Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de oneribus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/aelredus-rievallensis11101167" aria-label="More works by Aelredus Rievallensis">
More
Original / primary: 11500 Sedeon
23.1
SERMO XXII. De eodem capitulo moraliter exposito.
23.1
Onus Philisthiim, quod post onus Babylonis cum vestra charitate tractandum suscepimus, paucis quidem verbis propheta comprehendit; qui tamen sensuum profunditate multorum materiam ministravit. Itaque, fratres, de allegoricis montibus ad plana tropologica descendentes, ad ipsius oneris principia redeamus; dicamusque, per Philisthiim superbos quoque intelligi, qui confidunt in virtute sua, et in multitudine gratiarum spiritualium gloriantur. Hi sunt, qui cum Loth egressi de Sodomis, et montem virtutum conscendentes, inebriantur a duobus sororibus, superbia et vana gloria: et sic sensibiliter ad turpia illecti, etiam in abominationes pessimas dilabuntur, ut merito dicantur Philisthiim, id est cadentes potione. Videat charitas vestra, fratres, cum naturaliter, singulis expulsis vitiis, virtutes succedant, haec superbia vicinior virtutibus, quam vitiis, quanto magis quisque profecerit, tanto adversus eum acrius convalescit. Est autem multiformis haec bestia, quae vix caveri potest, exstingui autem in hac vita nullo modo potest: quippe cui mors sua vitae materia sit, indeque robustius surgat, quo certius putatur exstincta. Intelligitis quae dico? Quandiu vivunt in te vitia, quorum incentor est Achaz, et colluctatio gravis est tibi cum carne et sanguine crebraque tibi, licet optime pugnanti, vulnera infliguntur; non audet bestia illa caput erigere; non audet adversus timidum et pavidum in procinctu positum exitialem inire conflictum. At si, mortuo Achaz, quieverint incentiva libidinum, mox coluber tortuosus caput erigit virulentum, ac veneni sui suggestione animam inflans, primo virtutibus reddit inanem; deinde sub ipso timore vitiorum putredinem generans, in ea quae se evasisse gloriabatur, vitia prosternit. Igitur quasi in virtutum culmine positos, et jam non in Domino, sed in se gloriari incipentes, alloquitur sermo propheticus: Ne laeteris, inquiens, Philisthaea, quae jam potionaris calice superbiae, quae jam incipis ad inferiora de superioribus ruere: ne laeteris, quia comminuta est virga percussoris tui. Iste Achaz percussor noster est, cui plerumque dat Dominus virgam in manu ut percutiat, ut flagellet; affligens tentationibus et suggestionibus quatiens. Quae quidem virga tunc comminuitur, quando et tentandi potestas subtrahitur. Verumtanem, ne laeteris, o Philisthaea, quasi jam evaseris; ne glorieris, quasi colubrum illum venenosum tuis viribus exstinxeris. Cave proinde radicem colubri. Quia de radice colubri egredietur regulus; de superbia Dei contemptus. Regulus rex est serpentium, et Dei contemptus omnium potentior vitiorum, quae tunc magis damnabilia judicantur, quando non ex ignorantia vel infirmitate, sed potius ex contemptu generantur. Nascitur autem contemptus ex superbia; quia nisi prius mens humana tumuerit, ad sui Creatoris injuriam non erumpit. Et semen ejus absorbens volucrem. Sic enim contemptus desperatio est, quae confessionem excludit, irridet poenitentiam, satisfactionem abjurat. impius, cum venerit in profundum malorum contemnit. blasphemus in Deum, iniquus in proximum, perniciosius saeviens in semetipsum: qui, quoniam de venia desperat, vitia vitiis cumulans, ipsi desperationi vehementiora fomenta ministrat. Per volucrem animal pennatum, et celeri volatu superiora petentem, spes significatur; per quam terrenis coelestia, aeterna temporalibus, humanis divina praeponimus; per quam etiam jam nunc salvi facti sumus, et Christo in coelestibus conregnamus. Hanc itaque volucrem desperatio absorbet, quando avulsis pennis, quibus ad coelestia volatur, anima declinat ad infima, ut contemnens futura, amplectatur terrestria, nihilque ultra desideret, quae nihil quod ultra sit speret. Sed et hoc quod dicitur: Ne laeteris Philisthaea omnis tu, ad ipsos congrue satis dirigitur, qui minus grate divina flagella suscipiunt; in prosperitate effusi, in adversitate querulosi; quos favor elevat, persecutio conturbat. Eia, fratres, ut ait Apostolus: Quis est filius, quem non corripit pater? Flagellat quippe omnem filium quem recipit. Potest itaque et ipse dici percussor, qui percutit et sanat, mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit. Ipse certe virgam virtutis suae emittit ex Sion, ut visitet in virga iniquitates nostras, et in verberibus peccata nostra. Magnum est, fratres, divinae miserationis indicium, quando non parcit in praesenti; quando non miseretur, quando sepit vias nostras spinis, et occludit maceria, ut quaerentes mortem non inveniamus, quando omnes dulcedines quibus inhiamus, multimoda aspergit amaritudine, ne inhaereamus. Quid tu, Philisthaee, cadens potione? Replevit et inebriavit te amaritudine Dominus; potionavit te calice irae ejus, et sagittae ejus infixae sunt tibi: quarum indignatio ebibit spiritum tuum. Certe si irasceris, si murmuras, si indignaris, si manum repellis medici, Philisthaeus es cadens potione, inde ruinam incurrens, unde sperare poteras erectionem. Vae tibi, si averterit zelum suum a te, ut ultra non irascatur tibi; sicut ad quosdam loquitur per prophetam: Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatae; neque super uxores vestras, cum adulteraverint. Infelices ergo sunt, de quibus conqueritur in Psalmis: Non audivit populus meus legem meam; et Israel non intendit mihi. Non audivit docentem, non sustinuit corripientem: illinc rebelles et increduli, hinc murmurosi, utrobique ingrati. Qua igitur poena plectentur; quibus pro his afficientur tormentis? Audi quod sequitur: Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum. Intelligat charitas vestra, fratres mei. Multi pro peccatis suis corripiuntur a Domino, affliguntur inopia, persecutionibus atteruntur, debilitantur membris, diversis tormentorum generibus excruciantur. Qui si nihil correctionis admiserint, sed, sicut in prosperis superflui, ita in adversis inveniantur blasphemi, suspendit virgam; gladium mittit in vaginam, tradens eos in desideria cordis sui, ut eant in adinventiones suas. Tunc laetantur, cum male fecerint. Talibus ergo loquitur propheta, dicens: Ne laeteris, Philisthaea omnis tu, quia conminuta est virga percussoris tui. Ne laeteris, quod a percussione cessavit, qui te erudivit, cujus virga caput serpentis excludit, reguli venena depulit, et semen ejus pessimum arefecit. De radice enim colubri egredietur regulus; ex voluntate videlicet corrupta delectatio immunda, cujus semen sunt opera pessima, quae totum quod prius in anima nostra sapiebat, et instar volucris pennatae desiderio et affectu superiora petebat, obruunt et absorbent. Sed Philisthaeis, id est superbis tali onere depressis, quid pauperes facient, id est humiles? Sequitur:
23.2
Et pascentur primogeniti pauperum; et pauperes fiducialiter requiescent. Hi sunt pauperes quibus Dominus ait: Beati pauperes spiritu, quoniam vestram est regnum coelorum. Paupertas ista secundum affectum aestimatur, non secundum sensum: cum abundans divitiis, regnoque sublimis, dicat: Ego vero egenus et pauper sum. Sunt autem quaedam virtutes in quibus incipimus, quaedam in quibus proficimus, quaedam in quibus perficimur. Prima autem omnium fides, quam spes corroborat, charitas remunerat. Illa autem fides virtus est, quae per dilectionem operatur, cum sine spe remunerationis nemo bene operetur. Hi sunt primogeniti pauperum, id est humilium, qui non in se, sed in Domino gloriantur. Est quaedam in hac vita experientia, quae fidem probat, spem corroborat, nutrit charitatem; unctio scilicet illa spiritus, quae nos docet de omnibus: quae quasdam nobis futurae beatitudinis infundit primitias, cor nostrum simul illuminans et accendens, ut videat et amet, gustet et intelligat; quando ipse spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quoniam sumus filii Dei. Hae igitur virtutes si sic pascantur, si sic nutriantur, in caeteris facilius proficimus, quae ab his introducuntur, cum fidei timor adhaereat, patientia spei, castitas charitati. Deinde timor parit prudentiam, patientia fortitudinem, temperantiam castitas, charitas justitiam. Per has postremo ascenditur ad sapientiam, quasi per rivulos ad fontem, fides transiit in spem, spes in possessionem, charitas in plenitudinem. Tunc profecto fiet, quod sequitur: Et pauperes fiducialiter requiescent. Cum enim humiles quique, qui nesciunt in suis meritis gloriari, quos pauperes vocat propheta, ad virtutum culmen pervenerint, fiducialiter requiescent, quibus se non ingerit spes superbiae, et ideo nec manu peccatoris moveri possunt, nec superveniente turbine illidi. Ibi, enim, id est in superbia, ceciderunt, qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare. Ibi sunt Philisthaei cadentes potione, quibus coluber radicem suam inserit, ex qua regulus procreatur, cujus semen absorbet volucrem, de quibus adhuc propheta subjungit:
23.3
Et interire faciam radicem tuam fame, et reliquias tuas interficiam. Interfecta radice, quidni rami pariter moriantur, ut pereunte quod primum est, etiam ultima quaeque deleantur? Fides radix, caeterae virtutes reliquiae; itaque ubi fides corrumpitur, omnes pariter virtutes evanescunt, quia, omne quod non est ex fide, peccatum est. Quid igitur? Nihil remedii, nihil spei superest Philisthaeis? Est, si quidem fecerint, quod subjungitur: Ulula, porta; clama, civitas. Sed, quia haec nondum allegorice exposita sunt, moralem hanc expositionem nunc interim differamus. Verum, quia onus Philisthiim non solum secundum hoc quod premitur, sed secundum hoc quod premit, potest intelligi; dicamus Philisthaeos immundos esse spiritus, qui inebriati superbia, a coelesti illa mansione corruerunt. Hi sunt qui nos suis fatigant suggestionibus, tentationibus premunt, onerant doloribus. Adversus hos nobis est colluctatio, a quibus nonnunquam vulneramur et percutimur, quos nos vicissim et percutimus et vulneramus. Induite proinde vos, fratres, armatura Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli. Custodite maximam fortitudinem vestram, quam instar Samson, septem vobis crines conservant. Instant Philisthaei, dormientibus funes injiciunt; sed nisi prius radantur septem crines, nihil proficiunt. De his funibus ait Propheta: Funes peccatorum circumplexi sunt me. Sed, quia fecit Deus quod sequitur: Et legem tuam non sum oblitus, in alio psalmo confidenter proclamat: Dirupisti vincula mea. Sunt autem tres funes quibus nos appetunt Philisthaei, concupiscentia carnis oculorumque, et superbia vitae. Vide, o Samson, ne dormias; vide ne otio dissolvaris; vide ne meretricis, vanae videlicet gloriae, seducaris illecebris. Otiositas inimica est animae: in desideriis enim est omnis otiosus. Audiant hoc, qui occasiones quaerunt vagandi, quibus commune opus manuum oneri est, qui, fratribus necessariis operibus intentis, otio vacant et fabulis. Hi sunt quos saepe cernimus Philisthinorum innexos funibus, nunc carnis stimulis agitari, nunc stultis occupationibus infeliciter irretiri, nunc quasi quibusdam furiis actos gyrovagando multis detractionibus exponi: quos Philisthaei fune carnalis concupiscentiae trahunt ad libidinem, fune concupiscentiae oculorum ad vanitatem, fune superbiae ad superstitionem. Crines procedunt ex capite, cogitationes ex corde. In septem itaque cogitationibus conservatur fortitudo tua; quarum duae sunt de praeteritis, duae de futuris, tres de praesentibus. Ad praeterita pertinet recordatio creationis et redemptionis; ad futura horror damnationis, et contemplatio aeternae remunerationis; ad praesentia consideratio nostrae infirmitatis, et divinae bonitatis, cum memoria illis, quam saepius experimur, consolationis. Has sane cogitationes, si lethali somno sopitus prodideris meretrici, id est vanae gloriae abscindendas tradideris, quasi impotens et infirmus Philisthaeis, nequam videlicet spiritibus traderis illudendus. Quibus tamen exsultantibus dici potest: Ne laeteris, Philisthaea omnis tu; quia contrita est virga Samson, cujus iterum possunt crines crescere, per quos et radicem colubri, et partum reguli potuerit declinare; si tamen ut pauper in loco pascuae collocatus, verbi Dei famem vitare potuerit, et in spe divinae misericordiae fiducialiter requieverit. Fiet enim ex Dei gratia, ut radix colubri, cum ei subtracta fuerit peccati materia, quasi fame intereat, non habens unde vivat; et sic caetera vitia, quae ex pessima radice pullulaverant, moriente radice, marcescant. Sed jam tandem sermoni huic demus finem, obsecrantes Dei misericordiam, ut interius illo verbo pasci mereamur, quod non habet finem, quod est Christus, cui honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note