Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Praefationes in libros suos de actis Sanctorum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wolfhardus-hasenrietanus" aria-label="More works by Wolfhardus Hasenrietanus"> —
⋯
More
Original / primary: 9321 Prinlis2
12.1
Praefatio in lib. XII seu mensem Decembrem.
12.1
Duodenarium numerum esse perfectum ratio ipsa astruit veritatis, dum in sanctorum prophetarum apostolorumque catalogo sacratum fore demonstret. Duodecim typicos namque fontes Moysen cum populo legimus invenisse in eremo, et bis senos Jesum lapides Jordanis sustulisse a fluvio. Jesus quoque noster firmissimos et limpidissimos lapides duodecim delegit apostolos, ut compaginati angulari lapide murum fabricarent Ecclesiae. Ex quibus quia unus confractus ab ordine cecidit, ne dispendium perfectio pateretur, ipsa( quem) sacravit Veritas, numerum reparavit.
12.2
Duodecim quoque mensium cursu rota volvitur anni, quibus gesta pugnaeque sanctorum aures fidedelium erigunt, mentesque spirituali edulio pascunt, et ad amorem coelestis beatitudinis trahunt. Nos etiam quia hujus opusculi nostri seriem explicito libro undecimo, ac si hactenus aggerando contulimus, ne imperfectio perfectione culpetur, Christo propitio duodecimi initium capiamus, ut, dum ad calcem felicique cursu pervenerit, ipse laudetur, qui et suis facundiam sermonis munificiis tribuit, et in numero et mensura et pondere artifex omnium omnia statuit, et statuta benedictione dicavit.

Intertext edge

Open linked passage

Note