Sermones de oneribus
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/aelredus-rievallensis11101167" aria-label="More works by Aelredus Rievallensis">
—
Original / primary: 11500 Sedeon
12.1
SERMO XI. De eo, quod ait: Ecce dies Domini venit, » usque: « Visitabo super urbes mala (Isa. XIII) . »
12.1
Ecce dies Domini venit, crudelis, et indignationis plenus, et irae, furorisque. Sicut meminit charitas vestra, haec verba prophetae, licet diei ultimo convenienter aptentur, ad tempora tamen Antichristi diximus posse referri sic, ut sanctus Isaias diversos Ecclesiae status non solum praenuntiasse, sed etiam ordinem, quo sibi fuerant successuri, servasse intelligatur. Primum igitur apostolorum praedicationem insinuans: Super montem, inquit, caliginosum levate signum, etc. Deinde persecutionem, qua martyres fuerant coronandi, praenuntians, ait: Ego mandavi sanctificatis meis, et reliqua, quae sequuntur. Ab eo autem loco, quo ait: Vox multitudinis in montibus, pacem Ecclesiae redditam, regum et gentium conversione, declarat. Porro eorum, qui persecutionibus cedentes lapsi sunt, aut pacis tempore vittis foedati, vel perditionem vel conversionem describens: A summitate, inquit, coeli Dominus, et vasa furoris ejus, etc. Quibus demum metum mortis incutiens, adjecit: Ululate, quia prope est dies Domini, etc. Postremo, quoniam, crescente iniquitate, totum fere hominum genus abrenuntiaturum veritati, charitatem deserturum, vitiis vidit et erroribus implicandum, de illo tempore propheticum texuit oraculum, quod talibus mittendus erit operator erroris, ut credant mendacio, et judicentur qui non credunt Dei Evangelio. Et ideo, ut mihi videtur, tempus illud diem Domini non inconvenienter appellat, quo impius ille, quasi gladius irae Dei, de abysso judiciorum ejus, velut de vagina, procedet ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Quae quidem dies crudelis dicitur, in qua nimirum talis erit tribulatio, qualis non fuit ex quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud. Dicitur et plenus indignationis; quia ubique terrarum adversus sanctos tumor illius superbi indignabitur, cum scilicet pauperes se divitem, humiles sublimem, infirmos fortem habere contemptui, suisque viderit nolle parere imperiis; imo et decretis resistere, et contraire mandatis. Tunc erit tempus illud etiam plenum irae furorisque, ut ira intelligatur in minis, furor in tormentis. Quae omnia justo Dei judicio fieri permittentur, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores ejus conterendos de ea. Terra hoc loco Ecclesia Christi intelligitur, de qua dictum est: Domini est terra et plenitudo ejus; de qua etiam dicitur ad Moysen: Locus, in quo stas, terra sancta est. In qua profecto boni cum malis, humiles cum superbis, ficti cum veris Christianis communiter vivunt. Et, sicut quondam a Scribis et Pharisaeis, qui clavem scientiae habebant, qui plebi legis decreta tradebant, omnis perversitas apud Judaeos quasi futurae desolationis causa sumpsit exordium; ita nunc, quod dolens dico, a nobis, clericis videlicet et monachis, qui videmur esse mundi luminaria, futurorum malorum origines praeseminantur et causae. De quibus dicitur: Quoniam stellae coeli non dabunt lumen suum, Obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit lumine suo. Haec sunt, ut mihi videtur, futurae calamitatis indicia; de quibus Dominus in Evangelio: Erunt, inquit, signa in sole, et luna et stellis. Si quaeris, quae signa, audi Joel prophetam: Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, priusquam veniat dies Domini magnus et manifestus. Eia, fratres, fecit Deus duo magna luminaria: luminare majus, ut praeesset diei; et luminare minus, ut praeesset nocti,. Sunt et in sanctae Ecclesiae firmamento a Domino creata duo magna luminaria: sacerdotium et regnum, rex et episcopus, princeps et clericus. Dies spiritualia, nox significat saecularia. Itaque luminare majus sacerdotium, ut praesit diei, id est spiritualibus; luminare minus, regnum, ut praesit nocti, id est, saecularibus. Contra naturam proinde est, si sol nocti, si praesit luna diei, si princeps ad spiritualia sacramenta conficienda se ingerat, si sacerdos saecularium negotiorum tenebris conscientiae suae serenum obnubilet. Nemo enim militans Deo, implicat se negotiis saecularibus. Rex Osias praesumptione spiritus in Sancta sanctorum more sacerdotis ingressus, lepra percutitur; et propheta Balaam contra Dei voluntatem impii regis desiderio favens, prophetico lumine oculos avaritia excaecatur. O quam bene conveniebant haec duo luminaria, quam splendide ex hoc spirituali firmamento lucebant! quam optime inter dies et menses, et tempora et annos distinguebant, rex scilicet et sacerdos in suis se gradibus continentes, quando illius potestas nonnisi subditorum paci et aequitati serviebat, istius sapientia et doctrina ad depellendas mentium tenebras, lucemque veritatis infundendam invigilabat! Vae nobis, qui in ista incidimus tempora infelicia, in quibus sol videtur conversus in tenebras. In quas, inquis, tenebras? Nolo dicere, fratres, nolo dicere, ne videar ponere in coelum os meum. Ipsi viderint. Reducant ad memoriam eos, quorum vices gerunt, quorum obtinuerunt cathedras, quorum infulis gloriantur. Considerent quos scientiae radios, quae virtutum lumina, quas charitatis scintillas, quae spiritualium correptionum fulgura suis emittebant temporibus, Gregorius, Augustinus, Ambrosius, Hilarius. Et ut ad viciniora veniamus, recogitent nostri, quomodo suis eluxerint temporibus Cuthbertus, Dunstanus. Nonne omnes hi sacerdotium, quasi unum maximum solem, per universum mundum luce incorporabili radiare fecerunt? Videant modo isti quomodo ex eorum fide resplendeant, et utrum ipsi tantum vel plus, vel paulo minus luceant; et sic conferant temporibus tempora, meritis merita, personis personas; et utrum sol conversus sit in tenebras, secundum conscientiae suae testimonium judicent. Felicia tempora, in quibus tam raro malus, quam nunc bonus inveniebatur. Jam vero de regia potestate quid dicemus? quam lunae comparandam aestimavimus, quae praeest nocti? Quae quidem tunc suo lumine resplendebat, quando ad noctis hujus, iniquitatis scilicet et injustitiae, tenebras depellendas, reges et principes et bonis erant consolationi, et malis terrori; patres orphanorum, et judices viduarum; defensores Ecclesiarum, et propulsores injuriarum; superiores potestate, sed humilitate inferiores, prodesse magis quam praeesse cupientes. Talis fuit Constantinus, talis ille optimus Theodosius, et alii multi. Tunc autem luna convertetur in sanguinem, cum manus principum plenae sanguine fuerint, exactionibus et vectigalibus effundentes viscera miserorum, justificantes impium pro muneribus, et justitiam justi auferentes ab eo; sic populo quasi praeda abutentes tyranni, non reges; destructores pauperum, non consultores se praeferentes; justa et injusta, licita et illicita confundentes et commiscentes; non jus et aequum, sed suamlibidinem sequentes et stomachum. Et stellae, inquit, cadent de coelo. Per stellas quae non dicuntur praeesse nocti, cum eam tamen et ipsae illuminent, eos qui saeculo abrenuntiantes, cogitatione et aviditate in ipsis supernis mansionibus conversantur, intelligendos esse existimo. Qui tunc vere mundi erant luminaria, quando vita, moribus, dilectione, contemplatione, mundo universo superiores effecti, omnia terrena et temporalia contemnebant, divitias et honores reputantes ut stercora; corpore casti, mente purissimi, in illatis contumeliis immoti, in humilitate et obedientia superioribus subditi, parvissimo cibo contenti, ad iram tardi, ad praestandum prompti, ad accipiendum verecundi, nunquam quae sua sunt quaerentes, sed quae Jesu Christi. Quid dicam, fratres charissimi? Quid dicam? Quid sumus? Ubi sumus? Nunquid in coelo? Nunquid ibi, ubi quondam Antonius, Macarius, Hilarion? Nunquid non potius de coelo in terram cecidimus, qui nihil fere praeter terram sapimus; terram amantes, terram cogitantes, de terra loquentes; contentiosi, querulosi, invicem mordentes et comedentes, invicem invidentes et detrahentes alterutrum. Quae nundinae sine monachis? Quod forum? Quae concilia? Taceo multos ita absorptos a terra, ut eorum gulae nec terra, nec mare sufficiat; ut nihil perhorrescant quod libeat; ut miseros, quibus dominantur, quasi exactores Pharaonis, vexent et crucient; crudelius, quam quilibet saeculares pecuniam extorqueant, ut sanguine pauperum incrassati, impinguati, dilatati, usque ad sacrorum quoque venditionem emptionemque prorumpant. Sanctus quoque propheta, cum de tempore Antichristi praemisisset: Ecce dies Domini veniet, crudelis, et caetera: mox causam, cur ab eo vel decipi, vel opprimi merebuntur, subjungit, dicens: Quoniam stellae coeli non dabunt lumen suum. Quod, quaeso, lumen expandent homines tenebrosi, de stellis mutati in carbones, de coelo in sterquilinium proruentes? Obtenebratus est sol in ortu suo. Eia, fratres, multi in initio sacerdotii sui lucent; quorum scilicet et vita integra est, et intentio recta, et electio sana: qui tamen postea morum mutatione obtenebrescunt. At instante tempore Antichristi ita mortalium mentibus dominabitur avaritia et ambitio, ut etiam ipsa promotionis initia quasi ortus solis tenebris plena sint: quae nimirum et vita pessima praecedet, et perversa intentio, et turpis ingressio succedet. Itaque obtenebrabitur sol in ortu suo, et luna non splendebit lumine suo; quoniam, sicut praediximus, sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, ut sequatur dies Domini magnus et manifestus. Sequitur:
12.2
Et visitabo super urbes mala. Per urbes conventicula, quae diversis locis sub diversa regula, diversis moribus, in una tamen fide catholica vivunt, accipienda existimo. Sicut enim multi cives in eadem urbe sub una lege conveniunt; ita hi qui sub uno ordine in unam coeunt societatem, quasi unam civitatem efficiunt. Circa illud tempus in hujusmodi conventibus tanta erit corruptio, ut non ad colendum Deum, sed ad sua tantum desideria, concupiscentiasque explendas, videantur uniti. De quibus beatus Apostolus: Instabunt in novissimis diebus tempora periculosa: et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, voluptatum amatores, magis quam Dei; habentes quidem speciem pietatis; virtutem autem ejus abnegantes. Et multi tales hodie sunt, qui in habitu, in psalmis canendis, in tonsura, spiritum pietatis praeferunt; ipsius autem virtutem, quae est in charitate, et castitate et humilitate, in contemptu voluptatum, non habent. Super hujusmodi itaque urbes visitabit Dominus mala, a peccatoribus exigens ultionem, et eorum denuntians turpitudinem; ut vel persecutionibus attriti corrigantur, vel de flagitiis ad infidelitatem prorumpentes, cum Babylone aeternis suppliciis manifesto Dei judicio conterantur. Video vos ad plura audienda avidos, sed parcite jam proximo sermone fatigato, orantes ut ad ea quae sequuntur indaganda inveniamur idonei, per Jesum Christum, cui honor et gloria. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).