Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Consultationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/zacchaeus-christianus360-430" aria-label="More works by Zacchaeus Christianus">
More
Original / primary: 7103 Consul
12.1
CAPUT XI. Quomodo per aetates diversas Deus creverit.
12.1
APOLL.-- Etiamne Virginem peperisse testamini? Creatio enim, sicut asseris, non de incorruptibili Deo, sed ex materia corruptibili effecta, quo pacto modum propriae fragilitatis excessit?
12.2
ZACCH.-- O mundi sapientia divinum in tua persuasione nihil sentiens! Dei opere fieri intra hominem omnium audis salutem; et cum sine turbatione corporis conceptum intelligas, absque ejus dissolutione prodisse non credis! Ubi est ergo beneficium aut potentia Dei, si humanae fragilitati sacra conjunctio nomen tantum communicat, non honorem? Tu Christum ex hoc vel maxime Deum esse non credis, quia contra consuetudinem humanae nativitatis natus praedicatur ex Virgine. At ego hinc eum magis transisse in Dei gloriam credo, quod conditioni nostrae etiam secundum hominem in aliquo dissimilis, et nascendi ordinem decenter implevit, et materni corporis integritatem nascentis[ An nascendi] necessitate non violavit. Dubium ergo non est, cum sit creatio de spiritu incorruptibilis Dei, incorruptibilem etiam editionem fuisse; et quod erat fragile hominis, divinitatis potius virtute servatum, quam id quod erat Dei, fragilitate hominis imminutum.

Intertext edge

Open linked passage

Note