Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistola et decreta
ZachariasDecr 6.1 · 21390-epetde20More by Zacharias
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/zacharias" aria-label="More works by Zacharias"> —
⋯
More
Original / primary: 21390 Epetde20
6.1
EPISTOLA VI. ZACHARIAE PAPAE AD BONIFACIUM ARCHIEPISCOPUM.
6.1
Suscipientes sanctissimae fraternitatis tuae litteras per praesentium gerulum, et relegentes quae in eis continebantur, in exstasi quadam incidimus, et admiratione magna, eo quod nimis repertae sint dissonare ab eis syllabis quae a tua directae sunt fraternitate per elapsum Augustum mensem: ubi nobis indicasti, quod et concilium, adjuvante Deo, et Carlomanno praebente consensum et contestante, factum est, et qualiter falsos sacerdotes, qui divinum digni non erant attrectare ministerium, a sacro munere suspendisti, et quia tres archiepiscopos per singulas metropoles ordinasses reserasti, id est, Grimonem in civitate quae dicitur Rodomas, secundum vero Abel in civitate quae dicitur Rhemorum, tertium quoque Artbertum in civitate quae dicitur Sennis: qui et apud nos fuit, et tua nobis et Carlomanni atque Pippini detulit scripta, per quae suggessisti, ut tria pallia iisdem tribus praenominatis metropolitanis dirigere deberemus; quae et largiti sumus pro adunatione et reformatione Ecclesiarum Christi. Nunc autem denuo tuas suscipientes syllabas, valde sumus, ut diximus, mirati, eo quod antea nobis una cum memoratis principibus Galliarum pro tribus palliis suggessisti, et postea pro solo Grimone. Sed volumus ut tua nobis indicet fraternitas, cur nobis ita direxisti antea pro tribus, et postmodum pro uno, ut et nos certi redditi ex hoc nullam ambiguitatem retineamus.
6.2
Reperimus etiam in memoratis tuis litteris, quae nimis animos nostros conturbant, quod talia a te nobis referantur, quasi nos corruptores simus canonum, et patrum rescindere traditiones quaeramus; ac per hoc, quod absit, cum nostris clericis in simoniacam haeresim incidamus, accipientes et compellentes, ut hi, quibus pallia tribuimus, nobis praemia largiantur, expetentes ab illis pecunias. Sed, charissime frater, hortamur charitatem tuam, ut nobis deinceps tale aliquid minime tua fraternitas scribat: quia fastidiosum a nobis et injuriosum suscipitur, dum illud nobis ingeritur quod nos omnino detestamur. Absit enim a nobis et a nostris clericis, ut donum, quod per Spiritus sancti gratiam suscepimus, pretio venundemus: dum et illa tria pallia, quae te suggerente, ut praediximus, sumus flagitati, nullum ab eis quispiam commodum expetiit. Insuper et chartas, quae secundum morem a nostro scrinio pro tua confirmatione atque doctrina tribuuntur, de nostro concessimus, nihil ab eis auferentes; absit ut sic quidpiam a tua fraternitate criminis nobis simoniaci objiciatur. Anathematizamus namque omnes quicunque ausi fuerint donum Spiritus sancti pretio venundare.
6.3
Suggessisti etiam nobis per alia tua scripta, quod in Bajoaria unum reperisses falsum sacerdotem, qui affirmabat quod a nobis fuisset episcopus ordinatus; et tua hoc fraternitas optime egit, dum ei non credidit, quia falsus homo omnia false suggessit; et falsum reperiens sacerdotio suspende. Sic enim auctoritate B. Petri apostolorum principis tibi praecipimus, ut quemcunque repereris sacris canonibus deviare, nulla ratione patiaris sacrum ministerium tractare. Et quia sciscitatus es an deberes in Bajoaria provincia jus habere praedicationis, quam a decessore nostro habuisti concessam; nos Deo auxiliante ea quae tibi largitus est decessor et praedecessor noster non minuimus, sed augemus: et non solum Bajoariam, sed etiam omnem Galliarum provinciam, donec te divina jusserit superesse majestas, nostra vice per praedicationem tibi injunctam, si repereris contra Christianam sentire religionem, vel canonum instituta, spiritaliter ad normam studeas rectitudinis reformare. Dominus te incolumem custodiat, reverentissime et sanctissime frater. Data Nonis Novembris, imperante domno piissimo Augusto Artavasdo a Deo coronato magno imperatore anno III, post consulatum ejus anno III, sed et Nicephoro magno imperatore ejus filio anno III, indictione 13.

Intertext edge

Open linked passage

Note