Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistola et decreta
ZachariasDecr 9.1 · 21390-epetde20More by Zacharias
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/zacharias" aria-label="More works by Zacharias"> —
⋯
More
Original / primary: 21390 Epetde20
9.1
EPISTOLA IX. ZACHARIAE PAPAE AD BONIFACIUM ARCHIEPISCOPUM. Ut recitentur in concilio quae ad Pippini capitula rescripsit, discutianturque iterum Aldebertus, Godolsatius et Clemens.
9.1
Reverentissimo et sanctissimo fratri Bonifacio coepiscopo Zacharias servus servorum Dei.
9.2
Egregie nos admonet beatus Paulus in eo quod ait: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Hinc est ergo ut per speciale[ Ed. Rom., spiritale] charitatis vinculum, etsi corpore absentes, spiritu vero semper sanctae fraternitati tuae simus praesentes: ita ut in nostris visceribus te habentes charissimum fratrem et consacerdotem, licet peccatores, tamen spe divina freti, assidue in nostris orationibus et memoriam tui agere non desistimus, petentes immensam Christi Dei nostri divinitatem, ut in peragendum suum te confirmet ministerium: quatenus in diem adventus ejus illam placabilem merearis exprimere vocem: Ecce ego, et pueri quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. Ut continuo altisona et desiderabilis vox inter illos, qui ab initio mundi ei placuere, consonanter te illorum invitatione submittat, in qua dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite vobis paratum regnum ab origine mundi. His ita se agentibus agnoscas, charissime, flagitasse a nobis Pippinum, excellentissimum majorem domus gentis Francorum, per suum hominem, nomine Ardobanium[ Ed. Rom., Ardochamum] religiosum presbyterum, aliquanta capitula de sacerdotali ordine, et quae ad animarum salutem pertinent; simul etiam et pro illicita copula, qualiter sese debeant custodire juxta ritum Christianae religionis et sacrorum canonum instituta. Et quanquam de hoc jam experta sit tua fraterna sanctitas quae a nobis sunt decreta, illius tamen votis aurem accommodantes, in brevi eloquio conscripta apostolica documenta direximus. Pro quibus ut in sacerdotali collegio lectione pandantur, et tuam fraternam sanctitatem inibi evocari dedimus in mandatis: et dum pro hac re fuerit aggregatum concilium, ad medium deducantur sacrilegi illi et contumaces, Aldebertus, et Godolsatius, et Clemens, exepiscopi, ut eorum denuo subtili indagatione cribraretur causa. Quos si deviantes a rectitudinis tramite usquequaque repereritis, et convicti fuerint inclinati ad viam converti rectitudinis, ut bonum atque placitum in oculis vestris paruerit, cum principe provinciae disponite secundum sacrorum canonum sancita. Sin autem in superbia perstiterint, contumaciter proclamantes reos se non esse, tunc cum probatissimis atque prudentissimis sacerdotibus, duobus vel tribus, praedictos ad nos dirigatis viros, ut profunda inquisitione coram sede apostolica eorum inquiratur causa, et juxta quod meruerint finem suscipiant. Age itaque, dilectissime frater, in ministerio tibi commisso, ab omnipotente Deo mercedis praemium recipiens, aeternam vitam consequi merearis. Deus te incolumem custodiat, reverentissime frater. Data Nonis Januarii, imperante domno nostro piissimo Augusto Constantino a Deo coronato magno imperatore anno XXVIII, imperii ejus anno VI, indictione 15.

Intertext edge

Open linked passage

Note