Sermones de oneribus
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/aelredus-rievallensis11101167" aria-label="More works by Aelredus Rievallensis">
—
Original / primary: 11500 Sedeon
15.1
SERMO XIV. De eo quod scriptum est: « Et ait Babylon (Isa. XIII) , » etc.
15.1
Diximus, cum in principio de oneribus tractaremus, duobus modis onus Babylonis vel Philisthiim posse intelligi, id est et secundum quod premuntur, et secundum quod premunt. Descripto igitur onere Babylonis, secundum quod tempore Antichristi, civitas diaboli civitatem Dei, id est Ecclesiam premet; ad ipsius oppressionem convertit propheta sermonem. Et erit, inquiens, Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta in superbia Chaldaeorum, sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham; Babylone mundum significari saepe jam diximus, sed hoc loco ipsum signat mundum, quem semper constat esse immundum; mundum scilicet, qui in maligno positus est: mundum, pro quo non orat qui vincit mundum: mundum, de quo eliguntur qui vincunt mundum. Non pro mundo, inquit, rogo, sed pro his quos dedisti mihi de mundo. O munde immunde, quid superbis? Nunc quidem gloriosus es in regnis, nunc inclytus es in superbia daemoniorum, vel principum pessimorum. Chaldaei quippe quasi daemones interpretantur. Eia, fratres, quam gloriosa sibi videbitur Babylon, civitas illa confusionis, civitas reproborum, quando ei, tempore Antichristi, in omnibus regnis terrae saeviendi potestas tribuetur! quamque inclyta in superbia, et sublimitate principum terrenorum faventium sibi! qui quasi daemones non tam corporum stragem, quam animarum quaerent perniciem. Sed quid gloriaris, o Babylon! Audi, quaeso, prophetam: Erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta in superbia Chaldaeorum, sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham. De regione illa Sodomorum et Gomorrhae dictum est, quia erat quasi paradisus Domini, antequam subverteretur a Domino. Quae ita subversae sunt, ut nullum sit in eis pristinae venustatis vestigium, sed adhuc tetra quaedam mortis effigies sulphure ac bitumine intolerabili fetore infernalium poenarum imaginem praeferat, et poma fumo plena, lacusque nihil vivum in se recipiens, Sodomitani sceleris detestando horrori testimonium praebeant. Ibi omnia contra naturam ubi primum lex naturae legitur corruisse. Merito foedum illud contra naturam detestabileque peccatum, foeda et horrenda reliquit vestigia, ut advertant homines, quibus suppliciis subdantur in inferis, quos fumus excaecat, quos fetor corrumpit, quos immunditiae viscus instar bituminis aeternis vinculis ligat, quos flamma vorax depascit, nec consumit. Hic est finis deliciarum tuarum, o Babylon, quae miseris mortalibus ibi veneni tui dulcedinem spargis, unde oculus avertitur prae horrore, animus prae pudore, sermo prae turpitudine! Omnis creatura naturalem ordinem suae conservat naturae, diversorum sexuum conjunctione, suo singulis generi posteritatem procreantibus; solus homo in contemptum Dei, in contumeliam sui, in omnium rerum injuriam, tantae perversitati propriam exponit naturam, ut totum quod Deus instituit, quod ratio probavit, quod confirmavit usus, pervertere non formidet. Vae tibi, civitas confusionis, quae tot hodie hujus flagitii tabe corrumpis, ut merito Sodomitana et Gomorrhaea subversio a justo retributore paretur, ut eis similis videaris in poena, quibus te similem exhibuisti in culpa. Et tu ergo sicut Sodoma et Gomorrha subverteris, ut gloriae tuae, divitiarum tuarum, potentiae tuae, immundarumque voluptatum tuarum, nulla tibi saltem sit, nisi ad poenam, recordatio; sed sit tibi pro suavi odore fetor, vermes pro cultu, pro libidine incendium, pro brevi voluptate aeternum supplicium. Non habitabitur, inquit, usque in finem: et non fundabitur usque ad generationem et generationem. Sileant haeretici, qui Babylonem apud inferos visitandam, post multa licet tempora, mentiuntur, cum aeternus sit ei prophetatus interitus, quae nec ulterius habitari, nec deinceps posse fundari, prophetica auctoritate convincitur. Nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi. Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Nunc certe tempus miserendi, cui succedet tempus judicandi. Nunc tempus convertendi ad Dominum, cui succedet tempus remunerandi. Ponit in Babylone tentoria sua Arabs, qui interpretatur occidentalis, vel vespertinus; Christum utique significans, qui nos mane conducit, ad vesperum remunerat Non enim primum, id est mane, bonum vinum ponit; et ad vesperam, cum fuerint inebriati, tunc id quod deterius est; sed semper mane quod durum est praerogans, quod dulce ac jucundum reservat in vesperam. In hoc, inquit, mundo pressuram habebitis. Et: Mundus gaudebit, vos autem contristabimini. Hoc mane, id est primum. Quid postea? Tristitia vestra convertetur in gaudium. Quando? Utique ad vesperam. Ideo vae tibi terrae, cujus principes mane comedunt; quoniam ob delicias temporales quibus nunc abutuntur, eas, quae ad vesperam retribuentur, in fine videlicet temporalis hujus diei, amittunt. Dicitur occidentalis, non tam ad ortum hominis quam ad occasum respiciens; non initium operis, sed finem semper attendens. Habet hic tentoria sua Arabs; sanctos videlicet, qui peregrinantur in hoc mundo, et instar tentorii huc atque illuc a Dei Spiritu transferuntur, non habentes in hac Babylone, ubi ponuntur nunc ut tentoria, manentem civitatem; sed futuram, quae in coelo est, inquirentes Ponuntur autem, ut Babylonem expugnent, clamentque cum propheta: Fugite de medio Babylonis, et salvate unusquisque animas vestras. Ibi etiam modo requiescunt pastores, in fide et bonis operibus conversorum gloriantes. Igitur nunc tempus est fugiendi de medio Babylonis; nunc tempus ad coelestia tentoria transmigrandi; nunc etiam tempus pastorum se doctrinae ac legibus submittendi. Subversa autem urbe furoris subversione finali, sanctisque ad coelestia regna translatis: non ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi; quia frustra apponitur medicamentum, ubi nullum potest sperari remedium. Sed requiescent ibi bestiae, et replebuntur domus eorum draconibus, etc. Haec si ad ultimam Babylonis eversionem, qua detrudetur in stagnum sulphuris cum pseudo prophetis, sicut scribitur in Apocalypsi, referre voluerimus: vis litterae videtur inferenda, ut ostendi possit quomodo in Babylone jam damnata bestiae, sive vitia, sive maligni spiritus intelligantur, valeant requiescere: nisi forte ideo daemones in damnatis dicantur requiescere; quia, cum a bonis malisve tentandis cessaverint, in eorum cessabunt[ requiescent] suppliciis, quos ad suae nunc voluntatis consensum illexerint.
15.2
Si autem domus uniuscujusque conscientia propria est, tunc replebuntur domus ejus draconibus, quando vitia quae nunc jucunda videntur, et dulcia in hominis conscientia, draconis speciem praeferent; cujus et faciem horreat, et flammam non ferat. Dicuntur enim hae bestiae terribilis esse vultus, naturae tam igneae, ut flammas ex se emittere videantur. Ita profecto vitia et peccata quae nunc delectant, damnatis apparebunt horrenda, et materiam aeterni incendii administrantia. Sed et singula quaeque crimina, quibus hic homines delectabiliter implicantur, speciali recordatione miserorum conscientiam contorquebunt: unde et habitare ibi struthiones, et saltare ibi pilosi, et respondere sibi ululae, sed et Sirenes in delubris voluptatis, perhibentur. Per struthiones igitur simulatio hypocritarum, per pilosos incentiva libidinum, per ululas susurratio detrahentium vel murmurantium, per Sirenas fallacias intellige adulantium. Struthio quippe pennas habet, quibus tamen a terra non elevatur; quia hinc pondus corporis, hinc raritas pennarum similitudinem quidem volandi praestant, sed usum negant. Exprimit ergo natura avis vitium simulatoris, qui in facie quidem praefert signa virtutum, cum in occultis prematur pondere vitiorum; qui magna loquens et parva operans, coelestia sonans sed terrena cogitans; scientia splendens, intentione scatens, in altum alas erigit, quasi jam volaturus ad sidera, sed mens suis cupiditatibus vincta totum corpus deprimit in ima. Sed pilosus qui incubo dicitur, animal petulcum et hispidum, et semper ad coitum aestuans, libidinum significat incentiva, quibus Esau pilis obsitus vitiorum post illecebras gulae, quibus primogenita sua vendidit incitatus, alienigenarum se illicita conjunctione foedavit; et simul patris et matris offendens oculos, benedictionem primogenitis debitam amisit. Videat charitas vestra. Primo venationi deditus, exteriora interioribus, vana seriis, inquietudinem quieti praetulit: deinde gulam non frenans, primogenita perdidit; postmodum in utriusque parentis offensam pudicitiam perdidit; postremo a paterna benedictione excludi promeruit. Haec cum plurimis hodieque actitari utinam nesciremus, qui spiritualem dulcedinem, quae ab intus tantum sentitur, fastidientes, et exteriores consolationes vagasque discursiones curiose sectantes, primum se ventris subjiciunt servituti, ob ejus delicias primogenitorum suorum gloria, abrenuntiationis scilicet se meritis defraudantes, et sic libidinis adusti incendio, ad benedictionem patris, quae in fructu virtutum exspectatur, non attingunt. Ululae corvinae dicuntur magnitudinis, protenso collo, respersae maculis: quae, rostro in palude defixo, dirae vocis vel stridoris sonum emittunt. Rogo quid detractoribus maculosius? Habent quippe detractores hoc proprium, ut semper vituperationibus, quibus alios infamare nituntur, parvas aliquas laudes admisceant, et ita omnem derogationis suae sermonem maculosum contrariis sententiis reddant. Porro adulatores Sirenis congrue comparantur, qui blando quidem, sed mortifero sono audientis aurem demulcent, et nisi prudentius aure obturata transierit, in scopulos superbiae, vel in praesumptionis Charybdim inducent. Laudatur enim peccator a talibus in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur. Infelix, qui se talibus credit, relictoque propriae conscientiae testimonio, alieno se judicio deludendum exponit. Miseri, quibus Dominus per prophetam exprobrat, dicens: Prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manu, et populus meus dilexit talia. Sequitur: Prope est ut veniat tempus ejus et dies ejus non elongabuntur. Omne quod nobis videtur longum, Deo brevissimum est, quoniam mille anni ante oculos ejus tanquam dies hesterna quae praeteriit. Et certe breve est omne quod transit, breve totum quod aliquando finis concludit. Vult proinde Spiritus sanctus, ut in aeternitatem oculos figamus, nec tempus fugax ullius longitudinis aestimemus. Prope est, inquit, ut veniat tempus ejus. Cujus ejus? Illius certe, de quo praemiserat: Ecce dies Domini venit crudelis, etc. Dies igitur Domini tempus Domini est, in quo boni probabuntur, ficti prodentur, perfecti coronabuntur, reprobi punientur. Quando istud erit? Quae dilationis hujus causa? Differtur sane, donec plenitudo gentium introeat, et sic omnis Israel salvus fiat. Itaque antequam ista coeperint actitari, miserebitur Dominus, et eliget adhuc de Israel. Eia fratres, stat adhuc sententia illa gravis super Jacob, quam idem iste propheta, in priori hujus parte, ab ipso Domino dicit esse prolatam. Excaeca, inquit, cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos claude, ne forte videant oculis suis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur et sanem eos. Veniet dies, cum auferetur ab eis velamen, ut et ipsi revelata facie gloriam Domini mei Jesu Christi speculentur; cum nuntiatum fuerit Jacob: Joseph filius tuus vivit, et dominatur in tota terra Aegypti. Tunc quasi de gravi somno infidelitatis evigilans, Vadam, inquit, et videbo eum antequam moriar. Miserebitur enim Dominus Jacob, cui nunc in fide gentium adversari videtur, vocans non plebem suam plebem suam, et non dilectam dilectam, et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israel. Adhuc, inquit, eliget de Israel. Elegit primum apostolos et discipulos, et multitudinem credentium de Israel, ut primitiva Ecclesia fundaretur; eliget et in fine saeculi plures, quibus ultima saeculi tempora adornentur. Nomine autem electionis intelligimus nunc omnes Judaeos, quos tempus illud juverit esse salvandos. Si quaeritis vobis distingui inter Jacob et Israel, et inter miserationem et electionem, infirmiores intellige per Jacob, quorum miseretur ne pereant; perfectiores in Israel, de quibus eligit ad alios docendos et regendos. Sequitur:
15.3
Et requiescere eos faciet super humum suam. Quae est ista humus? An terra illa promissionis, quae eorum quondam fuit, a qua evulsi sunt, et dispersi per orbem terrarum? sed et nos, charissimi, cum destructa fuerit in nobis Babylon, cum fuerimus Jacob, Babylon, inquam, id est amor mundi, ubi profecto sunt bestiae spirituales de quibus Propheta: Ne tradas, inquit, bestiis animas confitentes tibi: ubi dracones, immundi scilicet spiritus locum habent; ubi simulatio regnat, libido inquietat, detractio laniat, dissolvit adulatio; cum, inquam, haec omnia mundialis amoris fuerint deleta, miserebitur nostri Dominus. Jacob quippe luctator interpretatur. Quae est ista lucta? Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Quae lucta? Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus mundi rectores. Quae lucta? Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Quae lucta? Nemiremini, si odit vos mundus, quoniam me prius odio habuit. Habemus igitur luctam cum carne, luctam cum daemone, luctam cum mundo, cum Deo. Prima incipientium, secunda proficientium, tertia eorum qui probantur, quarta eorum qui perficiuntur. Prima laboriosa, secunda periculosa, tertia, taediosa, quarta fructuosa, Rogo, quid tam laboriosum quam in seipso, et contra seipsum habere conflictum? Intus est ignis, quem nos et fovere oportet, et cavere. Nam si non fovetur, natura obruitur; si non cavetur, castitas periclitatur. Hinc timor, hinc luctus, hinc lacrymae, ignorantibus metas necessitatis, expavescentibus negotium voluptatis, non audentibus debitum naturae negare, volentibus gulae frenum sobrietatis imponere. Cum putant consulere necessitati, fomentum praestant voluptati; et cum subtrahunt, quod putant necessarium, in aliis quae aeque diligunt bonis, sustinent detrimentum. At contra spirituales nequitias periculosa nimis lucta est, quibus mille ad nocendum sunt artes, utpote tot annorum millibus in tali negotio exercitatis. Inter omnes daemonum insidias illa tamen periculosior est, qua se transformant in angelos lucis, similitudine virtutum vitia palliantes, et in calice aureo venenum miseris propinantes. Tunc non est colluctatio adversus carnem et sanguinem, quando, carne jam superata, daemonum nos calliditas iniqua deludit, suadentes vitia per virtutes, vel propter virtutes superbiam. Porro duobus brachiis mundus iste contra nos luctatur, prosperitate et adversitate. In parte prosperitatis est rerum temporalium abundantia; in abundantia pax, in pace securitas. Similiter et laudes hominum, amicitia divitum, benevolentia et fides sociorum, favor et gratia subditorum. Nihilominus et sanitatem corporis, et bonam valetudinem membrorum, quidam prosperis aestimant adjungenda. Eia, fratres, quantum hoc brachio suo mundus nos premat, quam adversum nos luctetur, quam saepe miseros incautosque dejiciat, quis facile dixerit? Quam rarus, qui non in prosperis vel modice relaxet animum a solita gravitate; qui non in abundantia sit parum remissior; et in humana laude parum hilarior, in principum benevolentia aliquantulum laetior, in amicorum gratia dissolutior, in favore subditorum insolentior; in corporis virtute austerior! Quicunque igitur Jacob spiritualis esse voluerit, contra haec in prosperis continua lucta se noverit exercendum. At brachium aliud mundi, quod adversitatem diximus, molestum magis est, sed minus periculosum. Ad quod spectat rerum penuria, detractiones, opprobria, persecutiones divitum, odia principum, amicorum proditio, subditorum rebellio, corporis aegritudo. Qualis est nobis, fratres, contra haec omnia colluctatio? Quis est, qui in adversis forte non pusillanimior inveniatur; qui ad opprobria non moveatur, vel contristetur ad detractiones; qui non in persecutionibus iracundior, contra amicum proditorem impatientior? Felix animus, qui in omnibus invenitur superior; sicut in prosperis temperans, ita et constans in adversis. Felix nihilominus ille, qui, etsi vincere ista non valet, optime tamen luctando satagit ne vincatur. Miserebitur enim Dominus Jacob, id est luctatoris, ut si plenam non obtinuerit in hac vita victoriam, finito certamine, coronam mereatur habere in coelis perpetuam. Sane qui in his luctis victor exstiterit, incipiat luctari cum Deo; transiens de Mesopotamia Syriae in montem Bethel, de inferioribus ad superiora, de humanis ad divina, de corporalibus ad spiritualia. Porrige ergo in altum brachia duo, o anima, orationem et meditationem; infer ea in ipsa secreta coeli, ubi Christus est in dextera Dei sedens: insta opportune, importune, ut contempleris faciem ejus, ut descendat ad te, vel te trahat ad se, ut gustes quam dulcis est, et quam mitis et misericors experiaris. Itaque si in oratione tua vel meditatione exarserit coelestium desideriorum ignis; si amorum incentiva flammescant, si aestuans et anhelans coelestibus quibusdam movearis affectibus; et modo quasi comprehensum quem diligis sentias esse praes entem, modo elapsum de manibus doleas et suspires absentem; lucta spiritualis est, nomen tibi Israel imponens; ut non solum miseratione, sed electione dignus habearis. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israel: quia qui pugnans in gemitu suo laborat contra vitia, et lavat lacrymis lectum suum, dignus est cui misericordia impendatur; qui autem, vitiis superatis, in virtutum perfectione gloriatur, quasi granum purgatum et electum ad horrea superna transferetur. Et requiescere eos faciet super humum suam. Beatitudo magna promittitur. Humus nostra, caro nostra est. Multi sunt sub ea, multi in ea, pauci vero super eam. Sub ea sunt, quibus carnis concupiscentia dominatur. In ea sunt, qui semper ea quae carnis sunt agunt et meditantur. Supra eam sunt, a quibus ne ipsa insolescat, laboribus et vigiliis atque jejuniis castigatur. Primus carnalis est, secundus animalis, tertius spiritualis. Et a carnis quidem dominatu nos prohibet. Paulus, cum dicit: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus. Quid est obedire concupiscentiis carnis, nisi esse sub carne? Vult etiam nos non in carne esse, qui ait. Carnis curam ne feceritis in desideriis. Audi et hominem supra carnem, ejus desideria viriliter prementem. Castigo corpus meum, et in servitutem redigo. Verumtamen quandiu est, contra quod pugnet, labor est, non requies. Si vero, exstinctis vitiis superatisque passionibus, ita supra carnem sit, ut jam non sit in ea quod premat, profecto super humum suam requiescet. Haec est beatitudo mitibus repromissa, dicente Domino: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Sed quia jamdiu laborantes loquendo ad eum locum Scripturae venimus, ubi requies commendatur: justum est, ut in portu silentii modicum quiescentes, animum simul et vocem reparemus; et sic magis idonei inveniamur ad perscrutanda sacramenta Dei et Domini Jesu Christi, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).