Sermones de oneribus
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/aelredus-rievallensis11101167" aria-label="More works by Aelredus Rievallensis">
—
Original / primary: 11500 Sedeon
17.1
SERMO XVI. De eodem capitulo moraliter exposito.
17.1
Ecce adsum, filii mei charissimi, gaudium meum, et corona mea in Domino. Dies ista dies mihi exsultationis et laetitiae, quandiu desideravi ut viderem, et desiderium pauperis exaudivit Dominus! O amor quam suaviter uris absentes! quam delectabiliter pascis praesentes! nec tamen satias esurientes, donec ponas Jerusalem pacem, et adipe frumenti saties eam. Haec est pax, cujus primitiis interim refocillati gustatis quam bonum et quam jucundum sit habitare fratres in unum. Haec est pax, quae quodam praegustu charitatis vos pascit in via, ejus plenitudine satiandos in patria. Eia, fratres dulcissimi, totum quod vivo, totum quod scio, vestris profectibus offero, vestrae devoveo utilitati. Utimini me, ut libet, nec parcatis labori meo, ubicunque servire poterit profectui vestro. Redeamus ergo, si placet, imo quia placet, ad opus quod intermisimus; et coelestes thesauros, quos sub tegmine parabolarum sanctus recondidit Isaias, lumine nos veritatis sancto Spiritu profundente, rimemur. Describens quippe parabolam, quam contra regem Babylonis populus ab ejus tyrannide liberatus assumet: Et erit, inquit, in die illa, cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a confusione tua, et a servitute tua dura, qua ante servisti: sumes parabolam hanc contra regem Babylonis. Itaque parabolam intelligamus ut parabolam, non arbitrantes eam contra Nabuchodonosor terrenae illius principem Babylonis, sed potius contra eum, qui ab aquilone est, principem confusionis, esse prolatam. Sed quia haec ultimo illo sermone quem de his ad vos habuimus, allegorica interpretatione transcurrimus: ea ipsa nunc moraliter prosequamur. Si quis igitur nostrum aliquando in confusione vitiorum positus, ac jugo iniquitatis oppressus, jam se gaudet et a labore quiescere, et pro transactis nihil confusionis habere, jugum quoque pessimae servitutis abjecisse sumat parabolam hanc contra regem Babylonis. Labor in vitiis est, requies in virtute, confusio in libidine, securitas in castitate; servitus in cupiditate, libertas in charitate. Est quippe labor in vitiis, labor pro vitiis, labor contra vitia. Labor in vitiis, quando, ut pessima desideria expleantur, laborem multis antiquus hostis importat. Labor pro vitiis, quando quis pro malis quae fecit, vel invitus affligitur, vel volens labore poenitentiae maceratur. Labor contra vitia, quando conversus ad Deum diversis tentationibus fatigatur. Est etiam confusio in vitiis, confusio pro vitiis, confusio contra vitia. Confusio in vitiis, quando homo pessimis passionibus dissipatus non ratione regitur, sed vitiorum tumultu confuse agitatur. Confusio pro vitiis, quando quis deprehensus et convictus criminis alicujus, confunditur; vel poenitens et confitens quae commisit, salubri confusione purgatur. Porro contra vitia confusio, quando homo conversus ad Deum, tentationi quam patitur expertae confusionis recordatione resistit. Clamat Dominus in Evangelio: Venite ad me, qui laboratis, et onerati estis. Habes alias scriptum de quibusdam: Ut inique agerent, laboraverunt. Quis labor latronibus furibusve, ut vel viatorem opprimant, vel patremfamilias domo perfossa despolient? Quis labor adulteris vel fornicatoribus, ut male cupitis potiantur amplexibus? Sed et avaro agris vel thesauris inhianti alienis labor non modicus est; et si non corporis, tamen cordis. Hunc laborem sequitur confusio; quia, sicut in virtutibus ordinis est pulchritudo, ita in peccatis tumultus et confusio. Omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati. O dura servitus! quae etiam animum renitentem plerumque cogit ad vitia, cum violentia malae consuetudinis ad illud impellitur vitium, quod jam detestatur, ut mirum in modum et peccatum ita velit, ut ploret. A quibus omnibus, cum homo fuerit liberatus, sumet parabolam hanc contra regem Babylonis, et dicet: Quomodo cessavit exactor, quievit tributum? Audi Dominum nostrum Jesum in Evangelio dicentem Petro: Reges gentium a quibus accipiunt tributum? a suis, an ab alienis? Et Petrus: Ab alienis. Cui Dominus: Ergo, inquit, liberi sunt filii. Sunt igitur tres exactores tributa exigentes: Caesar, diabolus, et Deus. Caesar imaginem suam impressam nummo, quam homini in signum suae dominationis imposuit, quasi exactor importunus extorquet. Diabolus similitudinem suam, quam consentienti sibi animae affectu vitiorum, stylo consuetudinis vitiosae inseruit, durus ac crudelis exactor quotidianae turpitudinis solutione requirit. Deus imaginem suam quam naturae animae rationalis impressit, a sua rationabiliter exigit creatura. Ad imaginem quippe et similitudinem Dei creatus homo, quandiu se alterius non subdidit potestati, non cogebatur solvere, quod constabat cum non debere. Sicut autem Dei quaedam similitudo lucet in virtutibus, ita similitudo diaboli in vitiis aestimatur: a qua ejus similitudine tandiu homo liber est, quandiu non praebet suadenti consensum. Consensus quippe in animam ipsam quodammodo diaboli similitudinem levi, ut ita dicam, tractu depingit. Quando vero consensu prorumpit ad actum, jam plenam ejus imaginem affectu peccandi sibi miser imponit. Sicut in homine peccato mediante diabolus potestatem accipiens, cum eum jugo malae consuetudinis oppresserit, quotidianum peccati tributum ab eo intolerabilis exactor exstorquet. Sed, sicut Pharao plebem Israeliticam in luto affligens et latere plures sub se legitur habuisse exactores, ita princeps ille tenebrarum ad hoc tributum exigendum singulis suorum singulos imputat impulsores, qui eis labores indicant, et suggestionibus incautos concutiant, duraque peccati servitute depressos in sordidis operibus desudare compellant. Sed, o quaecunque es anima, quam ab hac infelicitate Dei pietas liberavit, praestat tibi requiem a labore tuo, et concussione tua, et a servitute tua dura, qua ante serviisti. Miraris certe quod tam facilis tibi est continentia, quae tibi impossibilis videbatur; miraris quod inolitae consuetudinis jugum evanuit, ad quod deponendum etiam conatum omnem desperatio innata subtraxerat. Sume ergo parabolam contra regem Babylonis. Exsulta cum tremore; clama cum stupore: Quomodo cessavit exactor? quievit tributum? Institit quotidie spiritus fornicationis, alicujus turpitudinis et immunditiae tributum exigens; nec erat repellendi facultas, vel virtus resistendi. Quomodo ergo cessavit exactor, quievit tributum? Insurgens in me spiritus irae ad verba furoris crebrius compellebat; nunc spiritus gulae ad negatos vel illicitos cibos excitabat appetitum; nunc amarum silentium quotidiani murmuris et detractionis a me exigens nummum, magistris intractabilem, impatientem me sociis exhibebat. Spiritus acediae omnem statum meae tranquillitatis evertens, et horrorem solitudinis, et quietis odium ingerens, discursiones inordinatas, signa vana vel periculosa me sibi solvere compellebat. Spiritus superbiae ipsam interiorem cordis mei sedem pervadens, nunc subjectionis impatientem, nunc cupidum dominationis faciebat; nunc ambulare in magnis et mirabilibus super me, caeteris despectis, compellebat; nunc meipsum praeferre melioribus, cunctorumque profectibus invidere persuadebat. Quomodo ergo cessavit exactor? quievit tributum? Nunquid in virtute mea? Nunquid in gladio meo? Absit! Quomodo ergo? Certe Dominus contrivit baculum impiorum, virgam dominantium. Dominus conterens bella, Dominus nomen est illi. Gloria tibi, Domine Jesu, qui non permittis nos tentari supra quam possumus. Non dedisti gladium in manu hostis, sed baculum, vel virgam. Gladius enim exstinguit; virga vel baculus affligit. Denique vox tua est ad Satan de beato Job: Ecce in manu tua sunt cuncta quae possidet; tantum ne in eum extendas manum( Job I). Deinde, cum dedisset ei in corpus ejus potestatem: Verumtamen, inquit, animam ejus serva( Job II). Data est virga, datus est baculus; sed negatus est gladius. Virga data est, quando concessum est ei adimere temporalia. Datus est et baculus quando in ipsum corpus ejus saevire permissus est. Negatus est gladius, quando ab animae exstinctione prohibitus est. Percutit itaque virga, quando ea quae foris sunt tangit. Percutit baculo, quando corpus ipsum affligit. Percutit gladio, quando a corpore animam excutit. Hac triplici tentatione adversus martyres jamdudum desaevit diabolus: quibus etiam in fine saeculi adversum fideles per diabolum saeviet Antichristus. Contra nos qui in medio duorum temporum positi sumus, quoniam ei gladius ademptus est, virga baculoque contendit. Itaque, quando rerum temporalium damno percutimur, virga est; quando aegritudine vel alia carnis afflictione, baculus est. Virga quoque percutit, quando suadet delectatione; baculo, quando trahit ad consensionem; gladio, quando compellit ad actum. A quibus omnibus cum fuerimus liberati, ad nos vox ista pertinebit: Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium. Impii sunt daemones, qui non amore justitiae, nec corrigendi affectu, sed ex sola malitia plagas mortalibus, quibus justo Dei judicio dominari permittuntur, vel ac tempus ut purgentur, vel in aeternum ut puniantur, inferre non cessant. De quorum malitia apte subjungitur: Caedentem populos in indignatione, plaga insanabili. Plaga ista insanabilis ad reprobos pertinet, qui in baculi virgaeve percussione murmurantes, affligi possunt, sed sanari non possunt. Et addidit: Subjicientem in furore gentes, et persequentem crudeliter. Multis quippe tentationibus subjicit sibi gentes spiritus nequam, non amore justitiae, sed in furore persequens eas crudeliter; non sicut Christus misericorditer, qui percutit, ut sanet; mortificat, ut vivificet; deducit ad inferos, ut reducat. Conquievit et siluit omnis terra; gavisa est et exsultavit. In terra cordis nostri, et in terra carnis nostrae, quando diversis tentationibus fatigamur, qualis tumultus est, qualis clamor vitiorum, quos sequitur innumerabilium exercitus peccatorum! O quanta felicitas quando conquiescit et silet omnis terra, quando in carne nostra quiescunt incentiva libidinum, aculei delectationum, spinae immundarum passionum, superbiae tumor, irae impetus, suspicionis vel indignationis susurrium! Cum autem quieverit, et siluerit clamor vitiorum, sequitur jucunditas exsultatioque virtutum. Gavisa est, inquit, et exsultavit. O quale gaudium! qualis exsultatio quando in hominis conscientia omnia laeta sunt, omnia pacifica; quando contrito sub pedibus Satana, omnique macula vitiorum expulsione deleta, in solis virtutibus anima gloriatur! Unde sequitur:
17.2
Abietes quoque laetatae sunt, et cedri Libani. Per abietes et cedros arbores sublimes et odoriferas, virtutes intellige, quarum cacumen coelum tangit, mundum bonae opinionis odore perfundit. Tunc vere virtutibus laetatur conscientia quando et sublimes sunt coelestium intentione, et famae integritate odoriferae. Hoc est, quod ait Apostolus: Providentes bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Cum igitur abietes et cedri laetatae fuerint, id est, cum virtutes vitiis succedentes salutari laetitia mentem perfuderint: Ex quo dormisti, inquiunt, non ascendit qui succidat nos. Ad regem Babylonis, principem scilicet tenebrarum vox ista dirigitur. Obdormisti, o Satana, non interiisti. Nulla securitas, fratres mei, nulla securitas. Dormit hostis, non periit. Facile excitatur, qui dormit. Pax est, requies est, quia, ipso dormiente, non ascendit qui succidat virtutes. Verumtamen, fratres, perfectorum vox ista est, quibus jam non est colluctatio adversus carnem, quae plerumque innata sibi concupiscentia virtutes succidit: sed adversus spirituales nequitias. Quibus dormientibus, id est a tentationibus cessantibus, requiescunt perfecti, nullam ex seipsis in seipsis pugnae materiam habentes. Sciendum plane est, fratres mei, quia pax ista nec continua poterit esse, nec perfecta, donec novissima inimica destruetur mors, id est mortis auctor diabolus: non enim jam dormienti, sed quasi morienti sanctorum societas insultabit. Ubi est, inquit, mors, victoria tua?( I Cor. XV.) Quod Isaias aliis verbis: Quomodo, ait, cessavit exactor? quievit tributum? Infernus subter conturbatus est; in occursum tui suscitavit tibi gigantes. Superato a sanctis diabolo, turbatus occurrit infernus, spirituum scilicet societas immundorum; suscitans illi gigantes, id est quoslibet de sociis fortiores, cum quibus rediens ad domum de qua fuerat expulsus, si copia fuerit reintrandi, faciet novissima hominis illius pejora prioribus. Haec vicissitudo tentationis et pacis nobiscum agitur, donec omnes principes terrae, id est terrena sectantium; omnes etiam principes nationum, principes videlicet regni Persarum vel Graecorum, sicut habes in Daniele, vel certe principes nationum, id est vitiorum, de suis fugati sedibus, principis sui interitum lugeant: cujus cadaver, id est omnis societas reproborum, cum eo aeternis suppliciis data tinea demolietur, putredine corrumpetur, vermibus corrodetur. Non miremini si vos hodie diutius tenui quam solebam; quoniam avidus vestri post diuturnam famem non facile potui vestra praesentia satiari. Ne putetis quod vel nunc satiatus sim; cum sermonem omittam fatigatus, non satiatus. Satiabor eum apparuerit gloria Christus, in quo vos nunc amplector delectabiliter, quibus me spero futurum in ipso feliciter, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).