Sermones de oneribus
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/aelredus-rievallensis11101167" aria-label="More works by Aelredus Rievallensis">
—
Original / primary: 11500 Sedeon
21.1
SERMO XX. De eo quod scriptum est: « Et consurgam super eos (Isai. XVI) . »
21.1
De eo quod scriptum est: Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris, licet vobis sufficere videantur quae dicta sunt, alius tamen sensus mihi occurrit ad exponendum brevior, et facilior ad intelligendum: quem operae pretium est, antequam ad alia transeamus, proferre in medium ut unusquisque eligat quod vult, cum ea sit humanae mentis natura, ut eam sententiam semper aestimet veriorem, quam suae capacitati audierit aptiorem. Itaque a verbis beatissimi Pauli sumamus hujus expositionis exordium, qui de lege peccati et mortis salutare texens oraculum. Regnavit, inquit, mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae. Gerebat itaque mortis praepositus, id est diabolus, in homine principatum, ante Moysi legem, videlicet regnans sine contradictione; lege autem subintrante et peccato divinis praeceptis resistente, tyrannidem exercens. Ubi enim non erat lex, nec praevaricatio. Ideo lex subintravit ut abundaret delictum. Ab Adam igitur usque ad gratiam Christi dominabatur peccatum; et per peccatum praepositus peccati, jus sibi vindicans, non solum in reprobos, sed etiam in electos, necdum vocatos, necdum justificatos, necdum Christi sanguine redemptos. Hos a propheta coelum vocari posse, non inconvenienter existimat, qui vim praedestinationis in qua facta sunt, quae futura sunt, non ignorat. Cernens itaque propheta, regnum diaboli mane, id est in ipso mundi exortum initio, totum fere mundum occupasse; reges et principes et omne hominum genus, praeter paucissimos, idololatria polluisse; electos etiam et praedestinatos invasisse, admiransque tantam ejus potestatem Christi virtute prostratam: Quomodo, inquit, cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris? Lucifer vocatur; quia lucem scientiae ferre videbatur, cum diceret: Gustate, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Cecidit de coelo, et in terram corruit, quando ab electis ejectus, in solis reprobis quasi in carcere inclusus, terram more serpentis comedit. Qui dicebas in corde tuo: In coelum ascendam. Videns diabolus, instante jam Christi adventu, totum humanum genus sibi subjectum nihil nisi terram sapere; paucissimos tamen Judaeorum Deo fide et operibus adhaerentes coelestia meditari; elatus superbia etiam ipsis posse dominari confidit: In coelum, inquiens, conscendam. Unde et in B. Job legitur: Absorbebit fluvium, et non mirabitur; et habebit fiduciam, quod influat Jordanis in os ejus. Super astra Dei exaltabo solium meum, id est super sanctos, qui sunt in Judaea. Sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis, ut, sicut in omnibus templis mundi sacrificatur, ita et in templo Jerosolymitano, de quo scriptum est: Latera aquilonis civitas regis magni, mea majestas quasi divina colatur. Ascendam super altitudinem nubium, id est omnium prophetarum excellentiam et existimationem transcendam. Similis ero Altissimo, ut, cum mihi fuerit Judaea subjecta, tota terra mea sit sicut totum coelum Dei. Hinc est quod Dominum tentans, de mundi totius dominatu praesumpsit, dicens: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Optime ait Scriptura: Ante ruinam exaltatur cor. Eo quippe tempore, quo sibi majora promittebat, etiam amisit, quae possidebat. Unde dicitur: Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci. De hac ejus ruina Dominus in Evangelio: Nunc judicium est mundi; nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Qui te viderint oculis sic erectum, inclinabuntur humilitate, teque prospicient, id est cognoscent, ut qui te prius putaverant fortem et magnum, sciant te in comparatione Christi infirmum. Nunquid iste est vir, qui conturbavit terram, qui concussit regna; faciens gentem consurgere contra gentem, et regna adversus regna: qui orbem fecit Dei cultoribus desertum, qui tot destruxit urbes, tot vinctos inclusit? Quae omnia ejus suggestu ante Domini adventum facta, nemo qui historias legit, ignorat. Et consurgam super eos, filios scilicet pessimos a pessimis patribus generatos, et perdam Babylonis nomen, et reliquias et germen et progeniem, dicit Dominus. Nomen Babylonis est gloria mundi; reliquiae Babylonis amor mundi; germen Babylonis affectus peccandi; progenies Babylonis cognitio consensusque peccati. Nihil enim magis appetunt homines quam magnum nomen, quod sibi Babylonici vel divitiis, vel stulta virtute, vel scientia saeculari conquirunt. Quae cum acquirere non potuerint, vel acquisita amiserint, habent quasdam omnium horum in corde reliquias, ipsum videlicet mundi amorem, qui ex iniquo germine pessimus affectus processit. Quorum progenies pessimae sunt cogitationes, quasi parvuli filiae Babylonis, de quibus Psalmista ait: Filia Babylonis misera, beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram! Quae omnia in fine saeculi a Domino destruentur, quando nominis Babylonici nulla erit gloria, nulla in ejus amore delectatio, nullus peccandi affectus; quando, etiam secundum Psalmistam, peribunt omnes cogitationes eorum. Sequitur:
21.2
Et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, ut spina peccati semper conscientia pungatur: et libidine et voluptate, instar coenosae paludis, fumum et fetorem exhalante, caecetur. Et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum. Sicut domus scopis mundatur et evacuatur, ita omnem Babylonis gloriam, divitias et delectationes disperdam, terens eam tormentis et doloribus conterens. Sed et nos, fratres charissimi, a quibus per adventum Domini diabolus ejectus est foras, praeparemus filios pessimi seminis occisioni, ut gladius Domini devorans carnes, omnes carnales affectiones, illicitasque delectationes, cogitationes etiam perversas ex carnali affectu quasi de pessimo semine generatas occidat, ut nec consurgant ulterius neque impleant faciem orbis civitatum. Civitates orbis memoriae nostrae meditationes intellige: quae utique memoria orbi comparatur; quia, quidquid in orbe corporaliter haberi potest, totum a memoria imaginaliter comprehendi potest. Facies autem orbis vel civitatum, meditationum nostrarum intentio est; secundum quam omnia quae fiunt vel cogitantur a nobis, ab eo quem nihil latet judicantur. Adesto ergo, Domine Jesu, et super filios Babylonis misericordi severitate consurge, ut in anima mea nomen pereat Babylonis, omnique confusione deleta, Jerusalem nomine censeatur. Et ponam, inquit, eas in possessionem ericii, et paludes aquarum. Fiat, Domine, cor meum ericius plenus spinis, ut singulorum peccatorum meorum memoria quasi spinis singulis compungatur: et, sicut totam animam meam vitia possidebant, ita totam occupet compunctio salutaris; sicque libidinum suarum recordatione quasi coenosis paludibus stercorata, poenitentiae fructus producere mereatur. Sequitur: Et scopabo eam in scopa terens. Scopa terens cordis contritio est, qua Babylon in anima nostra teritur et conteritur, et omnes spurcitiae ejus egeruntur. Prope est enim Dominus his qui contriverunt cor; quia cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Sed et flagellum Dei scopa terens dici potest, quo visitat in virga iniquitates nostras, et in verberibus peccata nostra, ut vitia conterens virtutes inducat, et suam a nobis misericordiam non dispergat. Ponitur deinde in possessionem ericii, et in paludes aquarum. Haec sunt duo vitia, in quae Dei judicio hypocritarum genus saepissime ruit, avaritia et luxuria. Nam, secundum sententiam Salvatoris, spinis divitiae et sollicitudines saeculi comparantur: quarum amore cum fuerit anima purgata, instar ericii suis armatur spinis, confidens in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum superbiens. At paludes infertiles et lutosae, in quibus coeno gaudentia reptant animalia, luxuriae immunditiae comparantur, quae utique sordidae sunt et lutosae, in quibus spiritus insultant immundi, quorum princeps libentius sub umbra dormit, in virore calami et junci, quae maxime nascuntur in paludibus, et locis humentibus. Talis anima scopatur, non ut mundetur, sed ut conteratur. Sequitur:
21.3
Juravit Dominus exercituum, dicens: Si non ut putavi ita erit, et quomodo mente tractavi, sic eveniet. Omnia quae de onere Babylonis sanctus propheta describit, Domini jurantis auctoritate confirmat, ut nemo dubitet esse ventura, quae ab ipso Deo sub jurejurando constat esse praedicta. Quod autem Dominus jurare dicitur, cui etiam non juranti credendum esse nemo qui dubitet, maximum veritatis et certitudinis indicium est. Si non ut putavi, ita erit, et quomodo mente tractavi, ita veniet. Humano more loquitur hominibus, quia, si loquerentur divino, non intelligeretur ab hominibus. Verum hoc, puto, non semper in ambiguis ponitur, cum Dominus iratus servo suo saepissime dicat, puto, quod Dominus tuus sim. Quod itaque dicit sese putare, vel mente tractare, nulla dubitatio, nulla sollicitudo, nulla mentis distensio in Dei natura cogitetur, sed aeterna et incommutabilis ejus dispositio verbis, quibus a nobis posset intelligi, insinuata credatur. Ideo autem existimatio vel tractatio posita sunt ut, sicut homines ea, quae non praecipitanter, sed cum quadam haesitatione et tractatu faciunt, finem optimum sortiuntur, ita Deus nullo mentis impetu, nullo fortuito casu, sed aeterno suo consilio attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Igitur sicut disposuit, sicut putavit, sicut voluit, sicut tractavit, sic eveniet. Quid eveniet? Ut conteram, inquit, Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum. Per Assyrium totam illam multitudinem spirituum superborum intellige, qui conteruntur in terra Domini, ut per terram parvuli et carnales intelligantur, quos ad solidi cibi perceptionem minus idoneos lacte potat Apostolus: Nihil, inquiens, judicavi me scire inter vos, nisi Dominum Jesum, et hunc crucifixum. Porro per montes apostolos atque perfectos intellige, quibus dedit Dominus potestatem calcandi super serpentes, et scorpiones, et omnem virtutem inimici. A quibus etiam ipsius diaboli jugum gravissimum ablatum est, quando computruit jugum a facie olei, et ille unctus oleo laetitiae prae consortibus suis, ligato forti illo, captivam duxit captivitatem, et onus, quo eorum humeri premebantur, sua virtute deposuit. Et auferetur jugum ejus ab eis, et onus illius ab humeris eorum tolletur. Est jugum sive onus iniquitatis, quod homo propriis cervicibus, diabolo suadente, imposuit. Est quoque jugum, sive onus malae consuetudinis, cui se homo male vivendo supponit. Est et jugum sive onus infelicitatis, cui hominem peccantem justitia divina prostravit. Est grave quidem jugum vel onus peccati, quod usque ad Dominicam passionem ita mortales premebat, ut nullius justitia, nullius virtute amoveri potuerit; sed cunctos non solum reprobos, sed etiam electos in infernum demersit, quamvis inter eos magnum chaos firmatum sit; istis, et si non in gloria, in requie tamen constitutis; illis, locis poenalibus infeliciter deputatis. At per passionem Christi contrito diabolo et conculcato, jugum istud onusque sublatum est, ut libero ex hinc volatu justi quique atque perfecti ad coelum usque ascendere potuerint. Verumtamen, fratres charissimi, adhuc jugum, vel onus nos premit Assyrii, sentientes nimirum aliam legem in membris nostris repugnantem legi mentis nostrae, et captivos nos ducentem in lege peccati, quae est in membris nostris. Grave hoc jugum, fratres, grave hoc onus, et intolerabile. Quis nos liberabit de corpore mortis hujus? Quid de onere consuetudinis dicam, quod quicunque incaute humeris suis ingessit, sine gravi dolore nimioque labore deponere non poterit? Sed et grave jugum super filios Adam a die ortus sui usque in diem reditus sui in ventrem matris omnium. Onerat paupertas, onerat infirmitas, somnolentia premit, pigritia dejicit. Taceo persecutiones, proscriptiones, terrores etiam et timores, tentationes, murmurationes, detractiones, maledicta, falsa judicia, quibus omnibus plenus est mundus, sicut ait beatus Job: Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. Quae omnia cum ipsa, quae omnium gravissima et ultima est, morte, uno infelicitatis jugo vel onere contineri, manifestum est. Hoc est onus Babylonis, quo non solum illa premitur, sed quo cives quoque Jerusalem in ea peregrinantes premit. Felix, qui quamvis prematur his, non tamen opprimitur. Veniet certe dies, quo Assyrius penitus conteretur in terra, et in montibus conculcabitur; non in qualibet terra, nec in quibuslibet montibus, sed sicut Dominus ait: Sicut cogitavi, sic eveniet, ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem illum. Eia, fratres, contritus est Satanas Dominica passione; conculcatus est apostolica praedicatione. An non contritus et conculcatus videbatur, quando nec in porcos quidem per se habere potuit potestatem? Verum, fratres, non penitus contritus est, nec conculcatus, cui adhuc relicta est tentandi facultas, cui in Antichristo dabitur etiam saeviendi et persequendi potestas. At tunc plene conteretur et conculcabitur, quando novissima inimica destruetur mors, quando in terra Domini, carne scilicet nostra, jam aeterna resurrectione glorificata, nullum diabolicae potestatis remanebit vestigium, nec montibus Domini, spiritibus scilicet nostris in excellentia contemplationis divinae suspensis, ullus poterit esse tentationis accessus. Conteretur, inquam, tunc penitus, quando ei tota tentandi vel persequendi potestate sublata, in abyssum aeternis ignibus cruciandus detrudetur. Tunc certe jugum gravissimum infelicitatis, onusque ponderosissimum, quod multis modis in hac vita portamus, a nostris cervicibus vel humeris auferetur, quando, omni mortalitate omnique infirmitate virtute resurrectionis absorpta, erumpemus in hanc vocem exsultationis: Ubi est mors, victoria tua? Ubi est mors, stimulus tuus? Hic est certe onus, oneris finis, quo civitas confusionis, id est Babylon cum principe suo diabolo aeternis poenis onerando in infernum demergetur; et civitas pacis, id est Jerusalem, cum suo principe Christo, quae onus Babylonis, quo onerata est, vel prudenter cavit, vel magna virtute sustinuit, vel potenter evasit, in coelum coronanda transferetur. Cavit quidem, ne vitiis ejus opprimeretur; sustinuit, cum ejus persecutionibus urgeretur; evasit, cum excedens e corpore a requie exciperetur. Ne quis vero existimet de una aliqua regione prophetam tam divinum oraculum texuisse, omnem hinc ambiguitatem Dominus ipse excludens subjecit:
21.4
Hoc consilium, quod cogitavi super omnem terram; et haec manus extenta super omnes gentes. Quid manifestius? Ostendit quippe ea quae dicta sunt in hoc onere, ad universum orbem omnesque gentes pertinere: quae, quoniam in electis et reprobis divisae sunt, ad illos consilium, ad istos manum extentam aestimo pertinere. Profundum sane altumque consilium quod, electi cum reprobis in eadem societate viventes, eodem onere miseriarum premuntur, et mirabiliter adjuvantur, ne opprimantur; quod plerumque eisdem peccatis et criminibus praegravati, conversione et emendatiori conversatione ab iis separantur; quod sive vitiis, sive doloribus, sive tentationibus onerentur, omnia eis in bonum cooperantur. At quam extenta manus Domini super reprobos, eorum non acceptans bona, nec mala diluens, quam extenta manus, qua omnia eis cooperantur in malum, cum et poenis onerentur, ut deliciis corrumpantur; superbiant in virtutibus, ne quid ex eis mercedis consequantur; in peccatis non humilientur, ut veniam mereantur. Si malum deserunt, ad id denuo redeunt; si bonum inchoant, non perseverant. Postremo reprobi aeternaliter condemnantur; electi in vitae aeternae gaudiis coronantur. Post verba autem Domini ea quae dicta sunt confirmantis, ipse propheta ex propria persona subjungit: Dominus enim exercituum decrevit; et quis poterit infirmare? De electis hoc dictum intelligo: de quorum salute divini decretum consilii nullus poterit infirmare. Si enim Deus pro nobis, quis contra nos? Audi et stabile aeternum quo decretum, cui obviare nemo qui audeat, quod mutare nemo possit vel debeat. Firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc. Novit Dominus qui sunt ejus. Quod autem sequitur, et manus ejus extenta, quis avertet eam, ad reprobos, ut superius diximus, arbitror referendum. Sicut enim certa et stabilis est de electorum salute misericordia, ita pro certo stabilis est et incommutabilis de reproborum damnatione justitia. Sed jam in fine hujus oneris finem faciamus hujus sermonis, obsecrantes Dominum et Deum nostrum ut onus quod in vitiis est caveamus: quod in tentationibus et miseriis est, viriliter sustineamus, ut illud quod in poena erit aeterna, evadere mereamur, per Dominum nostrum Jesum Christum, cui honor et imperium per omnia saecula saeculorum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).