Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Zacchaeus Christianus360-430
Consultationes
Cons 34.2
Choose a text More by Zacchaeus Christianus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7103 Consul
34.1
CAPUT XXXIII. Si peccavit diabolus cum sociis, quare non statim interfectus est.
34.1
APOLL.-- Etiam haec cum ratione facere videntur quae de diaboli creatione casuque dixisti: sed quid causae sit quod, post ausum tantae temeritatis, sicut jam quaesivi, deletus statim cum satellitibus non fuerit, signanter edissere.
34.2
ZACCH.-- Dei judicium non tantum ex potestate, sed ex ratione est, qui in condemnatione non judicantis solam vult esse sententiam, nisi et conscientiam delinquentis per quamdam poenitentiae comperendinationem, misericordiam semper ad se reverti cupientibus praestans. Et licet in omni aequitate sua justus sit, est tamen in miseratione propensior, neque ad ulciscendum celeri indignatione festinat cujus judicio nemo succedit. Salvare ergo, non perdere quod creavit studet, et inde inenarrabilis patientiae nec praecipitis aliquando vindictae est: quod si idem diabolus caeterique ejus perditionis socii ante augmenta consequentium flagitiorum, et secretorum coelestium quae ex parte sciebant, proditionem obnoxias poenitentiae manus dedissent, humilitatis exoratione crimen superbiae diluentes; profecto in eos honor redisset angelicus, nec miseri in eorum nunc sordibus volverentur, quos captos, nequitiarum laqueis deprimunt, et infelici sorte vitiorum tamquam in solatium suae perditionis adsciscunt.
34.3
Vide praeterea inter delicta et justitiam hominum daemonumque certamen, ex compugnantibus inter se luxu atque virtutibus, praemium immortalitatis exsistere. Spectat nos quotidie praeliantes meritorum arbiter Deus, et spiritales insidias fragili corpore superari placidus intuetur: debuit profecto tam sublimis creaturae culpa sic plecti, et erecta in Deum Angeli superbia hominibus subjugari, ut qui sibi auctorem suum praeesse noluerit, subditorum prius nunc imperia pateretur, et quamlibet in pejorem partem homines voluntatis suae dominos pertrahat, plures tamen per se ad Dei sedem virtutum ac fidei probatione transmittit. Vides ergo diabolum ejusdemque participes futuro judicio per providentiam Dei etiam cum quadam hominum utilitate servatos, ut et longanimitas creatoris lapsis poenitentiae locum daret; et si indulgentiae spatia nihil profecissent, sua potius quam Dei sententia damnarentur; quorum reatui quotidie extrinsecus illud accrescit, quod licet ad justitiam hisdem impugnantibus exerceamur: nihilominus tamen et eo magis obtinet terrena fragilitas, quod hi nullo adversante in substantia angelica perdiderunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note