Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Consultationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/zacchaeus-christianus360-430" aria-label="More works by Zacchaeus Christianus">
More
Original / primary: 7103 Consul
4.1
CAPUT III. Ne sine causa sit haec colluctatio.
4.1
APOLL.-- At ego horum tractatuum collationes semper prodesse dubitantibus credo, et quibusdam inquisitionum rivis ad veritatis fontem veniri expertus affirmo; ac propterea universarum sectarum esse doctrinas, ut audiendo intelligas quod ante nescieris: facilius enim, si ratio suppetat, credi audita possunt, quam inaudita cognosci. Qua de re, si dignum est, speciatim pande proposita, ne in vacuum certantibus nobis, hi qui praesentes sunt non sperato intellectu, sed fastidio compleantur.
4.2
ZACCH.-- Dignum plane est coelestium consiliorum sacramenta cognosci; et tam simplex de Christi divinitate atque elucens per se veritas est, ut eam licet digne nemo eloqui possit, quivis tamen facile intelligat, si voluntatem exhibeat credituri: qua in re etiam ego qui sum Christianorum minimus, non reticerem, nisi per legem talium altercationum occasiones vitare praeciperer. Ubi enim nullus profectus est, conflictus inhibetur. Unde si disputare tantum et convinci impune niteris non crediturus, Epicureos ac Platonicos, caeteraque similium sectarum ostenta perquire. Nos talem consuetudinem non habemus.

Intertext edge

Open linked passage

Note