Sermones de oneribus
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/aelredus-rievallensis11101167" aria-label="More works by Aelredus Rievallensis">
—
Original / primary: 11500 Sedeon
13.1
SERMO XII. De eo, quod scriptum est: « Visitabo super urbes mala (Isa, XIII), » etc.
13.1
Fateor, fratres charissimi, quia secus quam putaveram, accidit mihi. Videbatur enim mihi, paucis sermonibus onerum istorum, de quibus nobis sermo est, mysteria et sacramenta posse absolvi, cum maximam nobis sacramentorum abyssum quasi de novo jam incipiat aperire, dicente Domino per prophetam: Et visitabo super urbes mala et contra iniquos iniquitates eorum. Et requiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo. Sed quoniam haec, si ea quae jam in aliis sermonibus diximus, revolvamus, satis manifesta sunt, brevi ea epilogo transeamus. Tempore igitur Antichristi visitabit Dominus super urbes mala; eorum scilicet, qui speciem pietatis in hypocrisi detinent, conventicula dissipando. Visitabit contra impios iniquitatem eorum, illos, qui manifeste fuerint inventi, vel tormentis vel erroribus puniendo; quiescere etiam faciet superbiam infidelium, potentes saeculi, quos fides Christiana vulnerat, deprimendo; humiliabit et arrogantiam fortium, eos, qui in virtutibus gloriantur, tentationibus et persecutionibus supprimendo. Sunt enim quidam, qui propter religionis habitum, et communis vitae societatem, in manifesto quasi boni sunt, pessimi in occulto, quos urbium nomine significatos accipimus. Sunt alii, qui in facie hominum videri pessimi non erubescunt; quos iniquos et impios a propheta vocatos arbitramur. Sunt et multi, a fide Christiana alieni, ipsam fidem superbe irridentes; quos infideles nominandos esse censemus. Sunt et alii, non solum fideles, sed etiam virtutibus studentes; qui tamen confidunt in virtute sua, et in se, non in Domino gloriantur, eos arrogantes non immerito appellamus: quos omnes vel in die judicii penitus conterendos, vel tempore Antichristi perdendos coeleste oraculum declaravit. Sequitur:
13.2
Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo. Vir a virtute nomen accepit: itaque raritatem virtutum propheta commendans: pretiosior erit, inquit, vir auro. Omnia rara pretiosa sunt, merces autem ultroneae putent. Quoniam autem erit rarus illo tempore, qui virtutibus studeat, qui virilia, id est fortia agat; rarus, qui acerbam mortem vitae hujus illecebris praeferat; rarus, qui malit pro Christo a mundo contemni, et a carnificibus torqueri, quam mundi hujus jucunditate perfrui: profecto pretiosior erit vir auro, id est rarior; et homo, scilicet qui secundum rationem, non secundum sensum more bestiae vivat, mundo obrizo. Possunt et per aurum, vel mundum obrizum perfecti, qui in Ecclesia fuerunt primitiva, non inconvenienter signari, quos tanquam aurum in fornace probatos et examinatos, in vestitu illo deaurato, in quo astitit regina a dextris Christi, decentissime novimus collocatos. Qui vero in illa ultima persecutione inventus fuerit vir, nec tormentis cedens, nec promissis consentiens, nec signis et prodigiis credens; sicut aurum inter caetera metalla pretio ac decore praecellit, sic profecto ille, inter caeteros sanctos, speciali quadam praerogativa splendescet. Sane quod ait: Homo mundo obrizo, repetitio est; quem prius virum, postea hominem; et quod prius aurum, hoc post mundum obrizum appellans. Et addidit: Propter hoc coelum turbabo, et movebitur terra de loco suo. Coelum illius temporis Ecclesia, vel in ipsa Ecclesia perfecti quique dicuntur, quos nimirum eo tempore dicit esse turbandos; cernentes impios et iniquos adversus sanctos triplici telo certantes: promissis, ut illiciant; miraculis, ut fallant; tormentis, ut frangant. Quis, rogo, tam poterit esse perfectus ut possit non in tanta tentatione turbari, quando surgent pseudoapostoli, et pseudoprophetae, et dabunt signa et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi? Et movebitur terra de loco suo. Quae terra? illa fortassis Ecclesiae portio: quae quoniam affectu terrae inhaeret, terra nuncupatur. Cujus profecto locus nunc vel fides, vel ipsa Ecclesia est; a quo vel tormenta declinans, vel admirans prodigia, vel blanditiis acquiescens movebitur, aut fidem ipsam deserendo, aut ab Ecclesia recedendo, aut alicubi interim donec transeat iniquitas, delitescendo. Multi enim decepti signis mendacibus fidem deferent; victi multi suppliciis ab Ecclesia recedent, et in abdita quaeque loca sese recipient. Qui omnes, in eorum comparatione qui omnibus periculis viriliter obviantes coeli dicti sunt, terra non inconvenienter appellantur. Verum quia tanta erit paucitas doctorum, tanta etiam ipsorum, qui tunc erunt, adversitas, ut nec dispersos colligere, nec lapsos erigere, nec corrigere delinquentes, nec pusillanimes consolari sufficiant protinus subditur: Et erit quasi damula fugiens, et quasi ovis, et non erit, qui congreget. De terra loquitur, quae erit quasi damula fugiens, et quasi ovis. Damula pavidum animal est; ovis simplex. Movebitur itaque terra de loco suo, fugiet a perfectorum consortio, vel propter persecutionis pavorem perterrita, vel propter miracula propria simplicitate decepta. Ait ergo: Et erit sicut damula fugiens, et sicut ovis. Sicut enim damula canes latrantes, venatores insequentes trepida fugit et pavida; sic profecto multi, qui tunc corde pavido bella Domini praeliari non poterunt, instantia pericula declinabunt, aut cedendo loco, aut persecutoribus consentiendo. Sicut etiam oves irruentibus in gregem bestiis, fugatis percussisque pastoribus, huc illucque dispersae fugiunt; ita simplices quique in Ecclesia, expulsis doctoribus vel occisis, per devia eorum vagabundi ferentur, non existente qui manum opponat, qui dispersos congreget, vel reducat errantes. Sequitur:
13.3
Unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. Eia, fratres, duo populi sunt, et duae gentes, et duo regna; bonorum scilicet et malorum, sapientium et insipientium, electorum et reproborum. Hoc autem tempore, quo omnia commista sunt et confusa, quis cujus gentis et populi sit, deprehendi non potest: cum multi specie tenus boni sint, in latebris conscientiae pessimi, multi qui fidem, quia aliud non audent, verbo tenus laudent, quam perditis moribus impugnant. At cum tempus ventilationis advenerit, unusquisque ad populum suum convertetur, palea ad paleam, granum ad granum, bonus ad bonum, pessimus ad pessimum. Tunc unusquisque ad populum suum convertetur. Est quippe quasi unus populus eorum qui sessuri sunt, et judicaturi cum Domino, alius angelorum obsequentium Domino; alius ovium remunerandus a Domino; alius haedorum auditurus a Domino: Discedite a me, maledicti. Et singuli ad terram suam fugient. Si aliquis subtiliter haec indaganda contenderit, geramus morem, dicamusque esse terram viventium, terram morientium, terram sanctorum et terram impiorum. Terra viventium, paradisus; terra morientium, mundus; terra sanctorum, Ecclesia; terra impiorum, Babylonia, Credo, inquit propheta videre bona Domini in terra viventium.. In paradiso enim nemo moritur, ubi vita in aeternitate. Mundus autem iste, in quo nihil stabile, nihil aeternum est: ubi ipsa vita hominum umbra mortis est, terra morientium convenientissime appellatur At Ecclesia Christi terra sanctorum est, de qua dicit Scriptura: Misereamur impio, et non discet facere justitiam; in terra sanctorum iniqua gessit. Merito terra sanctorum Ecclesia, extra quam in hac vita nullus sanctus, nulla justitia, nulla sanctificatio. Potest etiam caro sanctorum dici terra sanctorum, de qua dicitur: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Similiter civitas illa confusionis, terra potest dici impiorum; nihilominus tamen caro eorum terra est eorum. Quo enim fugient, qui de terra sanctorum fugient, nisi ad terram impiorum, quae est civitas Babylon, civitas confusionis, ubi diversa sunt dogmata, diversique errores, aliis carnis voluptatem, aliis mundi honores, aliis divitias et delicias pro summo bono sectantibus? Itaque luxuriosorum terra, est carnis voluptas; ambitiosorum, bonorum cupiditas; eorum qui vagi sunt et instabiles, propria voluntas. Ecclesiam proinde deserentes, et tribulationes quas tunc passura est abhorrentes, ad civitatem se conferent perditionis, singulis ad terram suam fugientibus, id est pro libitu suo carne sua utentibus. Sequitur:
13.4
Omnis qui inventus fuerit, occidetur; et omnis qui supervenerit, cadet in gladio. Eia, fratres mei, non solum imperitum vulgus illius erroribus implicabitur; sed etiam plures, quibus Ecclesiarum regendarum cura commissa est, illi impiissimo manus dabunt. Et quasi quaereres a quibus fient ista, subjecit Dominus in Isaia: Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, nec aurum velint; sed sagittis parvulos interficient, et lactantibus uteris non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum. Per Medos contrarios spiritus, vel Antichristi praecones arbitror designatos. Manifestum quippe est quod deceptoriae potestates non mundi hujus divitias quaerant: non pretiosorum metallorum aggeres appetant; utpote qui ad animas tantum decipiendas interficiendasque invigilant. Potest et per auri argentive contemptum antichristianorum discipulorum hypocrisis figurari, qui ad omnia simulanda ac dissimulanda callidi, reputabunt aurum lutum, vilissimam autem festucam argentum; ad hoc solum animum dantes, ut sagittis parvulos interficiant. Habent enim verborum dialecticorum sagittas, argumentorum versutias, quibus parvulos quosque, simplices scilicet, quibus desunt sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis, a recta fide avertant. Et lactantibus, inquit, uteris non miserebuntur. Lactentes uteri sunt fideles in matris Ecclesiae utero procreati; quibus adhuc opus lacte est, non solido cibo; quorum teneritudinis nec falsi doctores miserentur, nec daemones; quos potius a maternae charitatis lacte abstractos errorum veneno et potant, et necant. Sane quod a Domino suscitandi perhibentur, justa Dei permissio ex districtissimo ejus judicio comprobatur, sicut scriptum est: Dabo eis reges in furore meo( Osce XIII). Unde et Medi convenienter a quodam Medai nomen accipiunt, quod interpretatur a potente, vel forti, vel mensura; quoniam a potente vel forti Deo, justo judicio contra fortitudines, vel pessimi quique homines deputantur; ut sicut bonis per bonos angelos, secundum bona opera retribuit, ita et per malos malis reddat secundum opera sua. Unde certa impiis mensura praefigitur, quam vel ad tentandos bonos, vel puniendos malos, excedere non sinuntur. Vel ideo Medi interpretantur mensura, quia secundum mensuram culpae mensura poenae extenditur. Sane omnium horum, quae de Medis suscitandis dicta sunt, in bonam partem potest expositio deduci. Qua quia mihi fas non est vestram defraudare aviditatem, breviter ipsa verba prophetica explanando repetenda sunt. Sed hoc alterius sermonis exordio commodius reservabitur, ut interim ea quae dicta sunt sedula meditatione animis vestris arctius imprimantur, et ad pertimescenda divina judicia silentii interpolatione praeparentur, per Dominum nostrum Jesum Christum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).