Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistola
Adrianus IEpis 17.2 · 8614-episto160More by Adrianus I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adrianus-i" aria-label="More works by Adrianus I">
More
Original / primary: 8614 Episto160
17.1
IN ACTIONE QUINTA. Et repertum est in quarta.
17.1
CAP. XXVII.-- Reprehensio. Importuna et deliramento plena dictio Leonis Phoceae episcopi, qui in eo quod ad imaginum adorationem conversus est, sibi versiculum Psalmistae accommodat, dicentis: Convertisti planctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia.
17.2
Responsio. Omni homini Christiano licet cum Psalmista orare, ut quando a tenebris in lucem per gratiam venerit Christi, juste dicat: Convertisti planctum meum in gaudium mihi; quia quando erutus est ab haeresi, tunc scissus est saccus ejus. Quando vero rectae fidei cognovit veritatem, tunc ab orthodoxis sanctae catholicae Ecclesiae circumdatus est laetitia. De hoc ipso sanctus Augustinus in ejusdem psalmi explanatione( in principio) similiter inquit:« Conscidisti lamentum[ velamentum] peccatorum meorum, tristitiam mortalitatis meae, et cinxisti me stola prima, immortali laetitia.» Et iterum:« Ut non plangat, sed cantet tibi, non humilitas, sed gloria mea: quia jam ex humilitate exaltasti me, et non compungar conscientia peccati, timore mortis, timore judicii, et caetera.»

Intertext edge

Open linked passage

Note