Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistola et decreta
ZachariasDecr 22.1 · 21390-epetde20More by Zacharias
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/zacharias" aria-label="More works by Zacharias"> —
⋯
More
Original / primary: 21390 Epetde20
22.1
ZACHARIAE PAPAE DECRETA Ex Gratiano, et aliis. ADMONITIO.
22.1
Nescio quo fato acciderit ut cum nonnulla Zachariae papae decreta in collectionem suam transfuderit Gratianus, ea omnia Labbeus neglexerit. Cujus omissionis cum nullam idoneam causam reperire potuerim, ideo tanquam casu praeterita, hic supplenda censui, praestare ratus ut superflua potius nonnulla dare, quam necessaria omittere videar: cum praesertim integrum habeam pontificis hujus decretum, ex ms. Cod. Pistoriensi producendum. Quanquam vero injuria ejus qui librum compegit ita erasum est in Codice, ut litterae plures interdum desint, diligentia tamen viri docti et in vetustis scripturis legendis exercitatissimi Josephi Borelli Pistoriensis sacerdotis, amici mei, ita difficultates omnes superatae sunt, ut integrum ferme exhiberi potuerit.[ MANSI.]
22.1
ZACHARIAE PAPAE DECRETA Ex Gratiano, et aliis.
22.1
Concubuisti cum sorore uxoris tuae; si fecisti, neutram habeas; et si illa quae uxor tua fuerit conscia sceleris non fuit, si se continere non vult, nubat in Domino, cui velit. Tu autem et adultera sine spe conjugii permaneatis, et quandiu vixeritis, juxta praeceptum sacerdotis poenitentiam agite.
22.2
Non oportet filiam quam de sacro fonte susceperit, aliquando viro suo in matrimonium tradere, quia divina sententia germani esse inveniuntur. Si quis tali facinore commixtus minime restrinxerit frena luxuriae, ab Ecclesia catholica abominabitur. Sed si conversus fuerit, post separationem septem annis poenitentiam gerat. Conscii simul cum auctore sit ista conditio; id est, simul cum cooperatoribus et consentientibus poeniteat.
22.3
De gradibus propinquitatis, super quibus parvitatem meam vobis consulere placuit, quae ego cum omnibus orthodoxae fidei cultoribus sentio, ratum duxi paucis absolvere. Ab his omnino dissentio qui perverse parentelae successiones supputantes gradum diducunt. Denuo duos constituunt, ac pro hoc primum gradum secundum; secundum vero tertium efficiunt: sicque ex parte seriem generationum corrumpunt, cum arborem, quae de parentela compingitur, ab ipsis abscissam conspicimus, corpus, ut ita dicam, truncatum suis artubus videatur. Igitur parentelae gradus a nobis taliter computatur. Siquidem ego et frater meus una generatio sumus, primum gradum facimus nulloque gradu distamus: rursus filius, et fratris mei filii secunda generatio sunt, ac gradum secundum faciunt, nec a se gradu aliquo separantur; atque ad hunc modum caeterae successiones numerandae sunt. Porro autem de affinitate, quam dicitis parentelam esse, quae ad virum ex parte uxoris, seu quae ex parte viri ad uxorem pertinet, manifestissima ratio est, quia si secundum divinam sententiam ego et uxor mea una caro sumus, profecto mihi et illi mea suaque parentela propinquitas una efficitur. Quocirca ego et soror uxoris meae in uno et proximo gradu erimus; filia vero ejus secundo gradu; neptis vero tertio; eoque modo utrinque in caeteris agendum est successionibus. Uxorem vero propinqui mei, cujuscunque gradus sit, ita me oportet attendere, quemadmodum ipsius quoque gradus in aliqua femina propriae propinquitatis sit. Quod nimirum uxori meae de propinquarum suarum viris, et cunctis generationis gradibus convenit observare. Qui vero aliorsum sentiunt, antichristi sunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note