Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistola
Adrianus IEpis 24.1 · 8614-episto160More by Adrianus I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adrianus-i" aria-label="More works by Adrianus I"> —
⋯
More
Original / primary: 8614 Episto160
24.1
IN ACTIONE QUARTA.
24.1
CAP. XXXIV.-- Reprehensio. Quod non ita intelligenda sit sententia beati Athanasii Alexandrinae urbis episcopi ut illi eam intelligendam putant qui hanc ad adorationem imaginum accommodare nituntur.
24.2
Responsio. Multae quippe sententiae beati Athanasii in eadem feruntur synodo, et qualem ex ipsis singulatim sententiam dixerint, minime in hoc capitulari exaraverunt: sed sicut in sacris conciliis praedictorum nostrorum praedecessorum sanctissimorum pontificum ejusdem sancti Athanasii sententiae inter caetera scriptae sunt, fideliter proferimus. Interrogatio Antiochi ad sanctum Athanasium pro imaginibus:« Cum lex ex prophetae dicant: Statuas et similitudines non adorabitis, quomodo vos facitis imagines et adoratis eas?» Respondit:« Non sicut deos imagines adoramus nos fideles: absit, pagani: sed tantummodo affectu et charitate nostrae animae ad vultum faciei imaginis apparentis. Unde multoties vultu deserto[ deleto], sicut lignum purum atque commune, eam quae dudum fuerat imago comburimus. Sicut enim Jacob approximans morti, summitatem virgae Joseph adoravit, non virgam honorificans, sed qui eam tenebat, sic et fideles non pro aliquo alio modo imagines adoramus, nisi pro desiderio effigie declarati;» et alia plura similia, ut sequitur.

Intertext edge

Open linked passage

Note