Consultationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/zacchaeus-christianus360-430" aria-label="More works by Zacchaeus Christianus">
—
Original / primary: 7103 Consul
21.1
CAPUT XX. Quare salus hominum tam tarde advenerit.
21.1
APOLL.-- Haerere naturaliter humanis sensibus legem, et inesse omnibus intellectum quid noceat ac prosit, quid aequum aut injustum sit, aperta cognitio est; quando et diligere propria scimus et odisse contraria, ac simul placita alii praestare sit bonitas, et rursum improbitas alii quae displiceant irrogare. Unde quid amplius lex per Moysen lata detulerit, quam natura tradiderat, nisi edictorum qualitas exponatur, intelligere non possum.
21.2
ZACCH.-- Dei agnitio et cum dilectione formido, lex prima est. Deum enim nosse quid prodest, si diligere ac timere non cordi est? Consummatus deinde justitiae ordo subsequitur, studere pietati, et in observantias bonorum operum mentis puritate transcendere. Inest praeterea praesens poena commissis et piacula junguntur offensis, summaque edictorum conclusione praecipitur, ne aliis facias quod fieri tibi nolis; et rursum, ut aliis facias quod fieri tibi velis. Creatio perinde mundi hujus inserta est, et hanc elementorum conspirationem idem qui ex nihilo fecerat fabricator exposuit, sui indicans operis, quae illi coaeterna humanus error invexit.
21.3
Post Moysen currentibus temporum spatiis, cum per abusionem salutarium praeceptorum idolorum cultus incresceret, additur frequens increpatio prophetarum, et adventum Christi quem jam experti sumus, et nunc opperimur, multa curationum genera denuntiat ac praecedunt. Deus enim ne vel raro vindicet saepius comminatur, irae coelestis severitatem timeri magis quam exseri cupiens. At contra Judaeorum contumax natio non solum corrigi detrectat, sed argui dedignatur; Deique imperio missos prophetas diversis mulctavere suppliciis, ut humanarum superstitionum traditio praesumptis honoribus non careret, intentiosa pravitate designans Dei se forsitan praesentia corrigendos, quem tamen postea cruci dantes post signa atque virtutes credere noluerunt, cum et venturum scissent, et venisse cognoscerent.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).