Consultationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/zacchaeus-christianus360-430" aria-label="More works by Zacchaeus Christianus">
—
Original / primary: 7103 Consul
8.1
CAPUT VII. Quae necessitas Deo fuit descendendi ad terras.
8.1
APOLL.-- Viderentur haec a fide non abesse quae loqueris, si credulitatem sequentia mererentur: nam ut alia interim taceam, veniendi ad terras Deo quae ratio aut necessitas fuit?
8.2
ZACCH.-- Deum quidem necessitas nulla complectitur, quia semper liber et nulli est obnoxius passioni: ipsi per semet subjecta sunt omnia, nec cuiquam ipse subjectus est. Verumtamen absoluta est ejus et certa sententia: Nisi credideritis, non intelligetis. Proinde si animum in tenebris oberrantem ad superni intellectus lumen erexeris, ut Deum quaecumque velit credas et posse; veniendi eidem ad terras, immo quia ubique semper est, in homine ut visibiliter appareret, necessitatem quidem, quantum in ipso est, non deprehendes, sed cum ratione fuisse intelliges voluntatem.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).