Consultationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/zacchaeus-christianus360-430" aria-label="More works by Zacchaeus Christianus">
—
Original / primary: 7103 Consul
18.1
CAPUT XVII. Unde origo Judaeorum.
18.1
APOLL.-- Cedendum est reverentiae divinitatis, maxime cum hoc semper credi de Deo debeat, quod pro honore sit dignum. Unde ad suspensum articulum narrationem reducens, quemadmodum post diluvium vel facti homines vel nati sint, si auditu dignum est, consultus expone.
18.2
ZACCH.-- Dignum plane Dei erga nos ab initio pandere medicinam, et post diluvium servatum in Noe humani generis semen expromere, atque hinc progeniem venisse per posteros, non jactis post tergum lapidibus puerili modo Deucalionem Pyrrhamque confingere. Itaque terra diluvio eluta, Noe tantum, quia solus justus inventus sit, ad propagandum humanum genus cum progenie reservatur; mortis tamen adhuc sicut nunc manente sententia, ut ex merito conversationis cum resurrectione immortalitas redderetur. Aliquamdiu apud homines justitiae forma duravit, et exempli memoria viguit disciplina, ac reverentia terrore servata est. Sed sicut semper longa prosperitas ex abundantia securitatem, ex securitate abolitionem, ex abolitione abusionem creavit; obliti metum obliviscuntur auctorem, et a vitiis in sacrilegia proruperunt: jam nec terris habitare contenti, tamquam ascensuri coelum exstruunt turrem, et hominum manu nubium celsa temerantur. O inexplicabilis bonitas Dei, et nulli, ut dignum est, eloquenda miseratio! Deo non obedire mors justa est, et Dei sedem appetisse impunitas fuit.
18.3
Intuere divinae clementiae lenitatem: temerarii non puniuntur in scelere, sed ab scelere deducuntur; et ubi saevire debuit coeleste judicium, praestantur signa virtutum. Insuper poenitentiae via et intellectus aperitur; nam cum esset adhuc eo tempore unus omnibus sermo, in numerosas quae nunc per orbem sparsae sunt, gentes, lingua dividitur singulorum, et in opere ferventissimo, hoc tantum unusquisque loquitur, quod solus intelligit. Cum enim in exstructione sceleris perseveraret audacia, repente nesciunt rogare poscentes, obedire nesciunt ministrantes, et quae molientibus velut necessaria ingeruntur, adversa sunt. Sic non poena, sed taedio, coepta linquuntur, ut miraculis ad omnes postea cum stupore formido sine supplicii perveniret exemplo; cum quam ob causam linguae prioris notitiam perdidisset, genti suae in quam sermonis novitatem transierat, unusquisque narraret.
18.4
Sed quid prodest crimina texisse diluvio? Quid hanc insaniae machinam indulgentia destruxisse, non poena? Ecce iterum, o homo, in Dei injuriam elementa confundis, honorem et cultum invisibilis majestatis ad visibiles transferens creaturas. Si altitudinem suspicis, Deus supra est; si magnitudinem, ille immensior, ubique est; si splendorem, Creator est clarior, et qui fecit speciem necesse est hac virtute a se facta praecedat: sit postremo haec inter Creatorem creaturamque distantia, ut sic admirationem quae cernimus habeant, ut ea quae ob majestatem videre non possumus, cum reverentia non amittant.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).