Consultationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/zacchaeus-christianus360-430" aria-label="More works by Zacchaeus Christianus">
—
Original / primary: 7103 Consul
3.1
CAPUT II. Quomodo idem Christus sit Dei Filius.
3.1
APOLL.-- Facilitas me vestrae credulitatis, et contra totius mundi rationem legemque naturae suscepta confessio vehementius loqui, et districtius disserere coegit. Verumtamen si est respondendi fiducia, hanc primum mihi fidem pande, quomodo Christum videri Deum vel Dei Filium vultis, quem postea et hominem non negetis: cum utique aut Deus aut homo debeat praedicari, quia omnium intellectibus patet, alterum fieri posse, simul utrumque esse non posse.
3.2
ZACCH.-- Vestrarum argutiarum est ista subtilitas, quod credi nolitis recepta primum parte destruere, et ad hoc exiguis manus dare, ut integra subruatis. Unde maxime ad vos silentium praestat; quia cum sit levior culpa non deferre quam laedere; vos nec credere in Deum vultis, et loqui sine ejus injuria non potestis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).