Sermones de oneribus
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/aelredus-rievallensis11101167" aria-label="More works by Aelredus Rievallensis">
—
Original / primary: 11500 Sedeon
22.1
SERMO XXI. De principio oneris Philisthiim.
22.1
Onere Babylonis exposito, onus Philisthiim exponendum suscepimus, vestris multo magis orationibus, quam nostris viribus freti. Propheta igitur nomine Babylonis generaliter mundum, qui in electis reprobisque dividitur, intelligens, quo fuerat onere vel premendi vel opprimendi, mystico sermone descripsit, Domino attestante, qui ait: Hoc consilium, quod cogitari super omnem terram: et haec manus extenta super omnes gentes. Nunc de genere ad speciem transiens, singularum gentium singula describit onera, ut quod paucis verbis de toto prophetaverat, per partes enucleatius exsequatur. Et primum quidem contra Philisthiin divini judicii pandit consilium: qui cadentes poculo interpretantur. Per quos Judaeos arbitror designari: qui legis litteram quasi vino veteri debriati, a gratia exciderunt. Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti. Qui enim in lege justificari se arbitrabantur, a gratia exciderunt. Hoc est vinum illud vetus, quod defecit in nuptiis; quoniam Dominus noster Jesus Christus procedens de utero Virginis, tanquam sponsus de thalamo suo legalibus sacramentis quasi vino veteri finem dedit, et Evangelii vinum novum omnibus ad magni regis filii nuptias vocatis propinavit. Judaei igitur legis litterae inhaerentes, et legislatorem ignorantes, quasi potati et inebriati clamaverunt, dicentes: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori. O ruina, o casus! Non habemus regem, nisi Caesarem. Magnus casus a Christo cadere et Caesari adhaerere. Et congrue satis de plurimarum gentium tractaturus interitu, a Judaeis sumit exordium: qui primi omnium Christum suscipientes, ab ejus fide primi corruerunt. Sic ergo incipit:
22.2
In anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud. Achaz rex pessimus et superbissimus, divinae legis contemptor, et idolorum venerator, diabolum significat. Vita autem ejus regnum ejus potest intelligi: quod in genere humano ob culpam primae praevaricationis obtinuit. Quando igitur mortuus est rex Achaz? Quando certe impletum est, quod ait Dominus per prophetam: Ero mors tua, o mors! Denique traduxit in cruce principatus et potestates, palam triumphans eos in semetipso. Itaque, fratres, quandiu diabolus in omnes gentes habuit potestatem, populus Judaeorum sua prosperitate gaudebat, habens templum, altare, ephod, theraphim, sacerdotes et sacrificia. At in anno, id est in tempore, quo mortuus est rex Achaz, quo videlicet diaboli destructum est imperium; coepit plebs illa gravi miseriarum onere praegravari. Unde infelicitas infelicitati successit, donec abrasi de terra viventium, a terra etiam morientium, quae illis fuerat in haereditatem concessa, penitus delerentur. Ne laeteris, Philisthaea omnis tu; quoniam comminuta est virga percussoris tui. Recordamini, fratres, consilium illud, quod contra Dominum populus ille legitur collegisse: in quo a Caipha pontifice decretum est unum mori hominem, ne gens tota percat. Si enim, inquiunt, dimittimus eum sic, omnes credent in eum; et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem. Trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Viderat in somnis sanctus patriarcha Joseph, quod esset a fratribus adorandus. Quod ne fieret, venditur in Aegyptum; per quod tamen accidit, ut fieret. Occidendum itaque Christum autumant, ne credentibus in eum populis, Romani eis et locum auferant et gentem; cum ideo quia occisus est, totus in eum crediderit mundus, nihilominusque venerint Romani, et gentem abstulerint, et locum. Verumtamen ab hoc timore sibi videbantur liberati, quando, posito in cruce Jesu et in mortem resoluto, nomen ejus et virtutem exstinxisse gaudebant. Revocemus ad memoriam ea quae de Philisthaeis et Samson sacra narrat historia: ubi manifeste Philisthaei Judaeorum, Samson autem Domini Salvatoris tenet imaginem: qui missus ad oves quae perierant domus Israel, meretricis Dalilae, Ecclesiae videlicet de gentibus, concupivit amplexus. Hoc igitur Samson a Philisthaeis quot passus sit injurias; quibus appetitus vinculis, quibus etiam minis pulsatus sacra produnt Evangelia. Observant os ejus Scribae et Pharisaei; quaestiones objiciunt, diversarum causarum sententias exigunt, ut esset unde accusaretur, unde judici, unde morti ex sententia traderetur. Veniunt autem cum quaestionibus quasi cum vinculis: quibus ruptis toties liber exivit, quoties ab ipsis fuerat impetitus. Licet, inquiunt, censum dare Caesari, an non? Laqueum paraverunt pedibus ejus, sed inciderunt in illum. Reddite, inquit, quae sunt Caesaris Caesari: et quae sunt Dei Deo. Sic et de adultera: Moyses praecepit hujusmodi lapidare; quid tu dicis? Ille sic vincula rupit, ut adultera liberata, illi sua sententia ferirentur, et propriae conscientiae accusatione lapidarentur. Tandem ille Samson amore meretricis resolutus in somnum, nudatus crine, fortitudine pariter spoliatur, Philisthinorumque traditus potestati, irrisioni patuit et dolori. Sic et meus Samson amans meretricem, quae sub omni ligno frondoso et in omni colle nemoroso prostrata, quot idola venerabatur, tot quasi adulteriis polluebatur, crinem deposuit, fortitudinem abscondit, vincula suscepit. Elapsis discipulis quasi calvus ascendit locum Calvariae et Judaeorum traditus voluntati, irridetur pendens in cruce. Cernens autem propheta in spiritu, laetitia vesana perfusos ante crucem agitare caput, improperare miracula, suadere descensum, hanc ineptam compescit laetitiam, dicens: Ne laeteris, Philisthaea omnis tu, quia comminuta est virga percussoris tui. Velut percussionibus ejus liberati, insultant in cruce pendenti, prae laetitia caput moventes et dicentes: Si Filius Dei est, descendat de cruce. O Philisthaea! o ebria! o potionata! o vesana! Cadis, ruis, prosterneris. Comminuta tibi videtur virga, id est potestas percussoris tui; capto insultas Samsoni, cui capilli abrasi sunt, cui eruti sunt oculi; ne laeteris, Philisthaea omnis tu. Morietur Samson, comminuta videbitur potestas ejus; sed mors ejus tua est desolatio, filiorum oppressio, gloriae vestrae diminutio, ruina templi, sublatio sacerdotii, totius plebis dispersio. Ideo ne laeteris, Philisthaea omnis tu, quia comminuta est virga percussoris tui. Quod autem dicit, omnis tu, magnitudinem gaudii, quo in Christi morte exsultabant, expressit. Ne laeteris, ne gaudeas, ne exsultes, ne insultes: non enim tantum scelus divina justitia dimittet inultum. Quoniam enim characterem veritatis non receperunt, ut salvi fierent, mittet illis Deus operatorem erroris, ut credant mendacio. Hinc Dominus in Evangelio: Ego veni, inquit, in nomine Patris mei, et non recepistis me; alius veniet in nomine suo, illum recipietis. Ipse est operator erroris, a Judaeis in fine saeculi suscipiendus, digno Dei judicio, ut qui contempserunt Christum, habeant Antichristum. Unde subjungitur: De radice colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem. Cum sanctus patriarcha Jacob filios benediceret, et inter caeteros Dan benedicendus accederet, ait de eo: Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita. Sicut igitur exiit virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendit, id est Christus, ita nimirum de radice Dan, qui dictus est coluber, egredietur regulus, id est Antichristus. Regulus, qui et basiliscus, rex serpentium dicitur, afflatu suo atque conspectu homines perimens. Comparatur autem serpens iste Antichristo, qui ejus virtute et malitia plenus erit, et rex est serpentium, id est princeps daemoniorum; cujus afflatus nequitia, et illuminatus scientia, plures a fide veritatis occidet. Quos enim fallit astutia, aspectu ejus puta esse percussos; quos autem malitia cogit, ejus afflatu scias esse occisos. Et semen, inquit, ejus absorbens volucrem. Singularem numerum ponit pro plurali. Sicut bonum semen verbum Dei, ita profecto semen pessimum verbum Antichristi. Verbum itaque ejus, praedicatio ejus, doctrina ejus, quasi semen ejus absorbebit Judaeos; non omnes tamen, sed illos, qui superbia tumidi, nec ad coelum possunt ascendere, nec in terram per humilitatem volunt descendere, sed, sicut volucres in hoc inani inter coelum pendentes et terram, eorum merentur consortium, qui projecti de coelo, in hoc aere caliginoso sortiti sunt locum. De radice enim colubri, id est ex suggestione diaboli egressus est regulus, superbia, odium, indignatio Romanorum, quorum tunc imperator pessimus Nero, regulo venenoso non immerito comparatur; cujus semen, id est voluntas, quam ex colubri afflatu concepit, Vespasianum misit in Judaeam, qui cum filio suo Tito omnem potentiam, et superbiam, et gloriam Judaeorum absorbuit. Et pascentur primogeniti pauperum. Improperat sermo propheticus infelici populo odium, quod non solum in Christum, verum etiam in ejus discipulos exercebant. Quandiu eorum durabat imperium, non cessabat a discipulis Christi persecutio Judaeorum: a quibus alii occisi, alii lapidati, alii suis fugati sunt sedibus, alii flagellis attriti. Cernens itaque propheta in spiritu, post haec omnia Judaeos multis malis affectos, Christi vero discipulos post eorum persecutionem, imo et in ipsa eorum persecutione, bonae conscientiae confidentia alacres. Et pascentur. inquit, primogeniti pauperum. Pauperes sunt, de quibus Dominus in Evangelio: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Isti sunt pauperes, qui abrenuntiantes mundo, et omnibus divitiis ejus, valefacientes etiam patri et matri, fratribus et sororibus, agris et possessionibus, nudi nudum Christum sequuntur. Quorum omnium primogeniti sancti fuerunt apostoli, et discipuli Christi qui hanc primo doctrinam ex ejus ore audientes, secura conscientia dicebant: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Quid ergo erit nobis? Vere fiducialiter in Christo requievit Petrus, quando, praecipientibus sacerdotibus, ne loquerentur in nomine Jesu, respondit: Obedire oportet Deo magis quam hominibus. Quanta etiam fiducia quiescebat Paulus, quando in conspectu judicis stans, tam fortia de Christo ejusque praeceptis disseruit, ut tonitruum verborum ejus Festus non sustinens: Insanis, inquit, Paule, litterae multae te ad insaniam provocant. Sane quies ista tranquillitatem mentis significat, qua nec suis persecutoribus irascebatur; qua nullo, adversus odientes se, odio movebatur; qua pro inimicis orare, malefacientibus benefacere, pro eorum vita, qui eorum vitam sitiebant, didicerat laborare. Hinc est, quod Stephanus pro lapidantibus intercedit, Petrus verberantibus verbum salutis non subtrahit Paulus pro eis, qui semel eum lapidaverant, quinquies verberaverant, tristitiam magnam habet, et continuum dolorem cordis. Sed illis fiducialiter agentibus, et in charitatis suavitate quiescentibus, quid Philisthaeis factum est a quibus nostro Samsoni illusum est? Audi quod sequitur:
22.3
Et interire faciam fame radicem tuam; et reliquias interficiam. Interiit fame radix ejus, quando, incenso templo, civitas pariter ruit, et tota illa nobilitas aut fame aut gladio periit. Possunt pontifices et sacerdotes radix gentis appellari; quoniam, sicut vitalis succus a radice procedens per totum arboris corpus ramosque diffunditur, ita per legis doctrinam a sacerdotibus ministratam reliquae plebi salutis remedia parabantur. Qui quoniam verbum Christi repulerunt, et indignos se judicabant regno Dei, ipsis fame pereuntibus, eorum reliquiae, id est caetera multitudo, vitam quae Christus est deserentes, aeterna morte punitae sunt. Haec secundum futurorum praenuntiationem dicta, moraliter sunt repetenda, ut fidem quam prophetiae veritas confirmat, ornent mores, vita commendet, finis coronet. Et hoc quidem onus Philisthiim non secundum id solum intelligendum est, quo premitur Philisthiim vel opprimitur; sed etiam secundum hoc, quod vel premit, vel opprimit. Caveamus proinde, fratres charissimi, a Philisthaeis opprimi; quoniam, ut non premamur, cavere non possumus. Simus ergo sicut Samson Nazarei, id est Domino consecrati, et, crescente capitis nostri caesarie, sancti efficiamur. Crines nostri in quibus est nostra maxima fortitudo, non prodantur meretrici; et sic nec vinculis constringi, nec gladiis terreri, nec includi carcere, nec a multitudine poterimus superari. Et si forte exsultent Philisthaei, et si aliquando capti videamur, eorum jam vinculis mancipandi, audient a propheta: Ne laeteris, Philisthaea omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui. Sed, quia haec latius et manifestius prosequenda sunt: reparemus silentio vires, sensum oratione: et ad haec indaganda mysteria crastino conveniamus ad laudem et gloriam Domini nostri Jesu Christi, cui honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).