Epistola et decreta
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/zacharias" aria-label="More works by Zacharias">
—
⋯
Original / primary: 21390 Epetde20
14.1
EPISTOLA XIV. ZACHARIAE PAPAE AD BONIFACIUM ARCHIEPISCOPUM. Moguntinae sedis in metropolim erectio.
14.1
Reverentissimo et sanctissimo fratri Bonifacio coepiscopo Zacharias servus servorum Dei.
14.2
Qualiter Dominus Deus noster sanctae Ecclesiae propitiatus sit, et laboribus sanctissimae fraternitatis tuae cooperator exstiterit, per singula edicere longum est; tamen ut haec quae objicimus confirmemus, quae ex parte te narrante perspeximus, enarramus. Igitur dum in Germania provincia tua fraterna sanctitas ad praedicandum fuisset directa a sanctae recordationis praedecessore nostro domno Gregorio papa, et post inchoatum opus, et aliqua ex parte spiritaliter aedificatum, Romam reversus, ab eo episcopus ordinatus, et illi ad praedicandum denuo remissus es, et laborasti Deo praevio nuncusque per annos XXV in eadem praedicatione, ex quo episcopatum suscepisti. Sed et in provincia Francorum nostra vice concilium egisti, et juxta canonum instituta, Deo eis annuente, omnes flexi sunt obedire. Et dum in his piis operibus occupata esset tua fraternitas, nuncusque cathedralem sedem minime sibi vindicavit. At vero ubi Deus praedicationem tuam auxit, obtinere voluisti ut tibi cathedralem Ecclesiam vel successoribus tuis confirmare debeamus, juxta eorumdem filiorum Francorum petitionem. Et idcirco beati Petri apostoli auctoritate sancimus, ut supradicta Ecclesia Moguntina perpetuis temporibus tibi et successoribus tuis in metropolim sit confirmata; habens sub se has quinque civitates, id est Tungris, Coloniam, Wormatiam, Spiraciam, et Trectis, et omnes Germaniae gentes, quas tua fraternitas per suam praedicationem Christi lumen agnoscere fecit. His a nobis definitis, per hujus confirmationis paginam, in tua ecclesia perpetuis temporibus pro sui confirmatione conservandum esse mandamus. Bene valete. Data pridie Nonas Novembris imperante domno piissimo Augusto Constantino magno imperatore anno XXXII, post consulatum ejus anno XI, indictione 5.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).