Consultationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/zacchaeus-christianus360-430" aria-label="More works by Zacchaeus Christianus">
—
Original / primary: 7103 Consul
14.1
CAPUT XIII. Si Christus alios suscitavit, quomodo morte non caruit.
14.1
APOLL.-- Memini dudum et curationum varietates, et mortuorum suscitationes fuisse prolatas; in quibus tamen specialem Christi admirationem fuisse non video: siquidem cum et peritiores magi mortuos suscitent, et medici universis debilitatibus remedia largiantur.
14.2
ZACCH.-- Nec me praeterit magicis carminibus non mortuorum, sed daemonum spiritus evocari, eosdemque per phantasiam paulisper simulare quod non sunt: conditionem praeterea addere falsitati, ut aut non visi respondeant, aut, si videntur, obticeant: ut imprudentium vota debilia umbrarum illudat effigies. Defunctorum autem animae resolutis corporibus ad sedes debitas perducuntur, ac pro meritis usque ad futuri judicii diem vel in locis beatorum morantur, et subjectae magorum invocationibus non sunt, aut quibusdam clausae carceribus venire ad superna prohibentur: ita fit ut iisdem venire vel dedignantibus, vel retentis, eorum similitudinem daemones fingant, ut et fallaciae quam diligunt semper intersint, et credentes talibus veri imitatione frustrentur. Medicorum vero medelae multis herbarum confectionibus nec statim nec omnibus prosunt; et si quando altior aegris morbus inoleverit, aut igni viscera exusta torrentur, aut ferro pernicies occulta resecatur: nihil in remedium imperio agitur, nihil solo sermone perficitur. Et certe fateri omnes possumus derogare medicinam ex eo quod sit in homine, posse; addere non posse quod non sit, quae Christi operum contra reputatio est. Caecus materias luminum ab initio non habens, et vacua oculorum loca praebens, limo illitus, quemadmodum erat primum homo factus, visum recepit: gressum nesciens jubetur incedere: solutus in muliere venarum sanguis, dicto sistitur: imperio auris solidatur abscissa: nec medicamine fugit lepra, sed verbo. Huc tabefactum sepulcris cadaver et prodire jubetur, et vivere; nec subitam praesentiam cernentibus praestat, sed cunctis hominum actibus interest, atque annos victurus exsultat. Quis praeter Deum quinque panibus tantum plura hominum millia pascere ita potuit ut saturaret? Quis mare pedibus ingredi, et immensum ambulando libere calcavit elementum, ut famulantibus viae fluctibus figeret firma vestigia? Quis ventis jubere, et saevientes in tempestatem procellas sermone compescere? Quis de aqua vinum facere, et ex eadem in eamdem natura sine intellectu demutationis melioris speciei praestare profectum? Quae Christus in homine agens ut se et Deum probaret, multis videntibus fecit. Itaque si echo loquenti, aut fontibus spuma, vel vero lumini umbra coaequanda est; non indigna comparatione junguntur opera hominum virtutibus Dei: cum hic, haec tantum remediorum mora sit, ut prodesse jubeantur; illic praestita per laborem prius pene quam sentiantur, evanescant.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).