Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Consultationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/zacchaeus-christianus360-430" aria-label="More works by Zacchaeus Christianus">
More
Original / primary: 7103 Consul
5.1
CAPUT IV. Si de Christo aliquid poetae dicant.
5.1
APOLL.-- Omissa ista haec facito, nequaquam a proposita conditione discedens, ut eum scilicet altera pars sequatur, qui hisdem audientibus in fine superaverit. Et quia, ut vere dicis, pro religione loqui nemo oneri juste reputat, membratim universa dicturus de Christo, primum evidentem pande rationem, ut si Deum vel Dei Filium probare potueris, caeteris quae ab eodem gesta aut gerenda memoratis, facilius acquiescam; nec me pigebit libere credere quod dii non potuerint prohibere.
5.2
ZACCH. Et ego per ipsum credo, quia excitare sibi incolas etiam ex lapidibus potest, te a gentilitatis errore facile posse deduci, si eum cujus majestatem vel conscius negligis, vel ignorans requiris, deposito falsae sapientiae supercilio confestim, ubi rebus agnoveris, corde non renuas: ecce enim munitum Christi fide loquentem dii tui audient, nec prohibebunt. Sed te miror formam totius scientiae praeferentem, an sit Deus Christus vel Dei Filius dubitanter inquirere, qui non nescias etiam vestrorum auctorum volumina testari ejus divinitatem, et crucem quam irridetis proferre; ex quibus interim duorum exempla nunc proferam. Plato enim, quem doctissimum ac sapientissimum perhibetis, cum de revelanda Christi majestate loqueretur, his verbis etiam signum illius intimavit, futurum astruens Deum, cujus signum circumrotundatum et decussatum est. Sibyllae perinde praedivina, ut asseritis, carmina proprietatem sancti nominis personarunt cum dignitate naturae: haec eadem Deum postea uno versu crucemque signavit, quam vos multis disputationibus refutatis, praedictum poema ita ponens: Felix ille Deus, ligno qui pendet ab alto.
5.3
Vide distantibus quidem verbis, expressam tamen utriusque confessionem. Ille futurum designat, quia manifestandum in homine sentiebat: haec felicem eum vocat, quia divinam praevidet in hominis fragilitate virtutem, et in ejusdem hominis morte victoriam. Quos tamen non idcirco consequi convenit, quia his velut per somnium veram sapientiam loqui aliquando permissum est; neque ut gentilitas meruisse ex Deo praescientiam videretur, sed ut Deum Christum ac Dei Filium etiam vestri loquerentur auctores, qui cum pene in omnibus falsi sint, in hoc probabiliter erraverunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note