Epistola
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adrianus-i" aria-label="More works by Adrianus I">
—
Original / primary: 8614 Episto160
18.1
IN ACTIONE SEXTA. In tomi primi fine.
18.1
CAP. XXVIII.-- Reprehensio. Quod non pertineat ad imaginum adorationem contemnentes illud quod Psalmographus cecinit: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum, labia dolosa in corde, et corde locuti sunt mala.
18.2
Responsio. Non ita est, ut illi contempsissent quod Psalmographus cecinit: Vana locuti sunt, etc.; sed contemnentes deliramenta haereticorum in perversa facie ipsorum, cum Psalmographo cecinerunt de illis: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum, et quod sequitur. Beati Augustini in ejusdem psalmi explanatione, inter caetera:« Veritas una est, qua illustrantur anima sanctae. Sed quoniam multae sunt animae, in ipsis multae veritates dici possunt, sicut ab una facie multae in speculis imagines apparent.» Et post pauca:« Superbi hypocritae significantur, in sermone suo spem ponentes ad decipiendos homines, sed Deo non subditi.»
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).