens, sed quasi precibus coactus, captionis gratiam fecit; homo tergiversatione famosus, et nihil unquam magnum nisi dolo machinatus. Ipse Guiscardum( ut superius dixi) veneno, uxoremque ejus corruperat auro; fidem conjugalem falso per nuncios pactus. Ipse denique Willelmum comitem Pictaviensem in insidias Turcorum inductum, et sexaginta millibus armatorum privatum, pene solum effugere permisit; indignatus super ejus responso, quo Graeco negaverat hominium. Ipsum postremo Boamundum, posteriori tempore contra se venientem ut injurias peregrinorum ulcisceretur, bis terque insidiis impetivit; sed cum parum promoveret, Guidone fratre et toto pene spoliavit exercitu, 536 notis artibus toxica vel fluminibus vel vestibus infundens: sed haec postmodum. Tum vero exercitum urbe arcens, proceribusque blande collocutus, tantum Graia facundia valuit, ut a singulis hominium et sacramentum exigeret quod illi nihil doli machinarentur; quod urbes imperio suo appendices, si adquirere possent, redderent, sanguinis sui periculo alienum mercantes commodum. Soli Raimundo visa est antiquior tuendae libertatis gratia, ut nec ipsi suum substerneret hominium, nec profiteretur sacramentum. Itaque, coactis omnibus viribus, Niceam urbem Bithiniae aggrediuntur. Ipsam enim primitus placuerat invadi, quod et viantibus obsisteret, et mortem peregrinorum nuper ibi occisorum ultum ire animati essent: namque Walterus quidam, miles probatus sed praeceps( quia vix in homine uno sapientiam et audaciam conspicaberis, quod altera moretur, altera praecipitet,) incircumspecte circa moenia cursitans, cum multa manu occubuerat. Eam manum Petrus heremita praedicationibus suis de patria pellexerat.
95
DE ROBERTO NORMANNO.
95
§ 350. Jam vero mense Septembri, Robertus Normannorum comes, frater Willelmi regis, cujus titulum hic liber gestat, iter illud adoriri gestiens, habuit socios Robertum Flandrensem, Stephanum Blesensem sororis maritum. Omnes amplae prosapiae comites, in quibus virtus citra genus non erat. Parebant eis Angli, et Normanni, et Occidentales Franci, et Flandritae, et omnium populorum cunei qui ab oceano Britannico usque ad Alpes mediterraneo tractu jacent. Ita viam profecti receperunt apud Lucas papam 537 Urbanum, qui Guiberto infensus( ut dixi), auxilio Matildis Italiam et urbem circumsonabat armis. Itaque tantum promoverat, ut Quirites, ad gratiam ejus versi, Guibertinos tum verbis tum verberibus lacesserent; nec erat alterutris vel in ecclesiis vel in triviis parcendi animus, donec Guibertus, viribus impar, Urbano sedem vacuefecit, Alamanniam elapsus.
96.1
DE URBE ROMA
96.1
§ 351. De Roma, quae quondam domina orbis terrarum, nunc ad comparationem antiquitatis videtur oppidum exiguum; et de Romanis, olim rerum dominis, genteque togata, qui nunc sunt hominum inertissimi, auro trutinantes justitiam, pretio venditantes canonum regulam;-- de urbe, inquam, et urbicis quicquid conarer dicere praevenerunt versus Hildeberti Cenomannensis primo episcopi, post etiam Turonensis archiepiscopi: quos hic cum inseruero, non ideo faciam ut alieno labore partam gloriam in me transferam; sed erit ingenuae mentis indicium, si, ejus non invidus gloriae, apponam testimonium venustae facundiae.
97.1
539 DE NUMERO PORTARUM ET SANCTIS ROMAE.
97.1
§ 352. Parvane sunt haec ad demonstrandam in anta urbe vel olim bonorum dignitatem, vel modo malorum majestatem? Sed, ne quid honori desit, adjiciam et portarum numerum, et multitudinem sacrorum cinerum; et, ne quis obscuritate verborum se causetur a cognitione rerum rejici, erit sermo quotidianus et levis.
97.2
PRIMA PORTA.
97.3
Prima porta Cornelia, quae modo dicitur Porta Sancti Petri, et Via Cornelia. Juxta eam ecclesia beati Petri sita est, in qua corpus ejus jacet, auro et lapidibus parata; etiam nullus hominum scit numerum martyrum qui in eadem ecclesia pausant. In eadem via est altera ecclesia, in qua requiescunt sanctae virgines Rufina et Secunda. In tertia ecclesia sunt Marius et Martha; etiam Audifax et Abacuc, filii eorum.
97.4
SECUNDA PORTA.
97.5
Secunda porta Flaminea, quae modo appellatur Sancti Valentini, et Via Flaminea; et cum ad pontem Molbium pervenit, vocatur Via Ravennana, quia ad Ravennam ducit. Ibi in primo milliario foris sanctus Valentinus in sua ecclesia requiescit.
97.6
540 TERTIA PORTA.
97.7
Tertia porta Porciniana, et via eodem modo appellata, sed cum pervenit ad Salariam nomen perdit: et ibi prope, in eo loco qui dicitur Cucumeris, requiescunt martyres Festus, Johannes, Liberalis, Diogenes, Blastus, Lucina; et in uno sepulchro ducenti sexaginta, et in altero triginta.
97.8
QUARTA PORTA.
97.9
Quarta porta et Via Salaria, quae modo Sancti Silvestri dicitur. Ibi juxta viam sanctus Hermes requiescit, et sancta Vasella, et Protus, et Jacinctus, Maxilianus, Herculanus, Crispus; et in altero loco prope requiescunt sancti martyres Pamphilus, Quirinus, septuaginta gradibus in imo terrae. Deinde basilica sanctae Felicitatis, ubi requiescit illa, et Silanus filius ejus, et non longe Bonifacius martyr. Ibidem in altera ecclesia sunt Crisantus, et Daria, et Saturninus, et Maurus, et Jason, et mater eorum Hilaria, et alii innumerabiles. Et in altera basilica sanctus Alexander, Vitalis, Martialis, filii sanctae Felicitatis; et sanctae septem virgines, Saturnina, Hilarina, Dominanda, Rogantina, Serantina, Paulina, Donata. Deinde basilica sancti Silvestri, ubi jacet marmoreo tumulo coopertus; et martyres Celestinus, Philippus et Felix: et ibidem martyres trecenti sexaginta quinque in uno sepulchro 541 requiescunt; et prope Paulus, et Crescentianus, Prisca, Semetrius, Praxedis, Potentiana pausant.
97.10
QUINTA PORTA.
97.11
Quinta porta Numentana; ibidem sanctus Nicomedes, presbyter et martyr: itemque via eodem modo dicitur. Juxta viam ecclesia sanctae Agnetis, et corpus: in altera sancta Emerentiana, et martyres Alexander, Felix, Papias. In septimo milliario ejusdem viae sanctus papa Alexander, cum Eventio et Theodolo, pausat.
97.12
SEXTA PORTA.
97.13
Sexta porta et Via Tiburtina, quae modo dicitur Porta Sancti Laurentii. Juxta hanc viam jacet sanctus Laurentius in sua ecclesia, et Abundius martyr. Et ibi prope, in altera ecclesia pausant hi martyres, Ciriaca, Romanus, Justinus, Crescentianus. Et ibi, non longe, basilica sancti Ipoliti, ubi ipse cum familia sua pausat, id est, decem et octo. Et ibi requiescunt beata Trifena, uxor Decii, et filia ejus Cirilla, et Concordia nutrix ejus. Et in altera parte viae illius est ecclesia Agapiti martyris.
97.14
SEPTIMA PORTA.
97.15
Septima porta modo Major dicitur, olim Sircurana dicebatur, et Via Lavicana, quae ad beatam 542 Helenam tendit. Ibi sunt prope Petrus, Marcellinus, Tyburtius, Genuinus, Gorgonius, et quadraginta milites, et alii innumerabiles; et non longe sancti Quatuor Coronati.
97.16
OCTAVA PORTA.
97.17
Octava porta Sancti Johannis, quae apud antiquos Assenarica dicitur.
97.18
NONA PORTA.
97.19
Nona porta Metrosa dicitur, et coram istis ambabus Via jacet Latina.
97.20
DECIMA PORTA.
97.21
Decima porta et Via Latina dicitur. Juxta eam quiescunt in una ecclesia martyres Gordianus, et Epimachus, Sulpicius, Valerianus, Quintus, Quartus, Sophia, Triphenus. Et ibi prope, in alio loco, Tertullinus: et non longe ecclesia Beatae Eugeniae, in qua jacet, et Claudia mater ejus; et Stephanus papa cum clero suo, numero decem et novem, et Nemesius diaconus.
97.22
UNDECIMA PORTA.
97.23
Undecima porta et Via dicitur Appia. Ibi requiescunt sanctus Sebastianus et Quirinus; et olim requieverunt ibi apostolorum corpora. Et 543 paulo propius Romam sunt martyres Januarius, Urbanus, Xenon, Quintinus, Agapitus, Felicissimus. Et in altera ecclesia Tyburtius, Valerianus, Maximus. Non longe ecclesia Ceciliae martyris, et ibi reconditi sunt Stephanus, Sixtus, Zepherinus, Eusebius, Melchiades, Marcellus, Euticianus, Dionysius, Anteros, Pontianus, Lucius papa, Optacius, Julianus, Colocerus, Parthenius, Tarsicius, Policamus, martyres. Ibidem ecclesia sancti Cornelii, et corpus. Et in altera ecclesia sancta Sotheris: et non longe pausant martyres Ipolitus, Adrianus, Eusebius, Maria, Martha, Paulina, Valeria, Marcellus; et prope, Marcus papa in sua ecclesia.
97.24
DE VIA ARDEATINA.
97.25
Inter Viam Appiam et Ostensam est Via Ardeatina, ubi sunt Marcus et Marcellianus. Et ibi jacet Damasus papa in sua ecclesia; et non longe, sancta Petronilla, et Nereus, et Anchilleus, et alii plures.
97.26
DUODECIMA PORTA.
97.27
Duodecima porta et Via Ostensa dicitur, modo Porta Sancti Pauli vocatur, quia juxta eam requiescit in sua ecclesia. Ibidemque Timotheus martyr; et non longe, in ecclesia Sanctae Teclae sunt martyres Felix, et Adauctus, et Nemesius. In Aqua Salina est caput Anastasii martyris.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).