Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Vita S. Basoli
Adso DervensisBaso 4.1 · 9513-visba2More by Adso Dervensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adso-dervensisc-910-c-992" aria-label="More works by Adso Dervensis"> —
⋯
More
Original / primary: 9513 Visba2
4.1
Fides hujus historiae Auctor rerum ordinem non servat.
4.1
Quaedam igitur tradita ex antiquorum memoria copiosius retulimus, quaedam vero ab ore fidelium relata stilo proprio commendavimus, nonnulla quoque addere libuit quibus et ipsi interfuimus, sed et illa breviter exsecuti sumus quae rebus testimonio praesentium astipulante didicimus. In descriptione autem nostra ordinem servare supersedimus; dummodo id ageremus, ut quae se nostrae inferrent notitiae, surda ore non transeundum esse judicaremus; quamvis quoque a pluribus affirmari soleat, quod solers antiquitas ex beati viri actibus posterorum memoriae non modicae quantitatis librum reliquerit, qui tamen adhuc nostris conspectibus usque in praesens deprehendi non potuit. Sed sive illud est, sive, ut poeta canit, Audieras, sed fama fuit; specialis pastoris nostri virtutes et opera nos silere minime convenit, qui et ante corpus ejus excubias agimus, et patrocinii singularitate gaudemus. Nec nobis erit oneri quantumcunque ipsius praeconia scimus ab aliis dilatari: imo potius surgent incrementa gaudii, si ubi nos deficimus, contigerit per alium adimpleri; quia virtutes ejus quas coelo teste est operatus, sicut nullus mortalium potuit pleniter agnoscere, ita sermo plurimorum non valet omnimodis explicare.

Intertext edge

Open linked passage

Note