Epistola et decreta
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/zacharias" aria-label="More works by Zacharias">
—
⋯
Original / primary: 21390 Epetde20
4.1
EPISTOLA IV. EPISTOLA ZACHARIAE PAPAE AD FRANCOS ET GALLOS. Laudat illos ob ea quae in synodo recte fuerant constituta, hortaturque ut Bonifacii monitis obtemperare pergant.
4.1
Zacharias papa universis episcopis, presbyteris, diaconibus, abbatibus, cunctis etiam ducibus, comitibus, omnibusque Deum timentibus, per Gallias et Francorum provincias constitutis.
4.2
Referente nobis Bonifacio reverentissimo atque sanctissimo fratre nostro episcopo, quod dum synodus aggregata esset in provincia vestra, juxta nostram commonitionem, mediantibus filiis nostris Pippino et Carolomanno principibus vestris, peragente etiam vicem nostram praefato Bonifacio, Dominus inclinasset corda vestra cum principibus vestris in praedicationem ejus, ut omnibus commonitionibus obediretis, et falsos, et schismaticos, et homicidas, et fornicarios, a vobis expelleretis sacerdotes, omnipotenti Deo nostro gratias egimus, et pro vobis incessanter sumus orantes, ut qui coepit in vobis opus bonum perficiat usque in finem. Obsecro enim vos omnes coram Deo ut ejus commonitionibus firmiter obediatis. Ipsum enim vice nostra in partibus illis ad praedicandum constitutum habemus, ut vos Deo propitio ad viam perducat rectitudinis, et a cunctis facinoribus salvi esse possitis. Habuistis enim, peccatis facientibus, nuncusque falsos et erroneos sacerdotes, unde et cunctae paganae gentes vobis pugnantibus praevalebant, quia non erat differentia inter laicos et sacerdotes, quibus pugnare licitum non est. Qualis enim victoria dari potest, ubi sacerdotes una hora dominica pertractant mysteria, et Christianis corpus dominicum porrigunt pro suarum animarum redemptione, et postea[ Edit. Rom. propter] Christianos, quibus hoc ministrare debuerant, aut paganos, quibus Christum praedicare, propriis sacrilegisque manibus necant? Et fit secundum Domini verbum: Vos estis sal terrae; quod si sal evanuerit, in quo condietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Et dum haec ita sint, et tales in vobis fuerint sacerdotes, quomodo victores contra inimicos vestros esse poteritis? Nam si mundos et castos ab omni fornicatione et homicidio liberos habueritis sacerdotes, ut sacri praecipiunt canones, et nostra vice praedicat praefatus Bonifacius frater noster, et ei in omnibus obedientes exstiteritis, nulla gens ante vestrum conspectum poterit stare, sed corruent ante faciem vestram omnes paganae gentes, et eritis victores; insuper et bene agentes vitam aeternam possidebitis. Vos autem, fratres charissimi, qui estis veri sacerdotes, vel sub regulari disciplina constituti, sic vosmetipsos exhibete, ut certe ministros Dei, et dispensatores mysteriorum Dei, ut non vituperetur ministerium nostrum, ne fiat in vobis, sicut scriptum est: Erit sicut populus sic sacerdos, et si hoc fuerit, qualis vobis erit ab hominibus laus, aut qualis a Deo exspectatur retributio? Sed sic vos corrigite ut veri sacerdotes, et tales sacerdotium perducite, ut et vobis et illis testimonium maneat bonum ab his qui foris sunt; quatenus ab hominibus vobis acquiratis laudem, et Deo mercedis praemium in aeterna beatitudine percipere mereamini, eo quod per vos ad Christi rectam fidem perducti multi sunt, innoxios habentes sacerdotes. Ad synodum namque omni anno convenite ad pertractandum de unitate Ecclesiae, ut si quid adversi acciderit, radicitus amputetur, Dei et Ecclesia maneat inconcussa. Bene valete.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).