Consultationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/zacchaeus-christianus360-430" aria-label="More works by Zacchaeus Christianus">
—
Original / primary: 7103 Consul
15.1
CAPUT XIV. Qui sit diabolus, vel quod peccatum hominis.
15.1
APOLL.-- Si praedicta miracula, ut credi studes, manens in homine Deus praestitit, numquid suscipere et pati crucem voluit? aut quam ob causam erepturus a morte alios, morte non caruit? vel quemadmodum aliis proderit, qui sibi prodesse non potuit? cum in hoc magis fidem de se ambigentibus munire debuerit, liberaturum et alios fore qui hoc primum in sua liberatione monstrasset. Qua in re aut rationem prodi necesse est, aut credulitatem non exigi satis justum.
15.2
ZACCH.-- Etiam in hoc aestimatio tua fallitur, ut in crucis affixione divinitatem credas injuriam pertulisse; quae incomprehensibilis et libera nec pati potuit, nec teneri: sed quemdam de diabolo per assumptum hominem egit triumphum, cum in ligno victoriam carnis imponens, eum sine sui injuria per hominem superavit, qui hominem cum Dei injuria egerat in delictum. Homo ergo, non divinitas cruci data est; et qui per lignum peccaverat, fixus in ligno est. Atque haec Deo fuit assumendi hominem praecipua ratio vel voluntas, ut peccatum ab homine contractum per hominem tolleretur, et ab illo fides resurrectionis inciperet, quem primum resurgere debuisse constaret: purus enim et ab omni immunis delicto pati pro omnibus voluit; ut non sola potestate, sed merito, omnibus praeferretur. Vides ergo quae sit divinae pompa virtutis vitaeque victoria, mortem non meruisse, sed merentibus abstulisse, et vexillo spiritalis triumphi culpam materiae affixisse non propriam; quoniam quicumque alius, dum a peccatis nemo hominum liber est, pro se tantum vitam dedisset, illum oportuit pro omnibus interire, qui pro se noxae nihil debens, cum condemnari non posset, acquieverit et occidi, ne nos perpetua mors teneret.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).