Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistola
Adrianus IEpis 15.1 · 8614-episto160More by Adrianus I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adrianus-i" aria-label="More works by Adrianus I"> —
⋯
More
Original / primary: 8614 Episto160
15.1
IN EADEM ACTIONE. Et repertum [repetitum] est in actione septima.
15.1
CAP. XXV.-- Reprehensio. Non pertinere ad imaginum adorationem, ut illi dicunt, quod scriptum est: Jacob Pharaonem benedixit.
15.2
Responsio. Semper benedicere nos docet sancta Scriptura: Benedicite, et nolite maledicere. Item: Benedicite omnia opera Domini Domino( Daniel III), docemur: et rursus prostrati in oratione spiritaliter ante Sancta sanctorum psalmifice dicimus: Benedicat nos Deus Deus noster, benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae. Quapropter si de divinae Scripturae benedictionibus exarare volumus, antequam sermo, ut opinamur, chartae cessabunt. Tamen unum vobis sancti Augustini addimus testimonium de ipso Jacob luctante cum angelo, ubi inter caetera inquit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Quia per carnem nos prius benedicit Dominus, norunt fideles, quid accipiunt, quia per carnem benedicuntur: sciunt quia non essent benedicti, nisi caro illa crucifixa daretur pro saeculi vita.

Intertext edge

Open linked passage

Note