Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de oneribus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/aelredus-rievallensis11101167" aria-label="More works by Aelredus Rievallensis">
More
Original / primary: 11500 Sedeon
20.1
SERMO XIX. De eo quod scriptum est: « Nunquid non iste est vir, qui conturbavit terram? » etc. (Isai. XIV.)
20.1
Verba prophetica, quae contra principem Babylonis figurate dicuntur, primum secundum ordinem prophetiae ad Antichristum, et ipsius diaboli corpus retulimus; deinde quomodo ipsi capiti poterant convenire, disseruimus, et sic utriusque ruinam a sancto propheta descriptam docuimus. Eumdem itaque ordinem in his, quae sequuntur, servantes, dicamus virum nominari Antichristum, non pro virtute, sed pro potestate. Nunquid iste est vir, qui conturbavit terram? Potuit tamen eum propheta exprobrando virum appellare, sicut de quolibet ignavo dicitur. O qualis vir! Conturbabit certe Antichristus terram, et regna concutiet, quando secundum Apocalypsim, homines terram inhabitantes mirabuntur post bestiam; et reges, et regna, quodam terrore concussi, ad illius pavebunt potentiam. Porro regna, illorum regum interpretare imperium, quorum cor in manu Dei est, de quibus ait Dominus: Per me reges regnant, quorum conversatio in coelis est. Ipsi sunt tunc temporis sancti atque perfecti, qui concuti quidem possunt, sed subverti non possunt, de qua concussione Dominus in Evangelio: Surgent, inquit, pseudoprophetae, et pseudoapostoli; et dabunt signa multa, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Sequitur:
20.2
Qui posuit orbem desertum, et urbes ejus destruxit. Orbem vocat Ecclesiam, de qua scriptum est: Etenim correxit orbem, qui non commovebitur. Hunc orbem desertum quodammodo faciet Antichristus, quando per eum deseretur a multis. Destruet etiam ille nequam conventicula sanctorum, dissipabit congregationes fidelium, vel suis decretis subdendo, vel tormentis et proscriptionibus persequendo. Et vinctis ejus, id est orbis, non aperuit carcerem. Vincti orbis sunt hi, qui in Ecclesia ignorantiae tenebris inclusi, vinculis malae consuetudinis constringuntur, de quibus Propheta: Funes, inquit, peccatorum circumplexi sunt me. His vinctis pestilens ille non aperiet carcerem, quos ab errore docendo non extrahet, sed arctius suae iniquitatis et perfidiae tenebris involvet. Si autem per virum diabolum velis intelligi, non erit absurdum, cum et in Psalmis, et in Evangelio, et multis aliis sanctae Scripturae locis appellatus sit homo, secundum illud: Inimicus homo hoc fecit. Et: Exsurge, Domine, non praevaleat homo. Ipse nec adhuc quidem cessat conturbare terram et concutere regna. Terra dici possunt amatores mundi, et mundialis gloriae sectatores, quos utique nunc ira, nunc invidia, nunc bellis seditionibusque conturbat. Quicunque etiam nostrum, fratres, terram sapimus, aliquid etiam terrenum diligimus, hujus conturbationis expertes non erimus, sed erimus profecto invicem mordentes, et comedentes, et alterutrum invidentes. Quod si cor nostrum de terrenis ad coelestia levemus, audituri, non terra es, et in terram ibis; sed coelum es, et in coelum ibis; regna nostra, id est virtutes, per quas jam Christo coepimus conregnare, concuti quidem possunt, sed subverti non poterunt. Quomodo illius concussum est regnum, cujus pene moti sunt pedes, cujus effusi sunt gressus! Concussus est Joseph, quando pallium reliquit adulterae, sed non subversus; qui carcerem stupro praetulit, vincula adulterio. Et nos quidem concutimur, quando tentamur; sed non subvertimur, si non consentiamus. Qui posuit orbem desertum. Orbis nomine hoc in loco eos possumus accipere, qui ita sunt in orbe, quasi in orbe; circuitu semper laborantes, et ad finem nunquam pervenientes. De talibus ait Propheta: In circuitu impii ambulant, id est in urbe. Hi tales non solum conturbantur, vel concutiuntur, sed ita etiam subvertuntur, ut nullum in eis remaneat virtutis vestigium; ut quemadmodum solitudo bestiis, ita et ipsi exclusi virtutibus a vitiis excludantur.
20.3
Nota haec tria genera Hominum: quorum primum conturbatur, secundum concutitur, tertium subvertitur. Primum, quia terra sunt, contrariis passionibus agitati turbantur; secundum, quia reges sunt, a spiritualibus nequitiis impugnantur; tertium, quia nihil in se habent constantiae, sed circumferuntur omni vento doctrinae, ab immundis spiritibus conteruntur. Hujus orbis urbes, sunt conventicula eorum de sanguinibus, praeferentia speciem sanctitatis, vim ejus et virtutem abnegantia. Tales utique urbes princeps destruit tenebrarum, omnes ejus munitiones, virtutum videlicet instrumenta, cum virtutibus ipsis evertens. Et vinctis ejus non aperiet carcerem. Qui enim in talibus urbibus vincti tenentur funibus peccatorum, rex confusionis prosternet eos in carcere desperationis, occludens eis ostium confessionis. Unde Propheta: Non me demergat tempestas aquae, id est non me dejiciat vis tentationis; neque absorbeat me profundum, malae consuetudinis; neque urgeat super me puteus os suum, seris desperationis claudens ostium confessionis. Ex hinc finem ipsius tentationis describens, onus quo ipse in novissimis erit opprimendus in poenis, cum his quos ipse oppressit peccatis, subjungit:
20.4
Omnes reges gentium dormierunt in gloria, unusquisque in domo sua; tu autem projectus es de sepulcro tuo sicut stirps inutilis, pollutus et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio. Audite haec, reges terrae; qui concussi a Satana, non potuistis subverti. Hic timor, hic labor, hic gemitus. Hic in procinctu belli continuo positi, accipite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli. Est enim merces labori vestro. Quae merces, inquis? Omnes reges terrae dormient in gloria. Somnus sane gloriosus, quo reges post victoriam sopiuntur; quia pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus, ita est nihilominus gloriosa. Quam gloriose ille rex magnus, Paulum dico, occubuit! qui tot victoriis coronatus somnum mortis laetus excepit, inter illos praecipuum obtinens locum, de quibus in Apocalypsi scriptum est: Beati mortui, qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis. Omnes reges dormient in gloria. Magnum est, fratres, obdormire in gloria. Alii quidem obdormiunt in contumelia; alii in misericordia; alii in gloria. In contumelia, in peccatis perseverantes; in misericordia, poenitentes; in gloria, martyres et innocentes. Obdormiunt in contumelia, qui in suis sceleribus moriuntur; in misericordia, qui confessione et lacrymis poenitentiae a suis sceleribus abluti sopiuntur; in gloria, qui multarum virtutum stipendiis gloriosi angelicis manibus ad coelestia transferuntur. Obdormivit dives in contumelia, et sepultus est in inferno; Lazarus in misericordia, qui in sinum deducitur Abrahae; ipse Abraham in gloria, qui non solum sibi, sed etiam Lazaro potuit esse consolationi. Obdormivit in contumelia Judas, qui laqueo se suspendit; in misericordia paralyticus, cui Dominus peccata dimisit; in gloria Petrus, qui Christum sua morte glorificavit. Unusquisque enim in domo sua. Haec sunt illa aeterna tabernacula, in quibus perfecti recipiunt imperfectos; illos scilicet qui de mammona iniquitatis faciunt sibi amicos, dando temporalia, ut consequantur aeterna. Hae sunt in domo Patris beatissimae mansiones: pro varietate virtutum differentiae habitationum. Licet enim omnes perfecti in gloria dormiant, et ad regna coelorum omnes perveniant; alia est tamen claritas solis, et alia lunae, alia etiam stellarum. Et stella a stella differt in claritate. Ideo omnes reges dormient in gloria; unusquisque tamen in domo sua. Est praeterea somnus contumeliosus iniquitas; somnus miserandus infirmitas; somnus gloriosus charitas. Contumeliose dormienti ait Paulus: Surge qui dormis et exsurge a mortuis. Dormientium infirmitate vel pigritia dicit sermo divinus: Usquequo, piger, dormies? At sponsae dormienti inter medios cleros quae de amplexibus sponsi gloriatur: Laeva ejus, inquiens, sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Inter ubera sponsi, in sinu sponsi, supra pectus sponsi, suaviter requiescit; voce sponsi somnus iste beatissimus confirmatur, dicentis: Adjuro vos, filiae Jerusalem; ne suscitetis dilectam, donec ipsa velit. Rogo, quando volet? Quando his carere amplexibus, ab his avelli uberibus, insuper sinu vel pectore volet separari? Certe, quando charitas ipsa, quae eam hoc coelesti somno sopivit, excitare voluerit, stans ad ostium et pulsans: Aperi mihi, soror mea sponsa. Audiens deinde illa caput amici plenum rore, et cincinnos ejus guttis noctium; evigilat, surgit, aperit ostium, relictisque deliciis quibus fovebatur, ad capillos ejus, id est, qui fide illi adhaerent, qui ex nocte ignorantiae aliquid aquilonaris frigoris contraxerunt, crudiendos, charitate suggerente, pertransit. Hinc beatissimus Paulus optabat anathema a Christo esse pro fratribus, salutem multorum propriis, licet summis, praeponens deliciis. Eia, fratres, omnes reges gentium, sive illi qui populis praesunt in Ecclesia, sive illi qui cogitationes suas, sensus suos, motus etiam sive irascibiles, sive concupiscibiles quasi diversas gentes salutari regunt disciplina, in gloria dormiunt, vel in morte recipientes coronam vitae, vel extracti a corporalibus, requiescentes in contemplatione. Regibus itaque sic dormientibus, quid erit de eo, a quo concussi sunt? Quid erit? Tu autem, inquit, projectus es de sepulcro tuo, sicut stirps inutilis. Ipsius Antichristi, omniumque reproborum sepulcra eorum sunt corpora, in quibus anima eorum putredine vitiorum corrumpitur, et omnium immunditiarum sanie foedatur. De quibus sepulcris tunc ejiciuntur, quando animae a corporibus extractae projiciuntur in tenebras exteriores. Projiciuntur autem quasi stirps inutilis, cui nihil aliud debetur, quam ignis. Sequitur:
20.5
Quasi cadaver putridum, non habebis consortium, neque cum eis in sepultura. Haec est sepultura divitis purpurati, de qua dicitur in Evangelio: Mortuus est et dives, et sepultus est in inferno. Haec sepultura cum omnium sit reproborum, in ea tamen non omnes aequaliter torquebuntur, sed sicut de zizaniis scriptum est: Ligate ea in fasciculos ad comburendum, ut qui hic fuerint pares in culpa, aequales quoque efficiantur in poena. At Antichristus, vel princeps ejus diabolus, sicut nullus est, quem non superet in malitia; ita nullus est, cum quo consortium habeat in sepultura. Qui nimirum cadaveri putrido comparatur, ut ejus abjectio, fetor atque confusio designetur. Deinde causam, pro qua talia passurus sit, subjungens, ait: Tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum interfecisti. Terram Antichristi carnem ejus vocat, quam ipse vitiorum passionibus disperdet, vel bestiis spiritualibus disperdendam committet. Populum quoque ejus ipsos intellige, qui se ei regendos committent. Sequitur:
20.6
Non vocabitur in aeternum semen pessimorum. Haec est illa vocatio, de qua dicit Apostolus: Scimus, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti. Hac vocatione non vocabitur in aeternum semen impiorum, illud nimirum semen, quod tritico boni patrisfamilias inimicus superseminavit homo. Quam parabolam ipse Christus exponens: Bonum, inquit, semen hi sunt filii regni, et zizania filii nequam. Praeparate filios vestros occisioni, in iniquitate patrum suorum. Quibus loquitur? Semini nimirum pessimo, id est impiorum multitudini, qui ab Antichristo vel diabolo non creati, sed per orbem dispersi, quasi seminati, sicut ipsi pessimi sunt, ita sibi doctrina et exemplo pessimos generant. Quos alloquens propheta: Praeparate, inquit, filios, vestros occisioni, in iniquitate patrum suorum. Ac si diceret: Sicut vos ab impiis generati, aeternis estis suppliciis destinati, ita profecto filios, quos vobis vestris erroribus generastis, eidem occisioni, id est damnationi praeparatis. Non consurgent, nec haereditabunt terram neque implebunt faciem orbis civitatum. Ad reprobos arbitror haec referenda, qui a pessimis doctoribus internecioni parati, ulterius non consurgent, sed in carnis suae sterquilinio putrescentes, ad illius terrae possessionem non poterunt pervenire, de qua ait Psalmista: Portio mea, Domine, sit in terra viventium. Unde Dominus in Evangelio? Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Neque implebunt faciem orbis civitatum, id est non implebunt faciem civitatum, quae sunt in orbe. Per orbem significari Ecclesiam superius diximus, cujus civitates sunt conventicula fidelium, in una societate viventium: quarum facies est ipsa species sanctitatis, quae in habitu, vultu, victu, caeterisque, hujusmodi coram hominibus lucet. Itaque, cum fuerit princeps tenebrarum cum toto suo corpore in infernum sepultus, filii nequam ex patribus nequissimis generati, et jam occisioni, id est extremae damnationi parati, nec per poenitentiam consurgent, nec ad speciem sanctitatis, quam oculis tantum hominum exhibebant, ulterius aspirabunt. Putabam me hoc sermone absolvendum; sed, quia jam hora praeteriit, modicum id quod restat, sequentis diei gaudio reservemus, orantes ut sic in hac vita a Babylonis operibus liberemur, ut cum ea in futurum aeternis suppliciis non oneremur, per Jesum Salvatorem nostrum, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note