Sermones de oneribus
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/aelredus-rievallensis11101167" aria-label="More works by Aelredus Rievallensis">
—
Original / primary: 11500 Sedeon
31.1
SERMO XXX. De eo quod ait: « Audivimus superbiam Moab, » usque: « Vocem cantantium abstuli (Isa. XVI) . »
31.1
Hactenus de his qui Moabiticae sapientiae et vanitati renuntiantes, Christi jugum suave et onus leve philosophicae superbiae praetulerunt, sanctus Isaias oraculum texuit: nunc contra eos qui propria superbia excaecati in erroris sui tenebris perduraverunt, sententiam dirigit prophetalem. Ait ergo: Audivimus superbiam Moab, superbus est valde. Quid philosophis illis superbius, qui ad ea quae de Christo divina creduntur, quasi ad coelum ascendere non valentes, ea vero quae de humanitate ejus asseruntur, quasi vile aliquid et terrenum dedignantes, in ventoso hoc aere inter coelum et terram, socii daemonum, pependerunt? Quid illis superbius, qui dicentes se sapientes esse, veram sapientiam contempserunt, elati, inflati, vultu irreligiosi, cultu superstitiosi? Superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus plus quam fortitudo ejus. Tria quaedam proposuit, superbiam, arrogantiam, indignationem. Superbia in corde, arrogantia in sermone, indignatio in actu notatur. Superbia arrogantiam parit; arrogantia indignationem. Ex superbia processit contemptus Christi, ex arrogantia blasphemia in Christum, ex indignatione disputatio contra Christum. In his autem nihil proficientibus philosophis, dentibus suis fremebant et tabescebant, et ad invicem dolebant et murmurabant. Et hoc est quod sequitur: Idcirco ululabit Moab ad Moab, universus ululabit. De hoc ululatu latius disputavimus, super loco, ubi scriptum est: Propter hoc expediti Moab ululabunt, anima ejus ululabit sibi. Universus Moab ululat ad universum, contra bonum pessimus, contra conversum adversus, contra humilem superbus. Potest praeterea per hunc ululatum dolor ille significari, quem illos in aeternum esse passuros non dubitamus. Unde propheta sanctos praedicatores alloquitur dicens: His qui laetantur super muros cocti lateris, loquimini plagas ejus. O praedicatores mei, loquimini plagas Moab, si forte videant et intelligant, et convertantur, et sanem eos. Loquimini autem his maxime qui laetantur super muros cocti lateris. Filii Adam quondam descendentes ab Oriente in campo Sennaar turrem inchoarunt, cujus altitudo ad coelum usque pertingeret; diluvii, si forte iterum demersisset, arceret periculum. Habebant autem lateres pro lapidibus, et pro caemento bitumen. Pharao quoque filios Israel, quos dura servitute premebat, lateritiis muris urbes aedificare coegit. At Salomon ex pretiosis lapidibus templum exstruxit, sic quadratis, sic sibi invicem conformatis, ut, cum parietibus insererentur, nec auditus sit in templo aut malleus tundens, aut securis incidens.
31.2
Revocate nunc oculos vestros, charissimi, ad lapides illos vivos, quos caementarii Salomonis nostri, scilicet doctores et pastores Ecclesiae, in hoc atrio illius Jerusalem coelestis, et correptionibus tundunt, et verberibus incidunt, et doctrina complanant, et moribus sibi ac fide conformant, et virtutibus quadrant, ut, de imis ad superiora translati, illius templi sacris parietibus inserantur, de quo cecinit sanctus David: Sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate. Hi structores in eorum, quos coelo prospiciunt inserendos, plurimum delectantur profectu. Porro eorum magistri[ discipuli] a vero recedentes oriente in campo Sennaar, quod interpretatur fetor eorum, quasi in lata via, illa quae ducit ad mortem, in qua luxuria fetent, superbiae erigunt turrem; lateres quaerunt, qui de molli luto compacti in igne durantur, habentes quidem lapidum similitudinem, sed virtutem ignorantes. Talia sunt lutea corda carnalium, quae peccandi consuetudine et mentis obstinatione durantur, repellentes sagittas acutas, quibus ad debellandas urbes Moabiticas Christi milites armantur. De hujusmodi lateribus Pharao urbes construit et filios Israel, quos in servitutem redegerit, in luto et paleis desudare compellit. De talibus etiam lateribus sapientes hujus saeculi et perversorum dogmatum assertores, contra Christi Ecclesiam murum erexerunt, creantes sibi discipulos, qui et errorem defenderent obstinatius, et ea quae objicerentur subtilius propulsarent. Super itaque cocti lateris murum laetantur ipsi qui erigunt: quibus optimum est ut sancti praedicatores ipsius muri ruinas plagasque loquantur, ut timore corrigantur, qui securitate nimia periclitabantur. Ait ergo propheta: His qui laetantur super muros cocti lateris loquimini plagas ejus, quoniam suburbana Hesebon deserta erunt, et vinea Sabama. Hesebon interpretatur cogitationes. Convenienter autem dicitur vinea Sabama, quod interpretatur attollens altitudinem: inflabilem illam scientiam exprimens, de qua dicit Apostolus: Scientia inflat. Sequitur: Erraverunt in deserto. De flagellis vineae hoc dictum puto, errorum scilicet discipulis, qui videntes ubique sapientiam deseri saecularem, per diversas philosophorum sectas cogitatione et animo discurrentes, quasi per devia quaeque errantes, quam fugerent, quam tenerent, quam defenderent nesciebant. Sed domini gentium, sicut subsequenter ostenditur, transierunt mare, quia non solum ad mundi hujus sapientes, sed etiam ad omnes gentes, quae maris nomine figurantur, transeuntes, Christi eas jugo et doctrinae evangelicae subdiderunt. Ipsi quippe descenderunt mare in navibus, et facientes operationes in aquis multis, id est miracula in gentium populis, viderunt opera Domini, qualis videlicet in gentium conversione mutatio fuerit dexterae Excelsi, et mirabilia ejus in profundo, quibus tenebrosis hominum cordibus, ipsis foris plantantibus et rigantibus, interius incrementum praestiterit gratia Christi.
31.3
Eia, fratres charissimi, quam multi sanctorum cernentes tantam ingenii subtilitatem, tantam in rebus humanis sensus vivacitatem perditum iri, qua pietate commoti sunt, qua compassione soluti, quot pro eis fuderunt lacrymas misericordia affecti! Verum hanc affectionem operari in eis Spiritum sanctum quis dubitet? Hoc est quod per sanctum Isaiam ipse prosequitur, dicens: Super hoc plorabo in fletu Jazer vineam Sabama.-- Quid oremus, ait Paulus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus pro nobis interpellat gemitibus inenarrabilibus. Dicitur itaque plorare Spiritus sanctus Jazer, id est vim et fortitudinem scientiae saecularis, et vineam Sabama, errantium videlicet multitudinem, quia sanctos ob desiderium salutis eorum, vel ob perditionis illorum dolorem, gementes facit et flentes, quamvis ipse propheta vel in suam, vel in sanctorum personam hoc dixisse potuerit. Unde sequitur. Inebriabo te lacryma mea, Hesebon et Eleale. Lacryma dixit, id est lacrymis, singularem numerum ponens pro plurali, sicut illud est in Psalmo: Dixit et venit locusta et bruchus. Itaque ploratu, fletu lacrymisque sanctorum illi inebriantur, qui luctu precibusque eorum ab errore vitiisque conversi, et salubri quadam mentis alienatione quae retro sunt obliviscuntur, et se in ea quae ante sunt extendentes, deficiunt ab eo, quod erant; et incipiunt esse quod non erant. Haec ebrietas spiritualis in cogitationibus fit, quibus mens de imis ad superiora, ad virtutes de vitiis quodam spiritus fervore conscendit. Heseba quippe cogitationes, Eleale vero ascensio interpretatur; cogitationibus enim ascendimus et descendimus. Descendimus recordatione in imaginationem, imaginatione in delectationem, delectatione in consensum, consensu in actum. Cui cum se mens vitiosa consuetudine subdiderit, titubat et movetur ut ebrius, et ejus omnis honestas devoratur. Si vero primum cogitationes vestras sanctificaverit Spiritus, et sacra ejus inspiratione, mens quasi ex spiritali quadam seminis infusione, Dei timorem conceperit, inde ascendet ad pietatem, de pietate ad scientiam, de scientia ad fortitudinem, inde ad consilium, et sic ad intellectum, ut tandem ad sapientiam perveniens, inebrietur ab ubertate domus Domini Dei, et torrente voluptatis ejus potetur. Unde ebrietas ista provenerit, manifestat, cum subjungit: Quoniam super vindemiam tuam, et super messem tuam vox calcantium irruit. Vindemia et messis idem significant. Habes Dominum in Evangelio ad discipulos suos loquentem: Messis quidem multa, sed operarii pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios suos in messem suam. Istorum operariorum vox super vindemiam, et super messem Moab irruit, quia apostolica evangelicaque praedicatio multos de saecularis sapientiae sectatoribus discipulos collegit. Hi sunt uvae spirituales, quas torculari passionis promendas, vel fruges quasi in area persecutionis terendas, et a paleis corporum exuendas, de agro vel vinea Domini gentium, sancti videlicet apostoli collegerunt. Qui profecto calcantes dicuntur, ob illam specialem calcandi virtutem, de qua Dominus in Evangelio: Ecce, inquit, dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones. Unde et cuilibet sancto dicit Propheta: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Sequitur:
31.4
Et auferetur laetitia et exsultatio de Carmelo. Carmelus mons est, et interpretatur circumcisio. Est autem circumcisio carnalis, circumcisio sensualis, circumcisio spiritualis. Circumcisio carnalis Judaeorum, sensualis philosophorum, sive haereticorum, spiritualis Christianorum. Judaeis unum membrum purgabatur; philosophus omnium sensuum munditia gloriabatur: Christianus ab omni inquinamento carnis emundatur. Itaque philosophorum circumcisio monti comparatur, propter mentis elationem: quorum mira abstinentia vel spectata continentia mundanae vanitati militabat. Omnia enim faciebant, ut viderentur ab hominibus. Duplici autem gaudio in illa sua continentia fruebantur, quia et interius sibi placentes, in seipsis non in Domino gloriabantur, et foris laudes hominum aucupantes, in eorum aestimatione delectabantur. Sed praedicantibus Christi discipulis, laetitia et exsultatio ablata est a Carmelo, quia tota illa eorum superstitio coepit esse contemptui. Unde exterior laetitia non habens cui inniteretur, evanuit, et interior exsultatio desiderato fructu destituta elanguit. Et in vineis non exsultabit neque jubilabit. Eadem est repetita sententia, nisi quod expressum est, hanc eorum exsultationem, sive jubilum, in vineis maxime personasse. In multitudine namque discipulorum positi, de contemptu mundi, de voluptatis dedecore, de corporis castigatione, magnifice disputabant, et inter disputandum vanissime tumebant, et mirantibus laudantibusque auditoribus quae dicebantur, et interiori jubilo et exteriori tympano jucundabantur. Quae omnia tuba evangelica personante sublata sunt. Ait ergo de Moab: In vineis non exsultabit, neque jubilabit. Et addidit: Et vinum in torculari non calcabit, qui calcare consueverat. Illi enim de Moab, qui in sapientiae suae torcularibus ad hoc desudabant, ut ab auditoribus eorum exprimeretur vinum perfidiae, de quo scriptum est: Fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile, in illa vinea jam non operantur; quam a pessimis ereptam Paterfamilias optimis jam commisit agricolis ut reddant ei fructum temporibus suis. Vocem calcantium abstulit. Metaphoram prosequitur. Vindemiantes sive calcantes, sive etiam metentes, cum frugum, sive uvarum arriserit copia, solent cum magna alacritate gestire, atque cantare, et interiorem laetitiam voce, plausu, saltu etiam, et diversa membrorum sinuatione exprimere. At ubi succisa vel direpta ab hostibus, vel grandinata, vel incensa fulminibus fuerit vinea, aut ager depopulatus, rarus messor, vel vindemiator apparet, et vix inveniens quod colligat, demisso capite, facie squalida moerens et flens incedit. Ita ergo errorum magistri, qui collectis undique discipulis in eorum multitudine, quasi in vinea sterili gloriabantur, buccis crepantibus et multifaria vanitate garrientibus, ab eis fidem dictorum exigebant, quam, ex uvis praematuris vinum perfidiae exprimentes, apostolis vero apostolorumque successoribus Dei Evangelium praedicantibus, cum eis jam vel nullus vel rarus esset auditor, et prae dolore moerebant et prae pudore tacebant. Gratias agamus, fratres, Domino Deo nostro qui stultam fecit sapientiam hujus mundi, et simplicitate piscatorum, prudentiam et sublimitatem evacuavit philosophorum, ut qui gloriatur in Domino glorietur; cui honor et gloria per omnia saecula saeculorum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).