Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Consultationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/zacchaeus-christianus360-430" aria-label="More works by Zacchaeus Christianus">
More
Original / primary: 7103 Consul
22.1
CAPUT XXI. Si praefinita consummatio sit, an ordo exhibeat finem.
22.1
APOLL.-- Si igitur tam necessarius adventus illius fuit, ut per se formam justitiae praebiturus pati pro omnibus non recusaret, in morte propria spem novae resurrectionis ostendens; cur et Dei beneficium et salus hominum tantorum temporum dilatione tardata est?
22.2
ZACCH.-- Grandi, ut inspicere potuisti, dispensatione Dei humanum a principio genus tutatum semper est atque servatum; et si breviter summa perstringas, videbis ad hoc divinae providentiae ordinem concurrisse, ne justo judicio Dei necesse esset homines aboleri: potuit enim mortis sententia in prima statim transgressione compleri, ut temeratores punirentur edicti, et tamen pro ratione poenitentiae vivendi tempus indultum est. Subcrescentibus postea sceleribus terra corrumpitur; sed ita pollutio eluitur elementi, ut per Noe humani generis reliquiae reserventur. Post diluvium valida jam et multiplex manus in aedificationem turris insurgit, et non exstinguitur pro immanitate ausi, sed ut corrigi possit cum admiratione dispergitur. Postmodum non cessante perfidia, sicut Noe in diluvio ob generationem, ita Abraham ad propagandam fidem in quadam vitiorum inundatione secernitur: multiplicatus per ejus progeniem populus Aegyptiorum contagione polluitur, et ad Dei cultum non judicii severitate, sed beneficiis signisque revocatur: iterum in eremo deos sculptiles faciendo a vero creatore discedunt: tamquam tunc primum factis hominibus, aut in sensu non habentibus legem, lex Dei sermone conscripta Moyse deferente transmittitur.
22.3
Cum vero nihilominus impietas serperet, praedicatio adjungitur prophetarum, et interjectis temporibus divina sollicitudo semper in speculis aut ab errore prohibet, aut mediocriter vindicans viventes in errore castigat. Ipse ad extremum coeli terraeque et hominis conditor, velut magnae familiae dominus fidelibus famulis ante praemissis, potentiae suae largitur adventum, assumptionem terreni corporis pro hominum salute non spernens: atque in ipsum quem induit, crucis passionem mortemque convertens, et plenitudinem legis exhibuit et salutis.
22.4
Quaeris cur ante non venerit? Nonne in promptu est tardari debuisse postrema, finemque differri, ut plenitudinem justitiae plenitudo temporum custodiret, et inter traditionem ac judicium per prolixitatem abolitio non auferret, quod magna Dei dignatio praestitisset? Si enim vel mediis vel quibuscumque ante temporibus Christus venisset, jam non sola abusio fidem, sed cum abusione tulisset et oblivio, nullaque justitiae cura hominum corda morderet; quoniam difficilius antiquis credendum esset exemplis, cum vix recentibus fides detur. Ecce adhuc Dominicae crucis ac mortis indicia felicis sepulcri exuviae continent, et signatus a praesenti multitudine locus post resurrectionis visum coelestem testatur ascensum: pene adhuc solo resident pedum pressa vestigia, ac lustratae operibus regiones virtutum exempla demonstrant: et a multis Christus aut quia fuit mortuus, Deus esse non aestimatur; aut quoniam si Deus, fuisse mortuus et post mortem resurgere potuisse non creditur; cum praeter caetera et mors hominem probet, et resurrectio Deum. Exstant praeterea Apostolicae conversationis actus, et formam justitiae sequi pene ut a praesentibus edocemur, cum ea quae fecisse legimus vivos, etiam ante defunctorum cineres fieri saepe videamus. Vix propinquitate finis et instantis examinis terrore compellimur, relictis idolis, veram colere divinitatem; et inter primum quem novimus ac secundum Christi quem exspectamus adventum, brevitate salutari atque ipsis temporum arctamur angustiis, nec oblivionem admittere praeceptorum, nec promissae beatitudinis desperare proventum. Necessarium ergo vides fuisse, ut interclusione saeculorum nec periclitari finem sineret propinquitas adventus alterius, et servari justitiam imminens judicii terror exigeret; praecipue cum maxima esset et perfecta delaturus, et quae perfecta sunt nisi postrema esse non possint. Videto enim, quantos anterior illius salvasset adventus, plures certe quam nunc faciet, cum a fide invenerit alienos, posterior perdidisset; quoniam quem talium curationum remedia non sanarint, denuntiati examinis ordo damnabit; parque in desperationem perpetuitatis esse exspectatio potest, Deum per legem scire, et nolle justitiam, quam ea agere quae justitiae videantur, et Deum per legem nolle cognoscere.

Intertext edge

Open linked passage

Note