Epistola et decreta
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/zacharias" aria-label="More works by Zacharias">
—
⋯
Original / primary: 21390 Epetde20
7.1
EPISTOLA VII. ZACHARIAE PAPAE AD BONIFACIUM EPISCOPUM. Non iterandum esse baptismum, quem imperitus sacerdos infractis verbis administrat.
7.1
Reverentissimo et sanctissimo fratri Bonifacio episcopo Zacharias servus servorum Dei.
7.2
Virgilius et Sidonius religiosi viri apud Bajoariorum provinciam degentes, suis apud nos litteris usi sunt, per quas intimaverunt quod tua reverenda fraternitas eis injungeret Christianos denuo baptizare. Quod audientes nimis fuimus conturbati, et in admirationem quamdam incidimus, si habetur ut dictum est. Retulerunt quippe quod fuerit in eadem provincia sacerdos, qui Latinam linguam penitus ignorabat; et dum baptizaret, nesciens Latini eloquii, infringens linguam diceret: Baptizo te in nomine Patria, et Filia, et Spiritu sancta; ac per hoc tua reverenda fraternitas consideravit rebaptizare. Sed sanctissime frater, si ille qui baptizavit non errorem introducens aut haeresim, sed pro sola ignorantia Romanae locutionis infringendo linguam, ut supra fati sumus, baptizans dixisset, non possumus consentire ut denuo baptizentur: quia( quod tua bene compertum habet sancta fraternitas) quicunque baptizatus fuerit ab haereticis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, nullo modo debet rebaptizari, sed per solam manus impositionem purgari. Nam, sanctissime frater, si ita est, ut nobis relatum est, non amplius a te illis praedicentur hujusmodi, sed, ut Patres sancti docent et praedicant, tua sanctitas studeat conservare. Deus te incolumem custodiat, reverentissime frater. Data Kalendis Julii, imperante domno piissimo Augusto Constantino a Deo coronato magno imperatore, anno XXVI, imperii ejus anno IV indictione 14.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).