Consultationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/zacchaeus-christianus360-430" aria-label="More works by Zacchaeus Christianus">
—
⋯
Original / primary: 7103 Consul
25.1
CAPUT XXIV. Quomodo moles coeli aut facta sit aut fine praetereat.
25.1
APOLL.-- Pone interim quod de sepulcris tamquam ex notis sedibus mortuorum favillae reparentur in corpora; et quia condita membra sua animae noverint, ex iisdem locis confidenter reposcant: quid eos qui fluctibus mersi sunt bellisque prostrati, et post latronum caedes exsequiis funebribus carnerunt, escis, non sepulcris membra linquentes; numquid credibile est in eadem quae habuerint corpora posse restitui, cum etiam reliquiae cinerum non queant inveniri?
25.2
ZACCH.-- Si Deum posse omnia crederes, hoc denique factu facile judicares, neque humana disputatione discerneres, utrum fieri possit quod faciundum ille dixisset: et ideo fides summum prae bonis omnibus meritum est, quia quae Deus dixerit, implenda non dubitat. Rei autem hujus haec ratio est: elementa omnia cunctaeque creaturae nullo quidem nobis sensu intellectuque respondent, et ad observantiam tantum proprii ministerii videntur bruta subsistere, quoniam vel indigni eorum imperio sumus, vel mundi arcana nescimus: Deum autem et intelligunt et verentur, atque ita jussis illius obsecundant, ut ad nutum praecepta mox impleant. Quaelibet ergo exesis corporibus piscium, bestiarum alitumque digestio aut aquis miscetur, aut terris: nec fieri ullo pacto potest, ut ex eo quod qualitercumque substiterit, nihil restet; sed pretiosiorem materiem quacumque deciderit, haec duo elementa conservant, et in se velut speciali colore distinctam resurrectioni redditura custodiunt, nec residere umquam velut perditum poterit quod et divinitus inquirendum est, et sponte prometur: sic famulantibus cunctis dispersorum viscerum reliquiae in suam formam corpusque rediturae sunt; ita ut in resurrectionis miraculo inde fidei meritum credentibus augeatur, unde aliis incredulitatis augmentum est.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).