Epitome historiarum (Vol. 1)
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/zonaras" aria-label="More works by Zonaras">
—
⋯
Original / primary: Opp Grc3
preface.p1
preface.p1
Ioannis Zonarae Epitomen historiarum quum propter scriptores ab eo non solum excerptos, sed etiam ex parte conservatos, nemini liceat negligere qui illos tractet et quam apud Xenophontem, cuius Cyropaediae libro usus est optimis simillimo, Dionem Cassium, cuius imtegriorem habuit vel superstitibus in libris iis qui hodie exstant, perditorum autem nunc librorum plurima servavit, quorum nihil superest in eclogis Constantinianis, Iosephum, Plutarchum, denique LXX interpretes, sequutus sit scripturam cognoscere cupiat, mihi meae Dionis Cassii editioni paullo correctiorem etiam Zonarae adiicere editionem tanto magis consentaneum visum est quo pauciora ex eo dionis inseruissem aut superstitibus libris aut perditorum fragmentis, quippe Dionea saepe adeo cum Plutarcheis confundente ut utraque distingui ab se nequeant, quoque magis desiderari videretur quae nondum exstaret integra et satis emendata ampli operis editio. Quod qui primus Basileae apud Ioannem Oporinum a. 1557 edidit Wolfius, quamvis quinque uteretur codicibus, ii tamen omnes minus fuerunt boni, Ducangius autem in editione Parisima a. 1686 — 7 quamvis et ipse aliis quinque uteretur libris, de quibus dixit in praefatione, ex iisque multa Wolfianae editionis vitia corrigeret, omnibus tamen illis multo emendatiori non potuit uti codice eo qui post ipsius demum aetatem bibliothecae regiae est illatus.
preface.p2
preface.p2
Quem librum, bombycinum foliorum formae maximae 474, versuum fere 31, scriptum anno C. 1289 secundum subscriptionem: Ἐτελειώθη τὸ παρὸν βιβλίον διὰ χειρὸς ἐμοῦ του ἁμαρτωλοῦ τάχα καὶ μοναχοῦ μωκίου τοῦ ταράνη, μηνὶ ἀπριλλίῳ πεντεκαιδεκάτῃ, ἡμέρᾳ ς΄, ἰνδ. β΄ ἔτους ςψABBREVζ΄. δόξα σοι ἁγία τριὰς πάντων ἕνεκα, numeratumque 1715, et ab Fr. Haasio cum editione Parisina Ducangii comparatum, ad editionem Bonnensem a. 1841—1844 adhibuit Mauricius Pinderus, non ultra librum duodecimum progressam, ut sex ultimi adhuc desiderentur et ab me demum ex eodem prodeant codice emendati.
preface.p3
preface.p3
Idem alios tres memorat codices, quorum duo vix illo sint recentiores, Vindobonesem, foliorum formae maximae 478, Monacensem n. 324, bombycinum, foliorum formae maximae 553, quibus usus est ad praefationem et libros res Romanas inde a gentis primordiis usque ad Constantinum Magnum complexos, denique alterum Monacensem n. 93, chartaceum, foliorum formae maximae 546, versuum 30, inscriptum: Τοῦ Ζωναρᾶ χρονικὴ διήγησις ἀρχομένη ἀπὸ τῆς βασιλείας τοῦ μεγάλου Κωνσταντίνου. Zonaram folio 240, excipit Nicetus Choniata. καὶ ταύτην τὴν βίβλον ἐμμανουῆλος ὁμβαιβενὶς ὁ ἐκ μονεμβασίας ἐξέγραψε μετὰ τὴυ παράδοσιν τῆς ἑαυτοῦ πατρίδος.Quibus omnibus iam Wolfius erat usus, post quem Vindobonensem membranaceum, olim Budensem matthiae Corvini, nunc bibliothecae Caesareae n. 102, accuratius descripsit Kollarius Supplem. Lambecii p. 632 seq., qui ibidem p. 641, etiam alios duos memorat eiusdem bibliothecae n. 203, 204, charataceos, ab initio mutilos, seculorum quarti quintique decimi. Vaticanum membranaceum n. 136 ‘autographum pene et correctissimum, quinque propemodum seculorum’, et Palatinum Vaticanum chartaceum n. 275, ‘posterioris aevi’ usurpavit Nicolaus Carminius Falconius in Cassii Dionis Romanae Historiae tomo primo Neapoli 1747, ex iisque p. 5 seqq. aliquot annotavit varietates, quae partim eaedem sunt in Parisino 1715, partim ab hoc ceterisque multum discrepant. De altero v. infra p. XXX.
preface.p4
preface.p4
Horum librorum etsi Parisini illius non ea est bonitas quin saepe ex ceteris sit emendandus et supplendus, nedum ut pro eorum possit archetypo haberi, toties tamen meliores ceteris suppeditat scripturas, ut ego demum non solum multa ex eo receperim quae quum scriptorum a Zonara excerptorum consensu firmarentur, nulla esset ratio cur ceterorum scripturis posthaberentur, sed etiam in reliquis illum potius quam alteros duxi sequendum. Nam etiam in hoc tam recenti opere novitiorum correctorum tantam saepe licentiam arguunt libri minus boni cum illo aut Vaticano, de quo modo dixi, n. 136 comparati ut modo amplas ab iis adiectas appendices praebeant qualem abieci sub finem praefationis p. 11, modo vix vestigium servent eius quod scripserat Zonaras, ut p. 19, A, B, ubi quod ego ex illo aliisque restitui καὶ μετὰ χιλίους ἑξακοσίους πεντήκοντα καὶ ἐξ ἐνιαυτοὺς ὁ κατακλυσμὸς τῇ γῇ ἐπενήνεκτο ἐφ’ ἡμέρας τεσσαράκοντα λάβρου καταχεομένου τῆς γῆς ὑετοῦ, ὡς ὑπερβῆωαι τὸ ὕδωρ ἐπὶ πεντεκαίδεκα πήχεις τὰ τῶν ὀρῶν ὑψηλότερα, pro eo in deterioribus haec legebantur supposita: καὶ μετὰ χιλιάδα διπλῆν ἐτῶν πρὸς διακοσίοις τεσσαράκοντα καὶ δύο μέχρι καὶ αὐτοῦ τοῦ κατακλυσμοῦ. ἀνοιγέντων δὲ τῶν καταρακτῶν τοὐ οὐράνου ἡμέρας τεσσαράκοντα καὶ νύκτας, τὸ ὕδωρ ἐπὶ πήχεις πεντεκαίδεκα ὀρῶν ὑψηλότερον γέγονε. Quo correctoris sublato commento idem Zonarae numerus annorum 1656 pro 2242 restituitur, quem una cum altero memorat Eusebius Georgii Syncelli p. 84, A, B, nec dubium eundem pro numero 2656 restituendum esse Iosepho A. I. 1 3, 3, quem sequitur Zonaras, non ut crediderunt qui deteriorum scripturam swquerentur, LXX interpretes.
preface.p5
preface.p5
Atque etiam quae vitiosa videri possent et melius in ceteris scripta, interdum Zonarae apparet potius tribuenda esse sermoni Byzantino saepe magis quam Graeco. Velut quod vol. 1, p. 50, c, τῷ Βαρὰκ προετρέπετο κατὰ τῶν πολεμίων ἰέναι, ex eo restitui τὸν τὸν βαράκ, quum aliquoties sit apud Leonem Diaconum, ipsumque Zonaram p. 109, Α: Τοῖς Ἰσραηλίταις προυτρέπετο τὸν πατρῷον σέβειν θεόν, ετ 116 Β: Τῷ δὲ προφήτῃ Ἱερεμίᾳ εἰς Βαβυλῶνα ἀπελθεῖν προετρέπετο, ubi proxime praecedentis loci oblitus Wolfius accusativum inferebat, ut etiam p. 264, Α: Κατὰ μόνας ὁ Καῖσαρ τὸν Ἀλέξανδρον ἀπολαβὼν τὸ ἀληθὲς ἐρεῖν αὐτῷ προετρέπετο, dativus haud dubie cum illo sit coniungendus, nemo dubitabit ex illo recte fuisse receptum. Item ex eodem παρὰ pro ἐπὶ νοί. 1, p. 95, Β: Ἄγ’ τε πόρναι ἐπὶ τῆ κρήνῃ ἐλούοντο· 173, Β: Αὐτὸς ἐπὶ τῇ κοίτῃ κατέδαρθεν, ut p. 170, D, 651 in omnibus: Παρὰ τοῖς ἐν Μηδίᾳ ἐκβατάνοις ἐδόκει τὸ τέλος αὐτὸν καταλήψεσθαι, et Michael Glycas dicit Annal. p. 147, D: Παρὰ τῇ ἄμμῳ κρύπτει αὐτόν. et Theodorus Metoch. Misc. p. 331, 11: Ψυχρολουτεῖν παρ’ Εὐρώτᾳ, usu novitio pro ἐν vel simili praepositione. Atque sic alia ex eodem restitui libro optimo quae in ceteris imperiti sermonis eius depravaerant librarii, velut p. 408, C: Τὰς χεῖρας ὑπὸ τὰ ἱμάτια ὑποβαλεῖν pro. τὸ ἱμάτιον, ut p. 99 Β; 110, Β, cum V. et N. T. dixit διέρρηξε τὰ ἱμάτια αὐτοῦ. Nam Zonarae oratio multis aevi quo vivebat vitiis ita est depravata ut ego perpauca de hoc genere duxerim tollenda quae ne illi quidem possent tribui, velut ἀγάγομαι pro ἀγάγωμαι, ἔσεται pro eo quod alibi habet ἔσται, εἰδοῖεν pro εἰδεῖεν, θοῖεν pro θεῖεν, πολεμῷεν pro πολεμοῖεν, παραμείνοιεν pro παραμείναιεν 7 ἐπῄνησα pro ἐπῄνεσα, Νικάνωρος pro Νικάνορος, ἑστὼς pro ἑστός, κατορθωκὼς pro κατωρθωκώς, ὁλοκαύτωσε pro ὡλοκαύτωσε, συνωμοσάμενος pro συνομοσάμενος, βουληθήσομαι pro βουλήσομαι, etsi reliqui vix multo melius ἐναντιωθήσομαι pro ἐναντιώσομαι ipsumque γενηθήσομαι pro γενήσομαι. Nam etsi vix dubitandum haud pauca etiam de illis librariorum esse potius quam ipsius, satius tamen duxi non tollere nisi certissime vitiosa. Etenim qui in scribendo hanc prodit diligentiam ut ἐχέθην proprie dictum discernat ab ἐχύθην improprie dicto, nec dixit συνεχέθην ut ἐπεχέθην, Παλαιστίνη secundum grammaticorum novitiorum praeceptum a Παλαιστηνοί, eum etsi credibile est plura de vitiis quibus eius oratio nunc est contaminata, accepisse ab librariis, illisque potius quam ipsi esse tribuendam alternationem rectarum et vitiosarum formarum, ut δοίη et δῴη, ταμιεῖον et ταμεῖον, ἐγγεγυημένος et ἠγγυημένος, vel quod nihili est et ex utroque conflatum ἐνηγγύησε νοί. 1, p. 436, Α; 537, Β; — δεκαετὴς et — δεκέτης , quas inter duplices formas interdum etiam libri variant, πρωιαίτερον et πρωίτερον, rursus tamen ipse in plurimis ita vacillat ut et in formis verborum sibi non constet, modo ἔγνων dicens modo ἔγνωσαν, modo ἤνεκτο modo ἐνήνεκτο, et in constructione prorsus sit dissolutus et multa talia admiserit quale hoc est vol. 1, p. 216, D: Ἐπέτρεπεν αὐτοῖς τὴν ἐν τῇ χώρᾳ διατριβήν, εἰ περιτέμνοιντο καὶ χρῶνται ἔθεσιν Ἰουδαϊκοῖς, quod scribendum videatur χρῷντο, ut χρῆσθαι θέλοιεν dicit Iosephus, nec minus inter se confundat tempora, ut aoristos cum perfectis et plusquamperfectis. Sed idem interdum meliores quam codices qui supersunt scriptorum quos describit servavit vocabulorum formas, ut Iosepho Α. I. 13, 11, 2, bis ex Zonara vol. 1, p. 218, D, restituendum esse ἄοπλος pro ἄνοπλος non dubitabit qui 6, 2, 2, etiam libros Iosephi nonnullos, et omnes 18, 3, 2 in eodem cum Zonara consentire viderit, etsi alibi omnes ἄνοπλος, pariterque ipsius Zonarae vol. 1, p. 479, Α, ut non solum Polybii aut Diodori, quibus omnibus restituendum alibi dixi ἄοπλος, sed ipsius Philodemi ex papyris Herculanensibus editi. Et quod p. 263 D, Zonaras posuit: Ὑπ᾿ αὐτουργίας δ᾿ ἐτετάχωτο, etsi est apud Iosephum 17, 12, 2, tamen quum Iosepho tribui novitium hoc verbum non possit, quod ego ex Parisino recepi ἐτετρύχωτο et Iosepho restituebat cocceius, verum foret habendum, nisi verius utroque ἐτέτρυτο praeberet Vaticanus, quod quum etiam apud Polybium 1, 11, 2 pro altero praestet Vaticanus, haud dubie restituendum Iosepho, eodem uso 18, 6 5, cuius dialectum omnemque orationem quanta licentia immutaverint librarii multae ostendunt similes librorum varietates. Sed etiam gravioribus in rebus Zonaras interdum est quum Xenophonte, ut alipuoties dixi ad illum, tum Plutarcho et losepho vel gualem Rufinus vertit, ut vol. 1, p. 240, Α, praebens pro πατέρα Α. Ι. 15, 7, 4, iam ab Spanhemio notato. dionis vero vel in superstitibus libris nonnunquam integriori usum videri codice dixi iam ad illum praef. vol. 1 p. XVIII, ut emendatiori ad Thes. Stephani in Αὐτοεντεί, quod adverbium multo recentioris Dione videtur usus, ut αὐθεντὶ est qpud Ps. Callisthenem p. 6. c. 6, 2 ed. Mülleri, quum Dio scripsissest, ut Zonaras et ipse alibi, In excerpendis vero scriptoribus, unde epitomen suam confecit, de quibus egregia est disputatio Guil. Ad. Schmidtii in Diario stud. antiq. a. 1839, n. 30 — 36, etsi quaedam peccavit, velut quod vol. 1, p. 19, 6, apud Iosephum Α. Ι. 1, 3, 6 ab uno ad alterum versum aberrans, ex eo quod apud illum est Μνασέας δὲ καὶ ἄλλοι πλείους, καὶ Νικόλαος δὲ ὁ Δαμασκηυός, finxit καὶ τὸν ἀπὸ Δαμασκοῦ Μνασέαν, rerumque quas narrat ridiculam interdum prodit imperitiam, plerumque satis fideliter reddidit sententiam potius quam verba scriptorum quos in compendium redegit, et saepe ipsa codicum vitia repetiit ita ut cavendum sit ne corrigantur quae iam ab illo corrupta essent inventa. Veluti quo e Xenophontis Cyropaediae 5, 5, 5, repetit vol. 1, p. 156, C: Λαβὼν τούς τε τῶν Περσῶν ἱππέας καὶ τοὺς Μήδους παρόντας καὶ τοὺς Ἀρμενίους, nemo non crederet scribendum πάντας, tamen non librorum Zonarae, sed Xenophontis quo uteretur codicis esse vitium ab ipso repetitum ostendunt libri meliores id ipsum praebentes, ut Λυκίαν cum melioribus 8, 6, 7, pro Λυδίαν p. 167, D, et p. 207, C, τοῖς πατρῴοις κεχρῆσθαι νόμοις, quum ibidem postea sit τὰ ἔθη τὰ πάτρια, fortasse ne apud Zonaram quidem ferendum videretur, nisi idem esset in libris Iosephi plerisque A. I. 12, 9, 7, cui hic et 15, 8, 1, ex codice Leidensi restitutum πατρίοις, ut ex Vaticano 16, 6, 3 et sine libris 116, 8, τῷ πατρίῳ κόμῳ pro πατρῴῳ, ut omnes 12, 7, 3, et 16, 1, 1, restituit Cocceius, quum in Iosephum certe non cadat utramque formam permutandi librariorum etiam apud Atticos freguens temeritas. Item ib. D, scriptura Βέρροιαν novitia pro Βέροιαν, quum haec quoque sit in libris nonnullis Iosephi, ut 221, C, Ἀκέλαος pro Λεύκουλλος, et 224, Α seq. Γαβήνιος pro Γαβίνιος, etsi sustuli Σκηπίων pro Σκιπίων 225, C, quod ei alibi reliquerunt librarii, 220, A, Διονύσιος pro Διόνυσος, D, ἑνὸς δέοντος pro δέοντα, ut recte meliores Iosephi, etsi fieri potest ut Zonarae hic libri fallant, ut alibi inter utrumque alternantes. Multo minus nomina Graeca et barbara ad rectam omnia rationem sunt revocanda, in quibus Byzantinos hos chronographos nemo ignorat haud raro ipsos esse lapsos, ut quod Zonaras vol. 1. p. 200, Β, ex Θεοδέκτου apud Iosephum finxit Θέοδεκτος pro Θεοδέκτης commune habet cum Georgio Syncello p. 272, D, etiamsi quod p. 401, C, est Σαρδόνας ἔφερε in eptum haud dubie est librarii commentum pro eo quod saepius ibidem est Σαρδόνιος, ut ipse Parisinus A interdum deteriores quam ceteri infert formas, veluti constanter exhibens βουκέφαλος vol. 1, p. 184, Β, seqq. pro Βουκεφάλας, quod quamvis constanter sit apud Ps. Callisthenem, nihilominus libri Plutarchi, Arriani et aliorum alteri ab librariis arguunt suppositum, Ἀννούβιος p. 269, Α, cum libris Iosephi pro Ἄνουβις, quum Ἀνούβιδος servet ipse p. 268, D, Ἀντωνίνα pro Ἀντωνία p. 272, Α, sqq. et alias alibi.
preface.p6
preface.p6
Ubi autem verbis uteretur suis, longe abfuit ab ea temeritate qua eclogarii constantiniani quos excerpserunt scriptores ita deformarunt ut nemo saepe eorum ineptias vel intelligat aut scriptorum mentem vel verba ex iis possit eruere.
preface.p7
preface.p7
Ita quum paucis tantum ad epitomen eius opus esse annotationibus iam Ducangius intellexerit, sicubi ipse aliquid de suo admiscens aut aliena corrumpens peccavit, et illas cum nonnullis Wolfii et meas quae ad crisin pertinent ad finem operis exhibebo, quum scriptorum quos compilavit locos iam a Pindero post Schmidtium accurate notatos in imo paginarum margine indicaverim.