Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epitome historiarum (Vol. 1)
Zonaras1 pref · opp-grc3More by Zonaras
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/zonaras" aria-label="More works by Zonaras"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Grc3
pref.ducangii.p8
pref.ducangii.p8
Ut de hisce qui nunc prodeunt Annalibus ac de eorum auctore Zonara quaedam praemittamus, hos praesertim commendat scriptoris eruditio, quae non ex iis modo colligi potest, sed etiam ex aliis quam plurimis operibus, quorum indicem huicce praefationi subiicimus, in quibus neque rerum cognitionem neque acre vel solidim iudicium, ut nec pietatem quispiam desideret. Quin etiam si natalium splendor gtestique in imperatorum palatiis magistratus existimationem aliquam scriptori conciliare possunt, quod nemo forte in dubium revocaverit, de illo praecipue qui de rebus politicis, in quibus versatus est, scribere aggreditur, eo sane celebrari poterit et ipse Zonaras: quem caeteroquin ab illo Zonara, qui sub Constantino Porphyrogenito Leonis Sapientis filio in aula nixit1), genus duxisse suadet omnino nominis similitudo. Quippe in loannis et Manuelis comneni, quibus imperantibus vixit, palatio, magni vigiliarum drungarii seu, ut Latini efferebant, vigilum praefecti ac primi a secretis gestae dignitates, inter illustriores semper habitae, magno fuisse apud imperatores loco satis arguunt. Atque ex eo, ni fallor, a theodoro Balsamone2) et a Matthaeo Blastare 3) ὑπερφυὴς indigitari solet, quod essent inter senatorias praecipuae, cum hocce epitheto
pref.ducangii.p8
1
pref.ducangii.p8
2
pref.ducangii.p8
3
pref.ducangii.p8
4
pref.ducangii.p8
senatum ac ipsos senatores donari solitos constet, uti alibi observamus1): quo quidem et nobilitas generis et magistratuum splendor exprimitur, cum, ut ait Gregorius Nazianzenus2), 2), μέγιστον εἰς εὐγενείας ἀπόδειξιν συγκλήτου μετουσία habeatur.
pref.ducangii.p9
pref.ducangii.p9
Verum abdicatis postea palatinis curis, quo sibi in primis vacaret animaeque saluti consuleret, monachum induit, relictaque urbe imperii primaria in insulam remotiorem secessit: quod ipsemet in praefatione ad Annales testatur: quo loco in iis ut par erat conscribendis librorum defectum causatur, αὐτὸς ὑπερόριος ὢν καὶ πόρρω του ἄστεως ἐν νησῖδι ἐνδιαιτώμενος. Quae vero fuerit insulula ista tanto ab urbe spatio disparata, non promptum est assequi; sed vel inde saltem licet coniicere, venire in dubium quod tradit Audreas thevetus, scriptor caeteroquin in aliis haud certae fidei, sua aetate visum adhuc in quodam Montis Sancti (ita Athos hodie appellatur) monasterio Zonarae epitaphium hisce verbis conceptum: ΕΝΘΑΔΕ ΖΩΝΑΡΑΔ ΚΕΙΤΑΙ, nisi sub vitae extrema eo dicatur concessisse3).
pref.ducangii.p10
pref.ducangii.p10
Utcunque de hac re sit, vix aliquot in asceterio annos exegerat, cum eum convenere amici 1) hortatique sunt ut solitarium istud otium in negotium aliquod conferret, quod et rempublicam iuvaret et aeternae vitae praemium sibi conciliaret: quod quidem maxime assequi liceret, si Historiam conscriberet, quae et resecaret supervacanea et res memoratu digniores nullo verborum ambitu in compendium quoddam contraheret. Eos Enim qui in hocce scriptiouis genere operam hactenus collocassent, rerum quas enarrant seriem fere semper interrumpere inutilibus παρεκβάσεσι seu excessibus, vel etiam descriptionibus aut concionibus, atque adeo intempestivis et quae annalibus parum conveniant de religione disputationibus, dum fidei mysteria exponunt vel haereses confutare aggrediuntur, argumentis e sacra Scriptura vel e sanctis Patribus petitis. Quibus quidem ex chronologis aliquot suggillabant, qui ea tempestate in omnium manibus versabantur, auctorem forte Chronici quod Alexandrinum vocant, Georgium Syncellum, Georgium Hamartolum, georgium Cedrenum, aliosque quorum scripta eiusmodi supervacaneis excursibus passim] scatent.
pref.ducangii.p11
pref.ducangii.p11
Verum tametsi duas res languorem afferre nimis, otium et solitudinem, quod aiebat Tullius, persuasum haberet, apud Christianos, ac monachos in primis, pravas illas seu cogitationes (λογισμοὺς ascetici vocant) seu cupiditates,
pref.ducangii.p11
1
pref.ducangii.p11
mentem a negotiis vacuam invadere solent et in peccata fere semper demergunt, avocare unicam posse occupationem, aegre tamen cessit amicorum hortatibus, cum rem esse cerneret quae librorum, quibus carebat, copiam postularet. At vellicare ii non prius destiterunt quam improbitate stimulandi ad suscipiendum opus impulissent. Victus igitur familiarium flagitationibus, et supra allatis adductus rationibus, ad Annales conscribendos se accinxit, cum in hoc secessu agens, ubi ad condendam historiam necessarii libri non suppeterent, si non omnia dicenda complecteretur, veniam a benigno lectore se impetraturum facile sibi persuaderet. In qua caeteroquin conscribenda ita est versatus, ut praecipua et quae alicuius viderentur momenti non omiserit, ‘eaque in epitomen coegerit lanta elegantia, solus ut videatur assecutus quod contra rerum naturam est, brevitas ut obscura non ’ quod de pontio Paulino, qui tres Suetonii libros de Regibus in compendium redegerat, dixit Ausonius1). Quidam enim sunt, ut aiebat Focas Grammaticus, qui late copioseque scripserunt, ita ut superflua interdum ubertate narrationis memoria legentium confundatur: alii dum brevitati student, admodum diffusam coarctasse materiam, ut sterili compendio nihil ad integram scientiam lectoribus conferant. Neque tamen sibi ipsi satisfecit omnino, cum quibus ad operis quod in manus sumpserat absolutionem necesse erat codicibus persaepe careret, quos cum saepius quaesisset, reperire non potuerat, seu temporum iniuria essent amissi, seu negligentius ab iis inquisiti quibus id negotii dederat2), dum ipse extorris et procul ab Urbe in parva insula vitam ageret: ex quo factum agnoscit ut consulum et dictatorum historia minus sit absoluta. Neque porro mirari debere subdit lectorem, si in iis quos conscripsit Annalibus scriptionis character ubique sibi similis non occurrat, cum aliter fieri vix queat ut qui Historiam e variis scriptoribus veluti stipem colligit, illorum et dictione et compositione in multis non utatur. Quod ita tamen confecit, ut si aliquid de suo interiecerit, id illius stilo quem sequebatur auctoris
pref.ducangii.p11
2
pref.ducangii.p11
3
pref.ducangii.p11
quantum fieri potuit accommodaverit, ne scriptionis ratio a sese ubique dissidere videretur: cum interim alia longe quam caeteri qui res chronologicas hactenus tractaverant, Annales suos conscriberet, res nempe quasi de suo componens et narrans, et quod laude dignum est eaque summa, non alienorum furtis plausum captans, neque tractatus integros exscribens, ut de ipso Zonara scribit Leo Allatius 1).
pref.ducangii.p12
pref.ducangii.p12
Non defuere tamen qui censorio quodam iudicio ut minus diligentem, maxime ubi de rebus romanis agit, vellicarint atque adeo perstinxerint. ‘Omnia’ inquit horum alter2) ‘ante Constantinum inepte et parum diligenter (de rebus Latinis loquor) explicavit.’ Sed quam sano ille iudicio effutierit vel inde patet, quod a paullo aequioribus iudicibus, iisque pereruditis, quibusvis chronologicis scriptis Annalium Zonarae pars illa quae res Latinas pertractat longe anteponatur. Nam cum in recensendis Romanorum gestis ex Dione praesertim, quem minime truncatum, ut hodie editus est, sed integrum legerat, aliisque scriptoribus qui periere temporum iniuria, hanc Historiae partem compegerit, nova fere semper et ab aliis indicta commemorat: ita ut multis in locis de verbo ad verbum Dionem exscripsisse dicatur a Guillelmo Xylandro, Fulvio Ursino, Friderico Sylburgio et Henrico Valesio, istius scriptoris eruditis interpretibus, quibus solenne est ex Zonara aut ipsum Dionem emendare aut Romanos scriptores alios illustrare: unde theodorus marcilius3) Zonaram et Xiphilinum Dionis subdigas vocat. Et certe ita de Zonara sensisse constat eundem Allatium, ‘qui’ ait ille ‘licet in historia post Constantinum Maganum ieiunior sit, et nonnisi obvia quaeque percurrerit, in his vero quae ante Constantinum ad mundi exordia diligentius et copiosius ’ Non mirum igitur si ab Alexandro Brassicano in praefatione ad Salvianum sincerae fidei historicus, et a Casaubono4) dicatur vir eruditissimus. Cedreni codici manuscripto schedam adscripsisse dicitur Wolfius, in qua observabat tractare idem argumentum quod Zonade
pref.ducangii.p12
1
pref.ducangii.p12
2
pref.ducangii.p12
3
pref.ducangii.p12
4
pref.ducangii.p12
ras, sed habere a Zonara multa de industria praetermissa, brevitatis forte studio, sed certe non praetermittenda, ita ut optione sibi data ab initio Cedrenum Zonarae praetulisset. qui, inquit Xylander1), a quo haec ex Wolfio referuntur, ad ea respexit praecipue, quae aliunde quam ex eo repeti non possunt, cum duo priores Zonarae tomi longe alioquin sint meliores ac laude digniores, quam ea quae ad Constantinum usque Magnum Cedrenus collegit. Scribit praeterea idem Wolfius2) Zonaram alias prolixiorem videri, ut in Iudaica historia, alias breviorem, ut in exterarum gentium rebus gestis, In quo quidem si qua culpa commissa est, excusationem habere videri hanc, quod ipse non ex suo ingenio deprompsit ea quae scripsit, sed ex variis auctoribus colecta in certum ordinem redegit: qui quctores inter se dissimillimi sunt. Quod autem non omnia persecutus est, non tam negligentia quam de industria fecisse.
pref.ducangii.p13
pref.ducangii.p13
Verum, licet in iis quae post Constantinum Magnum scripsit obvia quaeque percurrere Zonaram dicat Allatius, longe aliter tamen sensisse videtur exacti vir iudicii Henricus Valesius, qui non modo auctorem sat diligentem haud semel indigitat, sed et in iis praesertim quae eiusdem Constantini familiam spectant, accuratiorem quam in caeteris, neque aliis obvia dicere observat3). Et sane quanquam in recensendis Constantinopolitanorum imperatorum gestis fusioribus forte editis commentariis versati Theophanes, Cedrenus, Scylitzes et aliquot alii, constat id Zonarae in primis consilium fuisse, ut non pleniorem quemadmodum ii Historiam, sed contractiorem atque adeo compendium conscriberet, in quo singularia quaeque et quae in re historica praecipui viderentur ponderis perstringeret. Ex quibus facile diluitur quod ait Gerardus Vossius, tum in eo maiorem curam et industriam desiderari, tum etiam maxime mirandum esse virum usque adeo experientem in sui temporis praesertim rebus pleraque perfunctorie tantum dicere, cum multa magnaque iis temporibus gesta sunt,
pref.ducangii.p13
1
pref.ducangii.p13
2
pref.ducangii.p13
3
pref.ducangii.p13
Orientali orbe cum Occidentali quasi concurrente: adeo ut pauca sint quibus Alexii vitam perstrinxerit. Id, inquam, haud aegre refellitur ex auctoris ipsius Annalium lemmate, vel ex ipsius praefatione, in qua non historiam, sed historiae compendium scribere se profitetur; ita ut si prolixiori sui temporis res fuisset persecutus narratione, primum scriptoris officium minime observasse diceretur: cum, ut ait Plinius alter1), titulum suum legere debeat, atque identidem interrogare se quid coeperit scribere, scireque si materiae immoratur non esse longum; longissimum si aliquid accersit atque attrahit. Atque ex hacce virorum eruditorum varia de Zonarae Annalibus sententia patet quam infausta sit eorum sors qui aliquid scribere aggrediuntur, cum quibusvis ac fere iniquis hominum iudiciis et censurae ingenii foretus exponunt.
pref.ducangii.p14
pref.ducangii.p14
Caeterum in Annalium decursu occasionem interdum captat Zonaras Graecorum suae aetatis mores vellicandi, veluti cum virorum ecclesiasticorum simoniam carpit, comatos et cincinnatos Palatinos perstringit2), et Imperatores, quod abdicato patrio vestitu barbaricum amplecterentur3). Denique in ipsos adhuc Augustos ac eorum in rebus administrandis publicis tyrannidem gravius invehitur. Nam ut Valentis mathematici4) de urbis Constantinopolitanae duratione editum sub Constantio Magno natalitium thema quodammodo tueatur, ne omnino falsum putetur, quam annos 696 duraturam praedixerat, iam olim cum scribebat Zonaras elapsos, subdit aut falsam existimandam Valentis praedictionem, aut annos illos intelligendos esse quibus instituta rei publicae ac status conservabantur, dum suus honor erat senatui, dum cives sub legitima imperii potestate florebant, non autem cum minifesta vigebat tyrannis dominorum publica sibi pro privatis vendicantium et ad suas voluptates conferentium, easque parum honestas, cum publica quibusvis donarent, nec pastorum instar subditos tractarent, nec lana supervacua detonsa, sed praedonum more oves mactando, ad medullas ipsas exsugerent.
pref.ducangii.p15
pref.ducangii.p15
Chronici titulum huicce Zonarae historiae alscripsimus, quemadmodum Wolfius. Nam et ita laudatur a Michaele Glyca in Annalibus 1): ὁ Ζωναρᾶς ἐν τῷ χρονικῷ συντάγματι, et in altero e codicibus Regiis, in quo secunda duntaxat pars continetur, haec verba in fronte leguntur: τὸ παρὸν βιβλίον χρονογράφος ὀνομάζεται. Verum in codice Viennensi, quo usus est Wolfius, alia habetur epigraphe, hisce videlicet vocibus concepta: Ἐπιτομὴ ἱστοριῶν συλλεγεῖσα καὶ συγγραφεῖσα πάρα του σοφωτάτου μοναχοῦ τοῦ Ζωναρᾶ τοῦ γεγονότος μεγάλου δρουγγαρίου τῆς βίγλας καὶ πρωτοασηκρῆτις2). Et sane compendium historiae scribere se profitetur ipse Zonaras: ἐμοὶ δ᾿ ἐπιτομὴν ἱστορίας πεποιημένῳ οὐκ ἐπέοικε τὴν πραγματείαν θέσθαι πολύστιχον βία 3)
pref.ducangii.p16
pref.ducangii.p16
Universum vero opus duas in partes distribuit: ac in priori quidem Historiae, quam vulgo sanctam vocant, ex sacris libris et ex Iosephi Archaeologia compendium complexus, tum res Graecorum veterum tangit, ac Romanorum deinde ad ea usque tempora historiam perducit, quibus respublica in unius administrationem seu monarchiam delapsa est. Alteram autem a triumviratu orditur, ac recensitis singulorum imperatorum gestis usque ad Alexii Comneni exitum persequitur, id est ad saeculum, quo ipse vixit, undecimum. Non solum enim loannis Comneni imperatoris Alexii filii meminit, sed et Manuele loannis filio imperante vixisse infra docemus. Caeterum haec Annalium Zonarae partitio non ex ipsa modo praefatione percipitur, sed praesertim ex verbis quibus pars prior clauditur4), atque adeo ex alterius inscriptione, quae in scriptis codicibus haec verba praefert: Ἀρχὴ τῆς περὶ τῶν αὐτοκρατόρων ἱστορίας· quibus quidem vociubus in altero ex Regiiss istae, charactere licet paulo recentiori, praefiguntur: Ἱστορίας Ζωναρᾶ τόμος δεύτερος καὶ τελευταῖος. sed praesertim alter ex Regiis, qui secundam duntaxat partem Annalium
pref.ducangii.p16
1
pref.ducangii.p16
2
pref.ducangii.p16
3
pref.ducangii.p16
4
pref.ducangii.p16
Zonarae complectitur, in primis contextus lineis hanc partitionem prorsus adstruit, in quo scriptor ita hanc orditur: Ἐξ ἀρχῆς μευ οὑν, ὡς ἐν τῇ προτέρᾳ βίβλῳ μοι προϊστόρηται, βασιλεῦσιν ἡ τῶν Ῥωμαίων etc. ubi codex alius Regius et Colberteus praeter editionem Wolfianam haec tantum habent: Ἐξ ἀρχῆς μὲν οὖν, ὡς ἱστόρηται, etc. Sed et in eiusdem codicis Regii initio haec leguntur: Ἐν προτέρᾳ βίβλῳ περιέχει τὰ Ἑβραϊκὰ καὶ τὰ περὶ Ῥωμαίων Ὑπάτων, τό δὲ τὰς τῶν αὐτοκρατόρων ἱστορίας. Quin etiam Wolfianos codices hanc Annalium Zonarae partitionem praetulisse arguit quod in fronte Zonaraei codicis a se Constantinopoli empti praefixit Ioannes Dernschwamus, et ex eo descripsit in sua Praefatione Wolfius. Ex quibus abunde colligitur hosce Annales in duos duntaxat tomos a Zonara fuisse dispertitos, non vero in tres, ut illos divisit idem Wolfius: quorum prior de rebus ludaicis ab initio mundi usque ad Hierosolymitanum excidium, alter historiam Romanam ab urbe condita usque ad Constantinum Magnum breviter complectitur, in qua tum Dionem, ut diximus, tum etiam Eutropii interpretem Paeanium, quem ad verbum saepenumero exscribit, ut obserbvatum a Scaligero1), praesertim sequitur2). Tertius denique imperatorum res gestas a Constantino Magno usque ad obitum Alexii Comneni tractat. Falsum tamen constat Dernschwamum, cum dixit priorem Annalium Zonarae partem in Hierosolymorum excidium desinere.
pref.ducangii.p17
pref.ducangii.p17
Licet porro Wolfii divisio tolerari quodammodo possit, ut quae sacram historiamm a Romanae reipublicae, rursum paganorum a Christianorum imperatorum historia. distinguat, cum ipsius Zonarae divisioni contraria sit, satius duximus ex virorum eruditorum consilio universum hoc Annalium opus in libros 18 partiti, libros vero in sectiones,
pref.ducangii.p17
sumere ne lector iuge paveret opus.
pref.ducangii.p17
Nam ut
pref.ducangii.p17
intervalla viae fessis praestare videtur
pref.ducangii.p17
qui notat inscriptus milia crebra lapis3),
pref.ducangii.p17
1
pref.ducangii.p17
2
pref.ducangii.p17
3
pref.ducangii.p17
ita librorum divisiones a continua lectionis assiduitate lectoris animum relaxant, cum habet ubi longo quasi itinere defatigatus consistat: praesertim etiam cum nihil auctori detrahant nec scriptionis seriem abrumpant. Adde quod id partitionis genus ad locos ex scriptoribus laudatos statim reperiendos multum conducat: unde inductum illud fere ab eruditioribus in quibusvis exemplaribus, quae continua serie absque libris vel absque capitibus describuntur. Quod quidem ita in Zonara confecimus, ut alteram partem Wolfianam a 7, tertiam vero a 13 libro, ut partem Annalium alteram secundum auctoris receptam divisionem a libro 10 auspicemur. —
pref.ducangii.p18
pref.ducangii.p18
Caeterum non una est in mss. codicibus Zonarae Annalium descriptionis ratio, seu rerum in iis pertractarum speclentur argumenta, quae in quibusdam ex iis in marginibus, seu qui interdum, cum nova inchoatur materia, in ipso nontextu tituli apponuntur. Ac certe quoad notas istas marginales, non semper etiam eaedem in omnibus exemplaribs in quibus habentur, nec simili dictione exaratae. In quibusdam praeterea interdum plures ac crebriores quam in aliis, in quibusdam per intervalla longiuscula breviores occurrunt. in aliis denique ac antiquioribus codicibus nullae fere semper habentur. Scribit Leo Allatius in Diatriba de Georgiis, ubi de Cedreno agit21), exstare in bibliotheca Sfortiana codicem ingentem Georgii Scylitzae nomen praeferentem, licet unicos duntaxat Zonarae contineat: sed et inter codices Palatinos Romam advectos se vidisse eiusdem Zonarae historiam principio mutilam, a monarchia Romanorum incipientem, in qua, etsi notis ab historia diversis, praefixum est Γεωργίου τοῦ Σκυλίτζη. Quae quidem differt, inquit, ab edito Zonara, quod in capita divisa ubique summaria capitum exhibeat. ‘An ’ subdit idem Allatius ‘auctor Scylitzes iste? an propterea vel fraude sua vel exscriptorum oscitantia historiae auctor ’ seu fingitur? Unde prorsus licet coniicere haecce rerum argumenta non esse ipsius Zonarae, tum ex eo etiam quod diversis saepe concepta verbis legantur, tum quod, ut attigi, varie marginibus codicum, alibi scilicet rarius, alibi
pref.ducangii.p18
1
pref.ducangii.p18
singulis ferme periodis appingantur. Quod quam inutile sit vel ex eo patet quod longe satius est quae in contextu breviter descripta habentur legere, quam in argumentis, cum totidem fere semper verbis constent. Ea qualiacunque sunt et cuiusmodi in suis codicibus invenerat Hieronymus Wolfius, in interiorem editionis suae marginem seu ad Graecam columnam edi curavit, et cum non tanti viderentur, eorum omisit interpretationem, notis aliis brevioribus Latinis ad alteram columnam pariter adscriptis, quae subinde de rerum argumentis lectorem admonerent. Harum plerasque in hac Regia edi curavimus, aliis certis ex causis reiectis, tum etiam ne, si crebrioribus eiusmodi argumentis fuscarentur libri margines, editionis prorsus Regiae venustas ac maiestas commacularetur. Atque id quidem causae fuit, ut Graeca ista argumenta in interiores margines reiicere, quod fecerat Wolfius visum non fuerit, tum quod illae in editionibus Regiis vulge hasce notas bactenus non admiserint, tum etiam quod eo sun inutiles, quod appositae latinae idem prorsus efficiant. Ne tamen Graecis argumentis fraudare lectorem videamur, ea rursum hic recudimus, aliquot in locis ex mss. codicibus auctiora, eaque secundum librorum et sectionum numeros digesta, ita ut rerum a Zonara in Annalibus descriptarum elenchi seu summarii vicem praestare possint.
pref.ducangii.p19
pref.ducangii.p19
Quid porro postremae huic ac Regiae prorsus Ioannis Zonarae Annalium editioni accesserit, lectorem interest edocere. Graeca contulimus, maxime in locis qui dubietatem quandam praeferebant, cum quattuor codicibus Regiis et uno colberteo. Regiorum duo1) integros Annales complectuntur, praeterquam quod horum alter 2) duobus foliis initio mntilus est: tertius3) secundam Annalium partem: quartus 4) demum, isque recentiori descriptus manu, eosdem Annales ab imperio Diocletiani ad Alexium continet. Codex Colberteus 5) sat bonae
pref.ducangii.p19
1
pref.ducangii.p19
2
pref.ducangii.p19
3
pref.ducangii.p19
4
pref.ducangii.p19
5
pref.ducangii.p19
notae, paucis etiam paginis initio mutilus, desinit in huiusce editionis sectionem 34 libri 12, in Maximini scilicet et Licinii imperium. Varias ex hisce codicibus excerptas lectioness in Notas subinde retulimus, nonnullis quae extra controversiam videbantur in contextum ipsum immissis1). — Annalibus denique Annotationes nostras subiecimus, [quibus etiam wolfii nonnullas immiscuit Ducangius. Utrasque nos rebus iam onutilibus liberatas, interdum etiam correctas exhibuimus.]
pref.ducangii.p20
pref.ducangii.p20
Breve denique Chronicon, levioris forte licet momenti, Ioannis Zonarae Annalibus subiicimus, quod temporum ab Adamo ad Alexium Comnenum, quae ille persequitur, summarium quoddam contincat, cuiusmodi nonnulla alia habentur in codicibus manuscriptis bibliothecae Regiae, quae tamen in annorum characterismis non omnino ubique cum eo quod edimus conveniunt, exscriptorum, ut existimo, potius incuria, quam eorum a quibus sunt confecta. Ut tamen caeteris istud praeferrem, fecit viri in chronologicis ut et in caeteris disciplinis versatissimi Dionysii Petavii auctoritas, a quo primum editum est cum Nicephori Patriarchae Constantinopolitani Breviario historico: quod cum in regia editione eiusdem scriptoris omissum fuerit, hic rursum proponere visum est, tum maxime,
pref.ducangii.p20
1
pref.ducangii.p20
ut attigimus, quod eosdem quos Zonaras annos complectatur, a mundo scilicet condito usque ad eundem Alexium.
pref.ducangii.p21
pref.ducangii.p21
Sed priussquam huic praefationi finis imponatur, restat, quod supra sumus polliciti, aliorum Zonarae operum, quorum memoria ad nos pervenit, indicem subiicere, ut vel inde, quam singularis fuerit viri eruditio ac pietas, lector assequatur. Atque ut ab editis sumatur initium, occurrit in primis Commentarius in Canones apostolorum et Conciliorum 1) et in eepistolas canonicas2), cuius titulus ita concipitur in codicibus mss. Regiis: Ἐξήγησις τῶν ἱερῶν καὶ θείων κανόνων τῶν τε ἁγίων καὶ σεπτῶν ἀποστόλων καὶ τῶν ἱερῶν οἰκουμενικῶν συνόδων, ἀλλὰ μὴν καὶ τῶν λοιπῶν ἁγίων πατέρων, πονηθεῖσα Ἰωάννῃ μοναχῷ τῷ Ζωναρᾷ τῷ γεγονότι μεγάλῳ δρουγαρίῳ τῆς βίγλας καὶ πρωτοασηκρῆτις. In istius porro operis praefatione illud se aggressum ait non sponte, sed alterius persuasu, Manuelis forte Comncni imp., ut infra dicemus: μή τις δέ μοι καταγνοίη προπέτειαν· οὐ γὰρ ἀφ’ ἑαυτοῦ τῷ πονήματι ἐγχειρῶ, ἀλλὰ παρακληθεὶς ὑπέκυψα καὶ τῷ πόνω δέδωκα ἐμαυτὸν, ἵνα μὴ δι᾿ ἀνηκοΐαν κατακριθῶ.
pref.ducangii.p22
pref.ducangii.p22
Λόγος πρὸς τοὺς τὴν φυσικὴν τῆς γονῆς ἐκροὴν μίασμα ἡγουμένους. Editus habetur in Iure GraccoRom. [tom. I, p. 351 — 361 et in Enimundi Bonefidii Iure orientali P. II, p. 216 — 237.]
pref.ducangii.p23
pref.ducangii.p23
Ἰωάννου μοναχοῦ τοῦ Ζωναρᾶ, ἐκ προσώπου τῶν ἀρχιερέων, περὶ τοὐ μὴ δεῖν δύο δισεξαδέλφους τὴν αὐτὴν ἀγαγέσθαι πρὸς γάμον3). Edit. a. ν. c. Ioanne Baptista Cotelerio tom. II [p. 883] Monumentorum eccl. Gr.
pref.ducangii.p24
pref.ducangii.p24
Laudatur a Petro Lambecio lib. III de Bibl. Caesarea pag. 39 [103 ΚοΙΙ.] eiusdem Zonarae et Nicetae Thessalonicensis Expositio canonum anastasimorum S. Ioannis Damasceni, hoc titulo: Ἰωάννου ἀσκητοῦ του Ζωναρᾶ γεγονότος μεγάλου δρουγγαρίου τῆς βίγλης καἲ πρωτασεκρῆτις ἐξήγησις τῶν ἀναστασίμων
pref.ducangii.p24
1
pref.ducangii.p24
2
pref.ducangii.p24
3
pref.ducangii.p24
κανόνων τῶν τοῦ Δαμασκηνοῦ, cuius initium hisce verbis concipitur: Ἐπεὶ κανόνων ἑρμηνεία ἐστὶ τὸ παρὸν σύνταγμα, χρὴ καὶ περὶ αὐτὸ τὸ ὄνομα τοῦ κανόνος, καὶ τὴν τοῦ εἱρμοῦ καὶ τῆς ῴδῆς κλῆσιν, ἔτι δὲ καὶ τοῦ τροπαρίου (ἐκ τούτων γὰρ ἀπαρτίζεται ὁ κανών) ἡμᾶς. Posterioris vero expositionis titulus est hic: αὕτη ἡ ἐξήγησις των αναστασίμων κανονων του πρώτου ἤχου γαῖ του δευτέρου, ἄχρι τῆς ϛ΄ ᾠδῆς, γέγονε παρὰ ἱερωτάτου μητροπολίτου Φεσσαλονίκης κυρίου Νικήτα ἐξ αὐτοῦ τοῦ Ζωναρᾶ elc. Laudatur pariter Zonaras in canones anaslasimos Damasceni ab Allatio in Syntagmate de Georgiorum scriptis p. 417, ex quibus quaedam fragmenta edidit Iacobus Gretzerus sub initium libri V de Sancta Cruce: ct in Octaleuchum eiusdem Ioannis Damasceni Expositio pulcherrima, ab eodem Allatio in Symmictis p. 453.
pref.ducangii.p25
pref.ducangii.p25
Servatur in bibl. Reg. Ἰωάννου μονάχου καὶ πρωτασηκρῆτις τοῦ Ζωναρᾶ κανὼν εἰς τὴν ὑπεραγίαν θεοτόκον, οὗ ἡ ἀκροστιχὶς ΥΣΤΑΤΟΣ ΗΧΟΣ ΥΣΤΑΤΟΝ ΠΛΕΚΕΙ ΜΕΛΟΣ. [ed. inn Io. Bapt. Cotelerii Ecclesiae Graecae monum. tom. III, p. 465 — 472.] Huic subduntur Νικηφόρου πατρικίου καὶ ἀνθυπάτου Μιτυληναίου στίχοι καταβάσιοι ιβ΄ εἰς τὴν ποσότητα τῶν ιβ΄ μηνῶν. μὴν Σεπτεύριος etc.
pref.ducangii.p26
pref.ducangii.p26
Quatuor praeterea Zonarae laudantur opuscula a Leone Allatio in Diatriba de Symeonibus, scilicet
pref.ducangii.p27
pref.ducangii.p27
λόγος εἶς τὴν σταυροπροσκύνησιν, hoc initio: Ἤρετό μέ τις πρόβλημα τῶν ἐκ πνεύματος. ἐκεῖ δὲ καὶ σωφρονῶν.
pref.ducangii.p28
pref.ducangii.p28
Βίος του ἁγίου Σιλβέστρου, hoc initio, Οἱ μὲν σεπτοὶ καὶ θεόπται ἀπόστολοι. Proinde alia est est vita ciusdem S. Silvestri edita a Combefisio, cuius initium aliter concipitur.
pref.ducangii.p29
pref.ducangii.p29
Υπόμνημα εἰς τὴν ὑπαπάντην τοῦ σωτῆρος, hoc initio: Πάλιν τοῖς εὐσεβέσι πανήγθρις, καὶ πάλιν μυστήριον ἔτερον. Denique
pref.ducangii.p30
pref.ducangii.p30
Εἰς τὸν Ἱεροσολυμων Σωφρόνιον, hoc initio: Οἱ τοῖς θείοις καὶ μακαρίοις πατράσι συγγράφοντες τὰ ἐγκώμια.
pref.ducangii.p31
pref.ducangii.p31
Laudatur etiam a Lambecio lib. IV de Bibl. Caes. p. 150[338 Κ.] opusculum aliud Zonarae, hoc titulo: Περὶ τῆς δοιμήσεως τῆς ὑπεραγίας θεοτόκου, ἐκ τῆς ἐπιστολῆς Ἰωάννου τοῦ Ζωναρᾶ, Ὅτι καὶ δίκαιοι πολλάκις, ἡνίκα τῶνδε μεθίστανται, ὀπτασίας ἁγίων τεθέανται καὶ θείων ὕμνων ἐν οὐρανοῖς αὐτήκοοι γίνονται etc. Sed haec epistola est ex iis quae sub nomine etiam Glycae circumferuntur; de quibus mox agemus.
pref.ducangii.p32
pref.ducangii.p32
Scribit idem Lambecius lib. IV servari in eadem bibl. Caesarea anonymi cuiusdam auctoris paraphrasess 33 in totidem S. Gregorii Nazianzeni carmina, de quorum auctore nondum liquet, inquit idem Lambecius, nisi sint Nicetae Davidis Paphlagonis, quem Δαδύβρου scilicet episcopum nominatum ait David Hoeschelius 1), cuius Commentarius in S. Gegorii Nazianzeni Tetrasticha et Monosticha latine versa edita sunt ab Hercule Phaello Imolae an. 1588, vel potius Ioannis Zonarae, qui non solum S. Gregorii Nazianzeni Tetrasticha, verum etiam alia non pauca partim eiusdem partim diversi generis monumenta antiqua commentariis atque paraphrasibus suis illustravit. Vide p. 39 et 247 eius lib. IV2).
pref.ducangii.p33
pref.ducangii.p33
Laudatur praeterea eiusdem Zonarae Lexicon, de quo ita losephus Scaliger in epistola ad Isaacum Casaubonum, quae est 48 inter Scaligerianas editas ‘ego quoque videor mihi non inutiliter Zonarae Lexicon tractare, quod est in libris soceri tui’ (Henrici Stephani) ‘si per te et affinem tuum Paulum eius usura brevis mihi ’ [Conf. ep. 46 et 50. Edidit Tittmannus Lips. 1808, cuius vid. praef. vol. 1 p. LXIV seqq., LXXII s.]
pref.ducangii.p34
pref.ducangii.p34
Meminit denique Ioannes Pontanus in praefatione ad
pref.ducangii.p34
1
pref.ducangii.p34
2
pref.ducangii.p34
historiam Ioannis Cantacuzeni pocmatum Ioannis Zonarae de Processione spiritus sancti, quae a Genebrardo in latinam linguam conversa esse observat. Ea cum in omnibus fere bibliothecis exacta satis adhibita diligentia conquisierim, nec reperi nec ubi et in Genebrardi volumine edita sint ab huiusce urbis viris rescire potui1) Sic porro Pontanus ‘Zonaram fuisse schismaticum testari possunt eius poemata aculeatissima de processione sancti spiritus, et alia adversus latinos composita, quae Genebrardus dum converteret, se criminationes illas omisisse ’ Quae quidem ipsissima Pontani verba exscripsit Allatius in Creygthonum2).
pref.ducangii.p35
pref.ducangii.p35
Enimvero praeter supra laudata Ioannis Zonarae opera circumferuntur passim in blibliothecis Epistolae dogmaticae, continentes obscruiorum sacrae Scripturae locorum explicatio nem, numero sex et quinquaginta, quarum seriem et argumenta descripsit Petrus Lambecius3); quas qudem loanni Zonarae quidam codices, alii Michaeli Glycae adscribunt, adeo ut hactenus incertum maneat utrius sint: tametsi in eam videatur concedere sententiam Leo Allatius 4) ut Glycae potius illas tribuat quam Zonarae, ubi ita scribit: ‘haec et alia Michael Glycas epistola satis prolixa ad loannicium monachum etc. Huius etiam epistolam de hac eadem ree se legisse scribit Casaubonus Exercit. in Baronium 16, n. 49, sed sub nomine Zonarae editam, quam Glycae esse codices antiqui repraesentant. Cuiusnam vero sint illae epistolae, quae sub nomine Glycae et Zonarae nomine in mss. prostant, alius erit disserendi locus.’ Utinam viri doctissimi et in re veterum libraria peritissimi exstaret super hac difficultate dissertatio, quae nos ab hac disquisitione levasset. Certe Zonarae has adscribit codex Regius, sed recentiori manu scriptus, anno scilicet mundi iuxta Graccos 6996 (Christi 1488) Ind. 6, hoc titulo: ἐπιστολαὶ κύρου Ἰωάννου Ζωναρᾶ καὶ πρωτοσυγκρίτης [sic] καὶ δρουγγαρίου τῆς βίγλης. Continct porro hic codex 45 duntaxat
pref.ducangii.p35
1
pref.ducangii.p35
2
pref.ducangii.p35
3
pref.ducangii.p35
4
pref.ducangii.p35
epistolas1) quarum prima loanni Sinaitae inscribitur, penultima vero, quae est 38 in indice Lambeciano, videtur esse Manuelis Comneni imp., scripta videlicet, ut praefert inscriptio, τῷ τιμιωτάτῳ μοναχῷ κυρίῳ Ἀλυπίῳ τῷ ἐγκλείστῳ, Εἰ χρὴ τὴν μαθηματικὴν ἐπιστήμην ἀποτρόπαιον ἡγεῖσθαι παντάπασιν. Initium vero illius est, Τὰ τῆς μαθηματικῆς etc. Atque in haecce verba desinit: ἐκ τούτων οὑν πάντων μάνθανε, ἱερὰ κεφαλὴ, ὡς εἱμαρμένη μὲν καὶ γέννησις παντάπασιν απηγόρευνται2) τὸν κατ’ εἰκόνα καὶ γὰρ θεοῦ πλασθέντα λογικὸν αυτεξουσιον ᾶνθρωπον· οὐ γὰρ φυσικαῖς ανάγκαις ὑποκεῖσθαι καταδεξώμεθα· προγνωστικὴν δέ τινα τοῖς ἀνθρώποις ἐνδεδοξάσθαι δύναμιν, καθὰ καὶ φθάσας ὁ λόγος ὑπέδειξεν, οὐ τοσοῦτον ἀπέοικε δι᾿ ἣν αἰτίαν εἰρήκαμεν, εἰ καὶ παρὰ τῶν ἁγίων πατέρων ἐνασχολεῖσθαι τούτοις οὐ συγχωρούμεθα, ὅτι μὴ κατὰ λόγον3) ὀρθόν αὐτοῖς ἀποχρώμεθα. Istius epistolae Antapologeticum seequuitur in cod. Reg. et in Lambeciano, qui hanc Manueli omnino adscribunt, hoc titulo: Ἀωταπολογητικὸν ἐκ μέρους πρὸς τὴν ἐγχειρισθεῖσαν αὐτῷ γραφὴν τοῦ κραταιοῦ καὶ ἁγίου ἡμῶν βασιλέως κυροῦ Μανουήλ Κομνηνοῦ, τὴν ἀπολυθεῖσαν πρός τινα μοναχὸν ἐπιμεμψάμενον οὐ μικρῶς αὐτοῦ διά γε τὸ τῆς ἀστρολογίας μάθημα, καὶ φιλονεικοῦσαν τὸ τοιοῦτον συστῆσαι μάθημα φυσικαῖς καὶ γραφικαῖς ἀποδείξεσι. Tum vero illius initium hisce verbis concipitur: Τολμῶν ὑπομιμνήσκω τὸ προγεγονὸς γράμμα τῆς βασιλείας σου καὶ εἶς ἡμῶν ἤδη χεῖρας ἐληλυθέν. Καὶ ἐν πρώτοις μὲν ἀναγνοὺς καὶ περιεπτυξάμην αὐτῷ καὶ θερμῶς κατεφίλησα. Τίνος ἕνεκεν; ὅτι παναγίᾳ τῷ ὄντι καὶ ἠρεμαίᾳ φωνῇ, κατὰ μίμησιν αὐτοῦ τοῦ εἰπόντος Χριστοῦ ‘μάθετε ἀπ’ ἐμοῦ ὅτι πρᾷός εἶμι καὶ ταπεινὸς τῇ καρδίᾳ,’ πρὸς αὐτὸν ἐκεῖνον ἐποιήσατο τὴν ἀπόκρισιν τὸν4) ἀπερισκέπτως οὕτω τοῦ θεοστεφοῦς
pref.ducangii.p35
5
pref.ducangii.p35
6
pref.ducangii.p35
7
pref.ducangii.p35
8
pref.ducangii.p35
καταβούμενον κράτους σου. Μετὰ δὲ ταὐτα τὸ τοιοῦτον γράμμα ἐθαύμακα κάτα γε τὸ προσον αὐτῳ τῶν λέξεων στρυφνὸν γαῖ εὔρυθμον καὶ τὸ τῶν νοημάτων βαθὺ καἲ πυκνόν. Οἷς δὴ νοήμασι, καὶ οὐκ οἶδ᾿ ὅπως, περιπεσὼν χειροδοθῆναι πρὸ τοῦ καταπνιγῆναι τὸ τέλεον etc. Alia ex eadem epistola exscribimus in Notis ad nostrum Zonaram, ubi de Vectio Valente astronomo, qui imperante Constantino Magno vixit, agimus. Sub finem vero haec subduntur: πείθομαι οὖν καὶ τοῦτο, κράτιστε βασιλεῦ, ὡς οὐκ ἂν ὁ μοναχὸς ἐκεῖνος παύσαιτό ποτε κατηγορῶν τοῦ μαθήματος, εἴπερ εύπαράγραπτοί εἰσιν ἐπὶ τοσοῦτον οἱ κατ’ αὐτοῦ προσφερόμενοι μάρτυρες. ad calcem denique codicis Regii describuntur eorum nomina quorum auctoritatibus usus est epistolarum scriptor. Συγγράφοντες καὶ συμμάρτυρες τῆς βίβλου αὐτοί, Γρηγόριος ὁ θεολόγος, ὁ μέγας Βασίλειος, Γρηγόριος Νύσης, Ἰωάννης ὁ Χρυσορρήμων, ὁ μέγας Ἀθανάσιος, ὁ Κύριλλος, ὁ μέγας Ἐπιφάνιος, Ἀναστάσιος ὁ Σιναΐτης, Ἰωάννης ὁ Δαμασκηνός, Γρηγόριος ὁ διάλογος, Ἀνδρέας Κρήτης, Πέτρος καὶ Παῦλος οἱ ἀπόστολοι, Νικηφόρος πατριάρχης, σὺν τούτοις καὶ Μώσης καὶ Δαβίδ, κᾶέ τις ὁ φωτίζων τούτους καὶ μάρτυς άψευδὴς τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον. Ex hisce epistolis aliquot edidit Bonaventura Vulcanius in notis ad S. Cyrillum contra Anthropomorphitas, ex cod. quem Georgius Douza Constantinopoli attulerat, recenti et parum fida manu, ut ipse testatur, exscripto, qui loannis Zonarae nomen praeferebat. Zonarae adscribuntur praeterea istae epistolae in indice librorum graecorum ex cod. ms. Reg. 2813 1). Verum codices duo quos laudat Lambecius, quorum prior 50, aller 56 epistolas continet, michaelem Glycam auctorem praeferunt, hoc lemmate: Τοῦ σοφωτάτου καὶ λογιωτάτου κυροῦ Μιχαὴλ τοῦ Γλυκᾶ εἰς τὰς ἀπορίας τῆς θείας γραφῆς. Laudantur etiam a Gesnero sub nomine glycae, ut et ab Hoeschelio ex bibl. Augustana eodem titulo, et a lacobo Pontano, qui priores duas edidt. Sed et ad calcem codicis posterioris Caesarei haec scribuntur: Τοῦτο βιβλίον ὑπάρχει Μιχαὴλ τοῦ Γλυκᾶ. Promiscue vero hasce epistolas sub nomine Zonarae
pref.ducangii.p35
9
pref.ducangii.p35
sive Glycae semper laudat allatius lib. 2 de consensu utriusque ecclesiae cap. 18, n. 17, lib. 3, cap. 15, n. 8, cap. 16, n. 24 cap. 18, n.8, et contra Creygthonem1). In quibus quidem locis quasdam ex iis integras exscripsit, ita ut, cum scribebat, scribebat, cuius essent non omnino ipsi pro indubitato haberetur. Id duntaxat constat, harum auctorem vixisse sub Manuele Comneno, tum ex Antapologetico, cuius meminimus, tum ex viris primariis aulae Constantinopolitanae, quibus aliquot inscribuntur, atque in iis Ioanne Duca magno hetaeriarcha et sebasto, cuius prae caeteris, ut alios praeteream, mentio occurrit apud Nicetam2), et Manuele Comneno sevastocratore, qui non alius est ab eo cuius pariter meminit Cinnamus3).
pref.ducangii.p36
pref.ducangii.p36
Quando vero Glycas vixerit, ex illius Historia non promptum est assequi: tametsi Zonara posteriorem fuisse, vel certo post Zonaram scripsisse, ex eo colligimus quod illius Annales non semel laudet4). Unde illo multo esse posteriorem non desunt qui coniiciunt. Neque perinde ex Annalibus, vel ex aliis hactenus editis operibus, Ioannis Zonarae aetatem plane deprehendimus, nisi quod post imperium Ioannis conmeni vitam produxisse ipsemet videatur indicare, atque adeo vixisse Manuele imperante, a quo, ut opinor, ipse et Theodorus balsamon, tum magnae ecclesiae constantinopolitanae nomonphylax et chartophylax, deinde Antiochenus patriarcha, sunt delecti, ut sacros canones inspicerent et quae in iis obscuriora occurrerent interpretarentur, vel quae aliquatenus legibus adversari viderentur observarent; quod de se testatur Balsamon in praefatine ad expositionem nomocanonis. Quod quidem ad ipsum Zonaram referri potest, qui suos in canones commentarios non suapte, sed alterius iussu se conscripsisse prodit, uti supra observavimus, ita tamen ut Zonaras suos emiserit ante Balsamonem, a quo non semel et cum elogio is laudatur. Ex quibus saltem licet colligere sub Manuele vixisse Zonaram, atque adeo ipsum Glycam, si quidem illius sunt Epistolae de quibus agimus:
pref.ducangii.p36
1
pref.ducangii.p36
2
pref.ducangii.p36
3
pref.ducangii.p36
4
pref.ducangii.p36
quod certe suadere videtur scriptionis qua in Annalibus utitur ratio, ubi sacrae scripturae potius quam illustrandae historiae totus incumbit. Quin etiam in iis astronomos carpit et illos qui astrorum affectionibus quicquid in terra agitur adscribunt, adeo ut τοὺς τοὺς μὲν πόρνους, τοὺς δὲ μοιχοὺς, καὶ ἄλλους πάλιν φονέας καὶ ἅρπαγας efficiant1), quod et ipsum iisdem ferme verbis habetur in Antapologetico cuius supra meminimus: licet fateatur, ut et auctor Antapologetici, multa ex siderum affectionibus et signis caelestibus id quod futurum sit nos posse coniectare. Ex quibus non omnino tamen conficitur Michaelem Glycam esse auctorem Epistolarum de quibus agimus, cum trivialis et quibusvis obvia sit eiusmodi circa astrorum influxus sententia, atque adeo ipsius sit Zonarae, qui in Annalibus2) deum astra condidisse scribit, ut terrae ambitus per ea illustraretur et mensura temporis ex eorum circuitibus peteretur: non vero ut una cum motu stellarum omnia nostra circumferantur. Iam vero Manuelem imperatorem astronomiae plus quam per erat operam impendisse, et astrologorum nugas pro oraculis excepisse, testatur non uno loco Nicetas in illius vita3): quem quidem haud mirum sententiam suam in epistola ad monachum firmasse tot sacrae Scripturae et Patrum auctoritatibus, cum a Cinnamo4) divinis perinde ac humanioribus litteris admodum instructus, et bello clarus habitus, Martem et Mercurium una et simul coluisse dictur: ita ut Manueli aptari potuerit quod Calpurnius5) de Carino imperatore cecinit:
pref.ducangii.p36
utcunque tamen conspeximus ipsum
pref.ducangii.p36
longius, ac, nisi me decepit visus, in uno
pref.ducangii.p36
et Martis vultus et Apollinis esse putavi.
pref.wolfii.p37
pref.wolfii.p37
Wolfius de codicibus quibus usus est ita in praefatione ad Antonium Fuggerum vol. 1, p. 9 : „ Ut de conversionis aerumnis teceam, quantum difficultatis in ipsa leclione fuit? ob characteres elegantissimos illos quidem, sed lectu difficuillimos, propter affectata 1) illa scribendi compendia et τῆς καλλιγραφίας studium, unde infinita errata oriuntur, ex facili notraum mutatione: quae cum alibi non dissimiles sint, vim diversissimam habent. Unde factum ut quemadmodum Plutarchus se Latina verba ex cognitione rerum assequutum profitetur, ita ego saepe de veritate lectionis ex sensu et constructione divinare sim coactus, ratione plane Nam et verba rerum et literae verborum notae ut essent, sunt inventae. Neque tamen hac solertia me expendire potuissem, nisi plures mihi codices suppeditati fuissent: quorum tress e tua bibliotheca accepi, magnis sumptibus Constantinopoli comparatos opera industria industria egregii viri et prudentia loginquis peregrinationibus Ulyssis exemplo ac multo rerum usu parta clari, loannis Dernschwam, qui in fronte vetustissimi illius codicis haec verba scripsit: ‘Chronicon
pref.wolfii.p37
1
pref.wolfii.p37
Ioannis Zonarae duobus tomis distinctum, quorum prior historiam Iudaicam potissimum ab exordio mundi usque ad Hierosolymorum excidium, alter imperatorum tam graecorum quam Romanorum res gestas usque ad Alexii Comeni obitum complectitur: anno domini 1554 Constantiopoli in Pera sive Galata(quam olim κέρας sive Cornu appellatam putant) 150 ducatis Hungaricis emi a magnifico domino Antonio Cantacuzeno: cuius familia, dum res Byzantina stetit, imperatoria fuit, nunc sub Turcico dominatu ad privatam conditionem redacta est: ab eoque rogatus sum ut hoc opus aliquando excuderetur, et impressi codicis sibi copia fieret ob Zonaram conservatum. Praeterea secundum Zonarae tomum de imperatoribus conferendi gratia ab Alexandro chartophylace triginta ducatis Hungaricis comparavi. Alium item Zonarae libellum de rebus imperii et ecclesiae a Constantino usque ad Iustinianum imperatorem ex vetusto codice trauscribendum ’ Hactenus ille. Quartum codicem, qui a Constantino Magno incipiebat, omuibus ornamentis amplissimi viri, domini et Maecenatis mei, Ioannis Iacobi Fuggeri bibliotheca instructissima suppeditavit. Denique praeter omnem spem et exspectationem meam accessit Viennensis bibliothecae codex integer, benignitate singulari clarissimi viri et senatoris regii, domini Gasparis a Nydprug etc. ultro suppeditatus: quem totum, adiutore Hieremia Martio, praeclarae indolis adolescente (cuius in hoc opere Graece Latineque exscribendo solerti et fideli opera sum usus), contuli, et multas nostri codicis lacunas explevi. Qui sicubi ambo non satisfecerunt, caeteros quoque tres inspexi, et e variis difficultatibus me quanto potui studio expedivi: quanto labore, nemo aestimabit melius quam qui ipse operis non dissimilis periculum fecerit. Si qua in diversitate illa momenti alicuius esse videbantur, ad finem operis ascripsi. Manifeste vero praetermissa aut depravata non annotavi. Cuius enim dementiae fuerit persequenda librariorum vel inscitia vel negligentia Vel perfidia et mihi et lectoribus facessere negotium ? Ut enim oculus integer candidum a nigor facile discernit, sic acuto et exercitato ingenio videre non difficile est quae lectio Vera sit, quae praetermissa, quae addita ex supervacuo, quae depravata sint.”
pref.wolfii.p38
pref.wolfii.p38
Et in praefatione ad Castigationes et Varias lectiones in primum tomum: „ Quinque condicibus sum usus: quorum tres liberalitate magnisque sumptibus Antonii Fuggeri, opera vero loannis Dernschwam Constantinopoli sunt allati: quartum Ioannis Iacobi Fuggeri Maecenatis mei bibliotheca suppeditavit: quintum ex viennensi bibliotheca Gaspar a Nydprug senator regius ultro liberaliter communicavit: absque quo si fuisset, multae lacunae in Zonara relinquendae fuissent. Ex his duo duntaxat integri fuere: Constantinopolitanus ab Antonio Cantacuzeno Byzntii emptus et Vienuensis: reliqui tress historiam Imperatorum duntaxat habuerunt, nec eam omnes integram. Neque ullus ex his omnibus fuit, in quo non multa et depravata et mutilate essent: quae ex caeteris partim explevi partim correxi. Etsi autem in integrum omnia restituere non licuit (alicubi enim omnes noti atque amici, ut ille queritur, tur, me deseruerunt), tamen eam operam navasse videor ut lectores aliquid meis laboribus debituri et praetermissa boni consulturi sint, nisi iniqui esse velint. Nam quantae molestiae esse putas cramben non bis, sed quinquies repetitam devorare? Apparet hoc opus olim in magno fuisse pretio ac saepissime descriptum ab iis qui sententias sententias autoris sequi contenti verba eius non curiose observarint, ac potius cum illo certare voluerint paraphrasi quadam et copia elocutionis, in primo tomo praesertim: quae omnia anotare et magni laboris et supervacaneum fuisset. Quorsum enim attinet perscribere synonyma, ut pro ὁμοεθνεῖς ὁμογενεῖς, ἀπέδρα pro διέδρα, et id genus alia: in quibus vel nullum discrimen est vel adeo tenue ut et plurimorum animadvesionem effugiat et ad iis qui linguarum libertatem Grammaticorum angustis limitibus praeferunt negligatur? Atque in hac diversitate vetustissimi codicis Constantinopolitani fidem secutus sum, nisi ubi manifesti errores ab eo recedere coegerunt. Caetera quae aliquid momenti habere videbantur, nec tamen apparebat quid cui praeferendum esset: breviter annotavi, ut lectori suum iudicium esset integrum. In hoc primo tomo (libros 16 complexo) duo tantum codices, Constantinopolitanus et Viennensis, usui mihi fuerunt. Nam reliqui tres historiam Iudaicam non habebant.”
pref.wolfii.p39
pref.wolfii.p39
[Ex Η. C. Michaelis Quaestionibus de bello Punico Primo (Nov. Act. liter. societ. RhenoTraiect. vol. 4, part. 2, p. 27 — 29.)]
pref.wolfii.p40
pref.wolfii.p40
Zonaras quamvis aetate a Polybio et Diodoro plurimum distat, ut qui seculo XII post Ch. Constantinopoli vixit ibique honoribus functus historiam mundi ab antiquissimis temporibus usque ad alexii comneni imperatoris obitum conscripsit; tertius tamen est, cuius praeter Polybium et Diodorum, belli Punici I historia ad nos pervenit. Atque is quidem est Zonaras, qui Dionis librorum iacturam his temporibus plane resarciat. Zonaram enim Dionis Cassii unius fere semper auctoritatem sequi iam dudum viri docti animadverterunt. Quamvis autem in antiquiore historia nonnunquam et Plutarchum et alios adierit1), in bello Punico I non dubium est quin solius Dionis narrationem nobis paene reddiderit. Eclogae a Reimaro et Maio e Dionis libris editae, comparatae cum Zonarae annalibus, id perspicue docent; quibus accedit Niebuhrii auctoritas, Zonaram XX primos libros Dionis (quibus etiam bellum Punicum II continebatur) tam sedulo descripsisse contendentis, ut pars illa huius annalium, aeque ac Reimari eclogae, Dionis editioni addenda fuisset2). Idem ipsi in belli Punici I historia tractanda sumus experti.
pref.wolfii.p41
pref.wolfii.p41
In narratione Primae Romanorum traiectionis in Siciliam Dionis fragmenta parum cohaerentia suppleri identidem possunt annalibus Zonarae3). De Regulo ambo conveniunt 4).
pref.wolfii.p42
pref.wolfii.p42
Itaque quanti Dionis Cassii historiam huius belli, si exstaret, faceremus, tanti Zonarae annales, ut qui multum nobis ad horum temporum cognitionem contulisse 5) et Fabii praesertim
pref.wolfii.p42
1
pref.wolfii.p42
2
pref.wolfii.p42
3
pref.wolfii.p42
4
pref.wolfii.p42
5
pref.wolfii.p42
praeclaram historiam1) servasse putandi sunt, faciamus necesse est. Inquirere in causam, cur Zonaras Dionem potissimum auctorem sit secutus, tum maxime esset operae pretium, si constaret Zonaram hunc historicum reliquis praetulisse. At vero ex annalium eius praefatione apparet eum historias non in urbe Constantinopoli, sed in insula quadam, a librorum subsidiis remotum, conscripsisse2). Itaque praeter Dionem et paucos alios non multa subsidia ei ad manum fuisse videntur. Quamquam haud negaverim Zonaram non tam aliorum fontium inopia quam illius, quem maxime probaret, scribendi ratione ad Dionem esse delatum. Aliorum vero librorum penuriae illud in annalibus Zonarae certum videtur indicium, quod eam Romanae historiae partem, quae hodie in Dionis libris desideratur, et iam tum interciderat, Zonaras quoque non conscripsit 3) eorumque librorum iacturam quin queratur, etsi auctorem haud nominat4), tamen non est dubitandum. Itaque corrupto iam Dionis codice usus esse videtur Zonaras: quae opinio eo mihi valde stabiliri videtur quod in copiis classibusve commemorandis nusquam militum vel navium numerum tradit; credo, quia codex in tam tenui re ubique fere esset corruptus 5). In Zonara igitur non solum ad ea, quae de Dione monuimus, animum attendere debemus, sed etiam in ducum et consulum nominibus sedulo cavere ne corruptis verbis fallamur.

Intertext edge

Open linked passage

Note