Consultationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/zacchaeus-christianus360-430" aria-label="More works by Zacchaeus Christianus">
—
Original / primary: 7103 Consul
16.1
CAPUT XV. Si Deus impassibilis est, quare irascitur et vindicat.
16.1
APOLL.-- Remoto hoc interim, ut quis iste diabolus vel unde sit dicas, quem incentorem nescio cujus peccati fuisse confirmas; ipsum, si non piget, hominis pande peccatum, cujus tanta atrocitas sicut asseris fuit, ut nisi per solam Christi crucem non potuerit expiari: inspecta enim si qua est criminis qualitate, quid haec crucis praedicatio tantopere elata praestiterit, promptius elucebit.
16.2
ZACCH.-- Non piget plane offensae veteris explanare principia, et quem mali gradum primi hominis transgressio fecerit, simplici narratione contexere; ut qui peccati tantum causas audire desideras, etiam Creatorem humani generis propius agnoscas. Cum enim Deus omnia fecisset ex nihilo, habitatorem mundi hominem finxit ex limo, rudique adhuc et exanimo corpori spiritum sensumque largitus est; spiritum quo communem carpimus aerem, quo membra provehimus; sensum quo a caeteris animalibus discrepamus: tum vivendi proprium arbitrium addidit, liberum in omnia imperium tribuens; tum immortalitas cum conditione permissa[ An promissa?] est, et in voluntate lex posita, non quae observatione difficilis periculum inferret ignaro; sed quae ostensa ne usurparetur, tantam Creatoris gratiam cum immortalitatis beneficio custodiret. Sic posito itaque homini inter delicias paradisi, amoenissimi scilicet loci, et nulla aurarum intemperie ac varietate corrupti, ex omni pretiosarum arborum fructu edendi copiosa datur facultas; sed in multis unius tantum arboris usurpatio prohibetur, ut interdictam eamdem arborem semper intuens homo, ejus qui interdixerat meminisset, et praelatus omnibus prae se esse non oblivisceretur auctorem; ac sibi ita omnia subjecta cognosceret, ut ei qui sibi subjecerat, esset ipse subjectus: simul ne homo rationabilis factus sicut bruta animalia sine observatione torperet; sed ut eo quem solus praecipuum acceperat sensum, inter praeceptum ac beneficium et cavere intelligeret et mereri.
16.3
Huic beatitudini diabolus invidens per serpentem, qui erat caeteris animalibus prudentior, mulierem primum, id est inferioris sexus hominem, et ad credendum animi facilioris illexit interdictum gustatum arboris temerare: per eamdem postea virum simili falsitate decepit, futuros asserens Deo similes si ejus ligni pomis non abstinerent, quod velut ideo divinitas excepisset, ne coelestem scientiam cum hominibus partiretur. His deceptos dolis in peccatum pravissimum compulit, ut se per transgressionem praecepti Creatori similes esse, quamvis non possint, velle tamen ausi sint. Hac fraude immortalitatis beneficio spoliati de paradiso ejiciuntur; ex illa inviolabili temperie detractis, et sub hoc corruptibili aere victuris pelliceus statim vestitus imponitur, et ad quaerendum victum labor improbus deputatur; ut solum verterent nil sponte praebiturum, et inter spinas ac tribulos desudantes, quamvis plura congererent, mortis tamen sententiae subjacerent.
16.4
Haec interdicti prima transgressio malorum omnium causa mortisque principium; nec tamen in vindictam Dei promptam patientia sententiae irrogavit effectum, sed vim severioris edicti temporis interpositione mollivit; ut meritum veniae esset ex labore poenitentiae, ac lapsi observationem justitiae vel posteros edocerent, quorum gratia restitui vitae quam amiserant possent, qui per se graviter corruissent. Haec intervalla pietatis ac salutaris viae tramitem non per conversionem satisfactio tenuit, sed vitiorum potius incrementa creverunt, et sequentium hominum consumpsit abusio; ita ut postea mortis convalescente sententia, ardentium criminum labem diluvii infusio sola restingueret.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).