Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de oneribus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/aelredus-rievallensis11101167" aria-label="More works by Aelredus Rievallensis">
More
Original / primary: 11500 Sedeon
18.1
SERMO XVII. De eo, quod scriptum est: « Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris? (Isai. XIV.) »
18.1
Post sacra Dominicae Nativitatis solemnia, ad indaganda propheticae visionis mysteria revertentes, spirituales delicias, fratres charissimi, non omittimus, sed mutamus: sed nec mutamus quidem, cum ea quae his sanctis diebus impleta recolimus, in verbis propheticis praenuntiata agnoscimus. Ubique autem uno Dei Verbo pascimur et potamur: quod ideo caro factum est, et habitavit in nobis, ut a carnalibus posset audiri, quos erudit et verbis, confirmaret, miraculis, attraheret exemplis, postremo proprii sanguinis effusione redimeret. Sicut igitur nativitatem ejus, passionem, et resurrectionem, in coelis etiam ascensionem, fidem quoque gentium, et sanctae Ecclesiae regnum, quae omnia gaudemus impleta, in prophetis invenimus praenuntiata; ita profecto tyrannidem Antichristi, Ecclesiae in novissimis persecutionem, et perditi illius destructionem, futurum Dei judicium, et diabolicum omnibus membris suis interitum, quae in ipsis Scripturis narrantur futura, nullus Christianus abigat esse complenda. Itaque descripta Antichristi persecutione usque ad ejus interitum, in quo et ipsius Satanae potestas, et principatus dejicitur, propheticus sermo pervenit, in quem adhuc sub typo regis Babylonis invehitur, dicens: Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris: quae in figura regis Babylonis, quasi in diabolum dicta intelliguntur. Et secundum beatissimum Angustinum haec verba non tam de persona diaboli, cuam de ejus membris dicuntur; nec tam primus ille diaboli casus, unde Dominus ait, Videbam Satanam quasi fulgur de coelo cadentem, quam membrorum ipsius apostasia ab Ecclesia recedentium mystico sermone describitur. Quoniam autem omnium membrorum ejus pessimum dicitur Antichristus, cujus tempore apostatarum erit maxima multitudo; secundum ordinem prophetiae, ipsius sequaciumque ejus hic ruina monstratur. Verum, quia unum corpus constat esse malorum, quicunque non ad eam redituri de Ecclesia corruerunt, hujus ruinae participes non dubitemus. In quibus omnibus ipsius corporis caput, diabolus videlicet, confunditur: ad quem exprobrantis prophetae sermo dirigitur: Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris? Lucifer potest dici Antichristus, vel pro splendore gloriae temporalis, vel pro simulatione sanctitatis, vel certe pro singulari quodam. ut putatur, lumine singularis sapientiae, vel pro fallacium miraculorum exhibitione: quibus omnibus ortus ejus, id est ostensionis initia praefulgebunt. Per hoc quod mane ortus dicitur, initium ostensionis ejus declaratur. Vel per mane praesens vita designatur: quae vergens in senium quasi in vesperam, morte quasi nocte superveniente exstinguitur. Unde Salomon de his qui in praesenti vita spretis futuris, quibus possunt voluptatibus perfruuntur: Vae, inquit, terrae, cujus principes mane comedunt. Ideo Antichristi gloria temporalis erit, non aeterna; brevis, et non diuturna; non stabilis, sed caduca. Ideo ait: Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris? Coelum hic templum intellige, de quo ait Apostolus, loquens de Antichristo: Qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se, tanquam sit Deus. Quibus verbis ostenditur habiturus in Ecclesia Dei potestatem: quam forte primo ingredietur, specie quasi recturus eam, re autem impugnaturus. Unde non absurde quidam existimant, quod aliqua in Ecclesia sedem excelsi nominis, aut formam regiae dignitatis obtenturus sit, et ita paulatim tum pro signis et prodigiis mendacibus, tum regum et principum favere subnixus in tantam proficiet potentiam, gloriam et opinionem, ut facile Judaeis et gentibus se Christum esse persuadeat, Dei se Filium mentiatur, ostendens se, tanquam sit Deus. Quod vero ait Apostolus: Ad versatur, et extollitur supra omne quod dicitur Deus; ipsas excellentiae cogitationes, quibus ad illam excellentiam aspirabit, sanctus Isaias prophetando subjunxit: Qui dicebas in corde tuo: In coelum conscendam, etc. Hoc est coelum, de quo improperando eum dixerat corruisse: Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris? Corruisti in terram, qui vulnerabas gentes. Quod Antichristus vulneraturus sit gentes vulnere gravi, plaga crudeli, non poterit dubitare, qui Apostolum audit dicentem: Eum cujus est adventus secundum potestatem Satanae in omni seductione, signis et prodigiis mendacibus, his qui pereunt. Corruisti, inquit, in terram. Prostratus quippe spiritu oris Dei pro coelo inferos possidebit; cujus corpus etiam datum terrae putredine corrumpetur. Septuaginta interpretes, non, qui vulnerabas gentes, sed qui mittebas ad omnes gentes, interpretati sunt; nuntios Antichristi ad omnes gentes significantes esse mittendos, et ubique contra Ecclesiam Christi saevituros. Qui dicebas in corde tuo: In coelum ascendam. Possunt haec intelligi verba diaboli loquentis in Antichristo, et universam Christi civitatem per eum sibi subdere cupientis. Igitur Antichristus diabolico afflatus spiritu, cernens se in sapientia saeculari, in signis et prodigiis ab ipso principe tenebrarum accepisse virtutem ad id, quod nihil sublimius in hoc mundo habetur, Ecclesiae videlicet ambiet principatum; acceptoque secundum Apocalypsim, vel Danielem, a bestia, id est illius temporis regno, decem regibus quasi decem cornibus praefulgente in omnibus potestate; iniquitatem meditabitur in cubili suo dicens: In coelum ascendam, id est obtinebo in Ecclesia dominatum; supra astra Dei, eos videlicet qui velut sidera sapientiae claritate vel religionis splendore praefulgent, exaltabo solium meum, eos decretis meis, judiciisque subjiciens: Et addidit: Sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis. Mons testamenti potest dici Jerusalem illa terrena, in cujus civitatis templo Antichristum quidam existimant regnaturum, de quo Psalmista: Mons Sion, inquit, latera aquilonis civitas regis magni. Quae omnia melius de Christi Ecclesia intelliguntur, quae utique est mons, et Sion mons testamenti, cujus latera aquilo, id est frigida semper amabit reproborum vel persequentium multitudo. Ascendam super altitudinem nubium. Nubes praedicatores sunt Evangelii, de quibus Dominus per hunc ipsum Isaiam: Mandabo nubibus meis, ne pluant super vineam illam imbrem. Et alias: Qui sunt isti qui ut nubes volant? Super hujusmodi nubes ascensurum se, diabolus per Antichristum gloriatur, ut superior inferioribus dominetur, et ad suae voluntatis consensum vel volentes illiciat, vel incautos decipiat, vel nolentes cogat, vel puniat resistentes. Sequitur:
18.2
Similis ero Altissimo. Hoc est, quod ait Paulus: Ostendens se tanquam sit Deus. Cavete superbiam, fratres charissimi, cavete. Quam multi enim, quod dolens dico, si forte vident se in luce sapientiae profecisse, verbo et exemplo alii profuisse, ut merito Luciferi nomine digni habeantur, ita ut mane, id est initio suae conversionis, caeteris ejusdem vitae consortibus clariores habeantur, occulta primum intentione tumescunt, praelatos suos despiciunt, et eos simplicitatis et inscientiae arguunt; nunc, quod in temporalibus occupantur, derident et detrahunt, inferiores se cunctos aspiciunt, habentes semper prae oculis quidquid in aliis reprehensibile inveniunt; et cum non invenerint, fingunt; et hoc quod ipsi ante oculos hominum laudabile agunt, ad memoriam revocantes, sua se vanitate interius pascunt. Deinde quisquis talis est, omnes praelatione indignos judicans: Ascendam, inquit, in coelum. O Lucifer, qui mane oriebaris, iniquitatem meditaris in cubili tuo. Quid dicis? Quis ille, vel ille est, ut praesit nobis, homo idiota et sine litteris, homo tota die se tradens et intricans terrenis, homo nec eloquentia clarus, nec in Scripturis exercitatus, nec discretus in opere, nec in arte spirituali peritus. Haec dicens in corde suo, instar Absalon parricidium parat. Quis me, inquiens, constituat judicem super populum istum? In coelum conscendam, dignus qui spiritualibus, id est coelestibus praesim, cum mea conversatio semper in coelis sit. Utquid perditio haec?. Perditio, inquam, tantae sapientiae, tantae virtutis et eloquentiae, quae ita prodessent; sed, quia in inferioribus sedeo, prodesse non possunt. Super sidera igitur Dei ego instar Luciferi caeteris clarior exaltabo sedem meam, in monte testamenti sedens, similitudinem mihi de aliis proficiendo acquiram. Cum enim testamentum sacra appelletur Scriptura, mons testamenti, non incongrue charitas dici potest; quae omnibus excellentior virtutibus in se totam legem continet et prophetas. Nihil ergo magis arrogans et ambitiosus quam in charitate praeesse se pollicetur, ubique contra praelatum suum in angulis susurrans, maxime eum duritiae et inhumanitatis accusans. Describit, et quasi ante fratrum depingit oculos qualis debeat esse abbas; quam modestus, quam pius, quam amans subditos, quam eorum compatiens laboribus, condescendens infirmitatibus. Tunc ita ordinandum esse refectorium, de infirmitorio tam misericorditer disponendum, Scripturarum auctoritate confirmat, ut audientes in cordibus suis respondeant: O si iste abbas esset, quam sapiens, quam eloquens, quam misericors, quam humanus! Et ille haec animadvertens: Quis, inquit, similis mihi in nubibus coeli? Quis in Scripturis ita eruditus, ut ego? Quis praedicationi tam aptus? Ascendam ergo super altitudinem nubium, ut praedicatoribus cunctis supereminere ostendam sapientiam meam, ne ulterius lateat quod ad profectum multorum poterit apparere. Ita in me Dei similitudo reparata lucescet: quae maxime in sapientia et charitate consistit. Talis aliquando cum sui fuerit compos voti, et ad praelationem quam ambierat, aut propria machinatione, aut aliorum factione promotus, Dei gratia spoliatus, de virtutibus fictis ad vitia manifesta prolabitur; et sic omnibus exosus projicitur, ut mereatur audire: Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui de coelesti conversatione gloriabaris, ut appareas inferioribus tuis non medicinam aliis praebuisse, sed peccatorum potius vulnera inflixisse. Hi omnes, quoniam ad corpus illius nefandi capitis eos certum est pertinere, quali poena digni habeantur, propheticus sermo non tacet. Sed, quia in longum sermonem istum protraximus, ea quae sequuntur alio tempore tractanda reservemus, ipso juvante, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum.

Intertext edge

Open linked passage

Note