Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Consultationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/zacchaeus-christianus360-430" aria-label="More works by Zacchaeus Christianus">
More
Original / primary: 7103 Consul
11.1
CAPUT X Quomodo fragilitatem humanam evasit ex Virgine natus.
11.1
APOLL.-- Fiat si libet certandi ex hac quoque parte compendium. Nonne hoc saltem indignum fuit intra uterum femineum coalescere? aut credibile est eum nasciturum sine semine fuisse conceptum?
11.2
ZACCH.-- Dixi dudum, intellectus fidem sequitur, nec nisi per fidem quae se altiora sunt et Deo proxima, humana mens percipit. Si enim ex non subsistenti materia, vel ex quacumque, ut paulo ante dixisti, Deus cum vellet et facere hominem potuit: nempe facilius de subsistenti et sua, ut nihil non verum, et mirum magis esset, et permixtionem seminis non haberet. Vel quod animal aut elementum Deo charius quam homo est? Quae tantae formationi materia, quam sanctae Virginis aptior, intra quam Spiritus Dei electo purissimorum viscerum flore corpus effecit: in quo Filius Dei inter homines conversatus habitavit? Quod ne incredibile videatur per Spiritum Dei fieri potuisse, intuere quid mundi spiritus possit, qui utique non Deus, sed unus ex operibus Dei est; quam facile dissolutam naturaliter humum rigore constringat, aquas vertat in glaciem, ex iisdem et nivem gignens, quae pondus levitate, colorem caudore commutet; idem crystalla flatibus duret, naturae suae non receptura mollitiem: et post haec Deo impossibile fuisse crede, quod esse possibile intelligis creaturae.

Intertext edge

Open linked passage

Note