Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Willelmus Rhemensisfl. 1196
Diplomata
Dipl 29.3
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11751 Diplom50
29.1
XXV. Hospitali domo S. Antonii Remensi, ab ipso fundatae, privilegia multa impertitur . (Anno 1201.)[ Actes de la prov. ecclés. de Reims, II, 332.]
29.1
WILLELMUS Dei gratia Remensis archiepiscopus, sanctae Romanae Ecclesiae tituli Sanctae Sabinae cardinalis, omnibus sanctae matris Ecclesiae fidelibus ad quos litterae istae pervenerint, in Domino salutem.
29.2
Quoniam inter caeteros humanae fragilitatis eventus, non est facile filiis hominum evadere delictorum incursus, proposita sunt nobis pietatis opera ad nostrae salutis remedium, quibus tanto amplius Deum valeamus habere propitium, quanto ea exercuerimus in necessitatibus pauperum: Quia charitas operit multitudinem peccatorum,. Cum igitur pastoralis sollicitudo quaeque prava et inordinata corrigere, evellere, et dissipare, et ea quae ad dilectionem Dei et proximi spectant inserere, aedificare et plantare teneatur, nos solerter et attente considerantes quod a beato Remigio Remorum quondam antistite sanctissimo tredecim praebendulae pauperum, unicuique quotidianus panis et denarius, laudabiliter institutae, plerumque per ignorantiam, quandoque per amicorum suggestionem indignis, inhonestis, et infamibus personis contra intentionem sancti institutoris indiscrete conferrentur: dignum intelleximus, meritoriumque reputavimus, ut beneficium quod de patrimonio crucifixi periculose distribuebatur, secundum rationis et veritatis lineam deinceps pauperibus infirmis et aegrotantibus salubriter erogetur. Nos itaque glorioso confessori satisfacere desiderantes, ea quae sunt Dei Deo, et pauperibus Christi quae sibi clementer assignata sunt reddere satagentes, ad emolumentum animae nostrae, et tam ad omnium praedecessorum nostrorum indulgentiam, quam ad successorum nostrorum benefaciendi piam instructionem, quamdam domum hospitalem juxta grangiam nostram ad portam Bacchi pietatis intuitu fundari fecimus et superaedificari: quatenus ibidem viginti pauperes languentes in perpetuum recipiantur et misericorditer foveantur; qui etiam fructum praedictarum tredecim praebendularum perenniter et incommutabiliter obtineant, et prout facultas et possessio pauperum, Deo annuente, dilatabitur, ita et eorumdem numerositas, et humanitatis exhibitio consequenter multiplicabitur. Recolentes siquidem terribilem Evangelii sententiam, et ad memoriam sedulo revocantes, quia qui in terris Christum hospitem suscipere, et infirmatum visitare, ac ipsum esurientem et sitientem reficere neglexerint, in die ultionis Domini suppliciis deputabuntur aeternis: ad sustentationem praedictorum carcerariorum, consilio et assensu totius capituli nostri, superaddidimus et adjunximus octo modios frumenti in sexsterlagio Remensi annuatim requirendos; et erit pondus praebendalis panis, viginti panes de cartello; et stabilivimus septuaginta modios vini de redditu nostro Montis- Valesii quotannis persolvendos; et erit mensura vini unicuique pauperi dimidia metreta, et etiam miseris et miserandis aegrotis de mensa Remensis pontificis cum praesens fuerit semel in hebdomada die Martis, aut in die Jovis reliquias et fragmenta decrevimus in aeternum distribuenda. Verumtamen quia nobis a Domino injunctum est ut de bonis Ecclesiae quae gratis accepimus, gratis egenis largiri debeamus, ad opus coquinae memoratorum languidorum, et ad usum pannorum, et ad retentionem et ad necessaria saepedictae domus in hala nostra quam temporibus nostris fecimus et acquisivimus, tiamsi ipsa hala alibi transferatur, vel in quaecunque alia aedificia transmutetur, aut si forte de reditu aliquando amplius non valuerit, viginti quinque libras Remenses per singulos annos confirmavimus percipiendas; et quia miserandorum languidorum necessitas omnibus aliis negotiis praeferenda est, in prima solutione denariorum ejusdem halae recipientur. Ad calefactionem vero pauperum infirmorum, et ad pulmentorum praeparationem quinquaginta duas quadrigas lignorum in nemore archiepiscopali apud Calmisiacum annuatim requirendas perenniter assignavimus; cujus videlicet nemoris quamdam partem in diebus nostris magno et sumptuoso pretio comparavimus. Constituimus autem ut quicunque de caetero grangiae nostrae, quae juxta praefatam domum sita est, custos et provisor exstiterit, duas vaccas cum caeteris suis vaccis custodire et nutrire tenebitur, de quarum fructu omnem proventum pauperes infirmi obtinebunt. Similiter vero quisquis deinceps infra mansionem Jardi episcopalis habitaverit, pannos et linteolos praedictorum infirmorum lavare et mundificare tenebitur. Hujus utique tam meritorii beneficii et commendabilis eleemosynae perpetuo fiet Dispensator quisquis procurationem domus cujuslibet domini Remensis in posterum exsequetur: et unum servientem pauperibus concessimus ut eis provideat et ministret, qui assumpto religionis habitu omnimoda gaudeat libertate, archiepiscopali procuratori tantummodo responsurus. Processu quoque temporis si quisquam filius Belial) quod absit!) tam pium, tam necessarium opus a nobis devotissime institutum et solemniter confirmatum per negligentiam aut avaritiam diminuere aut penitus abolere praesumptuose attentaverit, magnifici confessoris Remigii meritis intervenientibus iram et indignationem Dei omnipotentis incurrat, et deleatur de libro viventium et cum justis non scribatur Amen.
29.3
Actum anno incarnati Verbi 1201. Datum per manum Matthaei cancellarii nostri.

Intertext edge

Open linked passage

Note