Consultationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/zacchaeus-christianus360-430" aria-label="More works by Zacchaeus Christianus">
—
Original / primary: 7103 Consul
13.1
CAPUT XII. De virtutibus Christi.
13.1
APOLL.-- Pone, ut ita se Christi divinitas et nativitas habeat, quia propter Deum quem rationi semper immisces, etiam Virginem parere potuisse judicandum est; quid momenti fuit infantem in cunis vagisse, deinde in puerili ignorantia remoratum, aut lubricum adolescentiae tempus annis non transisse majoribus, ubi possibilitate divina statim a firmitate virili quae erat gesturus inciperet?
13.2
ZACCH.-- Ex hoc tibi vitae ipsius ratio adjuncta divinitatis voluntate respondit, ut qui convalescentis uteri moras tulerat, tempore servaret aetatis: nec dedignaretur ut homo vivere, qui dignatus fuerat ita nasci. Quando enim verum induisse hominem crederetur, si hos vitae gradus transcucurrisset? Sed forte spernere aliquid de homine debuit, qui ad edocendam humilitatem et patientiam veniebat. Quanto modestius in se Deum et hominem probans et mira praetulit, et infirma non respuit! Inde in moerore doluisse, dormisse in lassitudine, in inedia esum desiderasse, flevisse in luctu, et gemuisse in morte perscribitur; ut cum Deum verum quae superius comprehensa sunt sublimia opera demonstrarent, verum hominem flebilia loquerentur. Cum et quae nobis sunt propria suscipiendo pertulerit, et quae soli Deo possibilia, verbo, cum voluerit, effecta praestiterit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).