Historia translationis S. Benedicti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adrevaldus-floriacensis814-878" aria-label="More works by Adrevaldus Floriacensis">
—
⋯
Original / primary: 9200 Hitrsbe
12.1
In veteri Floriaco reliquias Scholasticae Cenomani postulant.
12.1
Post haec vero cum in eundo nulla mora fieret, agmina monachorum cum plebe territorii Aurelianensis obviam eis processerunt milliario a monasterio, in vico qui dicitur vetus Floriacus: ibique cum gaudio et laetitia atque honore magno exceperunt corpora sanctorum supradictorum sub die quinto Iduum Juliarum. In eodem quoque loco die illo eamdem solemnitatem cum ingenti laetitia in Dei laudibus peregerunt. Cum igitur ibi morae fierent, plebs Cenomanicae urbis, cujus supra diximus fuisse cives qui pro afferendo corpore B. Scholasticae ierunt, adfuit obviam procedens cum civibus suis, quos pro deportando coelesti thesauro emisisse gaudebant. Sed cum ad praedictum locum veniens cognovisset rei veritatem et actus omnes venerabilis viri Aigulfi, postulabat eum ut sibi munus promissum atque a Deo demonstratum concedere deberet. Sed isdem venerabilis vir respondit, se nequaquam velle sanctorum germanorum corpora ab invicem separare, sed sicut eos in priori monumento[ supple constat] simul fuisse conditos, ita in secundo indivisibiliter componere velle testabatur. Tunc vero nobiles quique atque sapientes his contradixere verbis, justum non esse dicentes, ut quos divina voluntas participes fecerat oraculi coelestis, et qui simul locum sanctorum thecae corporum adissent, quique in subeundo pares labore fuerant, non etiam fructus laboris aeque partirentur. Maxime vero non esse dignum dicebant, ut duo magna luminaria loci unius coarctaret angustia, cum sufficerent singulis locis singula. Taudem igitur saepedictus venerabilis vir Aigulfus consiliis venerandorum virorum assensum dedit decrevitque, ut ipse cum suis retento corpore B. Benedicti, socios suos cum corpore venerandae sororis ejus dimitteret.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).