Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistola et decreta
ZachariasDecr 17.1 · 21390-epetde20More by Zacharias
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/zacharias" aria-label="More works by Zacharias"> —
⋯
More
Original / primary: 21390 Epetde20
17.1
EPISTOLA XVII. ZACHARIAE PAPAE AD EPISCOPOS FRANCORUM. De concordia et pace inter Pippinum et Griphonem concilianda, et de corpore sancti Benedicti Cassinatibus restituendo.
17.1
Zacharias episcopus servus servorum Dei omnibus sacerdotibus et presbyteris Francorum.
17.2
Egregius apostolus docet: Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Et iterum idem ipse: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes. In alio autem loco Scriptura testatur: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! Ergo quia innotuerunt nobis Optatus religiosus abbas presbyter monasterii sancti Benedicti, et Carolomanus Deo amabilis monachus germanus filii nostri Pippini excellentissimi majoris domus, per hos religiosos Dei servos monachos, concordiae et pacis sermones inter eum et Griphonem fratrem ejus misisse, ut et nos in ea ipsa admonendo dirigamus excellentiam ejus, ut ad pacis concordiam redeant, vobis propter Deum pacifice mediantibus: verum etiam et pro corpore beati Benedicti, quod furtive ablatum est a suo sepulcro, ut restituatur. In hoc opere aequitatis et misericordiae libenter aurem accommodantes, hortamur dilectionem ac sanctitatem vestram, ut primum omnium frater cum suo fratre ad pacis redeant unitatem, et confundatur iniquitas in medio eorum. Charitas vero Dei vobis praedicantibus et ministrantibus exsuperet inter eos. Deinde et praefati B. Benedicti corpus, juxta petitionem Dei servorum monachorum, illius sublimitas, et vestra sanctitas indubie ad proprium remittat locum: ut et ipsi gaudeant de suo restituto patre, vosque perennem habeatis mercedem et laudem, pro eo quod juste operati fueritis ipsum ad suum reverti tumulum, ex quo clam titulus est. Nec enim habet sauctitas vestra quid offensionis in hoc bono opere restitutionis ejus pertimescere debeat coram Deo, dum creditur quia ad obtinendum hoc opus, ipsius suffragantibus orationibus, et voluntate praefati religiosi Dei servi sunt permoti. Bene valete.

Intertext edge

Open linked passage

Note