Sermones de oneribus
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/aelredus-rievallensis11101167" aria-label="More works by Aelredus Rievallensis">
—
Original / primary: 11500 Sedeon
30.1
SERMO XXIX. De eodem capitulo moraliter exposito.
30.1
Manifesta de Domino prophetia nec allegoricis involucris obvolvenda, nec tropologicis est extenuanda figuris: cum nihil magis fidem nutriat, vel mores aedificet, quam ut ea, quae cernimus evidenter impleta, a sanctis prophetis legamus tanto ante praedicta. Quid enim manifestius, quam Agnum, quem a propheta legimus esse venturum, in Evangelio audiamus a beato Baptista monstratum, illo dicente: Emitte Agnum, Domine, dominatorem terrae; et isto clamante: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi! De quo alias idem Baptista: Qui habet, inquit, sponsam Sponsus est. Quae sponsa haec? Illa nimirum, quam pater in psalmo alloquitur, dicens: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Illa itaque est, quae nunc habens patrem Deum, primo habuit patrem diabolum, quae dicebat lapidi: Pater meus es tu, et ligno: Tu me genuisti. Ecclesia est haec de gentibus congregata, quae primo Moab, id est de patre diabolo genita, transivit in adoptionem filiorum Dei. Cujus filiae Sion, omnes animae Christianae, et ipsae secundum naturam filiae Moab, ex gratia filiae Dei. Verum quia moraliter per Moab naturalem, quam ex patre contrahimus, corruptionem diximus figurari; congrue illas animas filias esse dicimus Moab, quae vel carnalibus vitiis implicantur, vel eorum suggestionibus desideriisque fatigantur. De his ergo dicitur: Sicut avis fugiens, et pulli de nido volantes, sic erunt filiae Moab in transcensu Arnon. Arnon interpretatur illuminatio eorum. Ut igitur filiae Moab Agno illi, qui emissus est de petra deserti, et peccata abstulit mundi, salutaribus nuptiis copulentur, necesse est de inferioribus ad superiora conscendant, et, relictis erroribus et ignorantiae tenebris, salutari lumine perfundantur, dicantque cum Propheta: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Sic autem ascendentes avi fugienti, pullisque de nido volantibus comparantur: quia frustra jacitur rete ante oculos pennatorum. Haec est fuga, quam nobis Jeremias propheta suadet: Fugite, inquiens, de medio Babylonis. Sed sunt diversa genera avium, quarum sicut natura diversa est, ita earum multitudinem, secundum diversam morum vel naturae qualitatem, animae sortiuntur. Unde sancta quaedam anima, tenebrarum quas patiebatur impatiens, cum praemisisset. Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae; fugam meditata, Quis, inquit, dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? Ipse idem nunc pellicano, nunc nycticoraci, nunc passeri, nunc aquilae comparatur. Animadvertat charitas vestra. Evenit plerumque ut in multitudine constitutus, vitiis peccatorum undique circumseptus, virtutum concipiat affectum, et desideret effectum. Conatur ascendere, sed premitur consuetudine; erigitur spiritus novitate, sed trahitur peccati vicinitate; in virtutum serenitate delectatur, sed exemplo malorum illectus, quasi invitus cogitur repetere quod detestatur. Hinc dolor si cediderit, timor si restiterit, tremor ne in his pereat, desiderium ut fugiat. Versantur tenebrae in conscientia, in corde tristitia, angustia in cogitatione. Ita loquens in amaritudine animae suae. Quis, inquit, dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? Et subjungit, dicens: Ecce elongavi fugiens. Acceperat quod perierat ista quondam filia Moab, et instar avis volans, et publicum fugiens, materiasque peccatorum declinans, solitudinis secreta deligit, in qua mortificans membra sua, quae sunt super terram, similis fit pellicano solitudinis. Pellicanus pallidi fertur esse coloris; qui pullos, mox ut excluserit, rostro occidit, rursumque gemitu miserabili, et sanguinis sui effusione resuscitat. Felix anima, quae mutuans sibi alas columbae, ad solitudinis secreta volavit: in qua mortificans membra sua, quae sunt super terram, opera sua priora, quasi proprios pullos interficit; deinde in novam vitam dolore ac sudore, quasi sanguinis effusione, gemitibusque inenarrabilibus, ac salutari compunctione vivificat. Deinde cibos sibi coelestes mutuans Scripturarum, nycticorax efficitur spiritualis: in nocte aeque et in die, in adversis scilicet et in prosperis, in laetis et in tristibus, in tentationibus et consolationibus exsultans et volans, et de virtute in virtutem proficiens, donec mysticus passer effectus, et a tenebris hujus infelicitatis in illam inaccessibilem lucem evigilans, transeat in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. Igitur anima Moabiticis vitiis implicata, de tenebris in lucem, quasi in transcensum Arnon, progrediens, avi comparatur fugienti, pullisque de nido volantibus, ut ea hic intelligatur fuga, quae ad abrenuntiantium spectat conversionem; et volatus, qui ad perfectorum pertinet contemplationem. In nido quippe plumescunt pulli avium residentes; a matre simul et patre pascuntur. Quibus cum plumae succreverint, et alis pennae firmius inhaeserint, liberas auras nido praeferunt, et propria sibi industria victualia quaeritantes, nunc sublimia coeli volatu petunt; nunc pennis demissis se in inferiora deponunt. Est autem nidus concupiscentiae; nidus etiam disciplinae. Sunt vero volucres, quae volare conantur, nec valent; et dum pennis videntur velle adniti, mox carnis pondere pressae ad infima delabuntur. Tales fuere coturnices, quae uno tantum cubito a terra suspensae, sed mox instar lapidis in terram dejectae, Israelitarum gulae desiderata satietate satisfecerunt. Haec sunt vitia carnis, voluptatisque corporeae, quae in vanam quamdam laetitiam extollunt animam; sed expleta libidine, conscientiam in ima detrudunt. Haec in nido concupiscentiae nutriuntur; sed volatum coelestem nullo modo sortiuntur. Sunt et aliae aves, quas nidi suavitas in tantum delectat, ut vix etiam parentum morsibus appellantur. Tales sunt animae pigrae et inertes, quae infelici quadam quiete adeo dissolvuntur, ut ad nulla virtutum opera vel correptae quidem accingantur. Non sic columba, non sic pellicanus, non sic nycticorax, non sic passer. Non sic anima quae se ad nidum contulit disciplinae, ut in eo sub patre spirituali a matre gratia cibis salutaribus pasta plumesceret, et sic alis innocentiae et simplicitatis elata, de tenebris vitiorum ad splendorem conscenderet virtutum, de publico ad solitudinem, per solitudinem ad scientiam, per scientiam ad sapientiam.
30.2
Praeterea cogitationes nostrae avibus comparantur, quae huc atque illuc atque mira celeritate feruntur et volitant, nunc sublimia, nunc humilia, nunc munda, nunc sordida quaeque petentes. Nam sunt aves, quae circa cadavera et carnes putrescentes occupatae coenum coelo praeferunt. Tales sunt cogitationes sordium sectatrices, amatrices libidinum, fetentis carnis voluptates delectationibus animae praeferentes. Hae tota die in immunditia versantes, de turpibus ad turpia volitant, et per diversas libidinum et flagitiorum imagines discurrentes, perniciosissimis et contaminatissimis vitiorum epulis se reficiunt. Hae in nido concupiscentiae miserabiliter enutritae, pennas non quibus ad alta vehantur, sed quibus deprimantur ad ima, infelici auspicio sortiuntur. Sunt et aliae aves, quae ita vagae sunt et instabiles, ut fere semper in motu sint, per ventosa hujus aeris volitantes, nunc pendentes, non aliunde quam ex ipso inani viventes. Comparantur his volucribus cogitationes vana quaeque somniantes, ad honores et mundi hujus gloriam aspirantes, et se hujusmodi imaginatione et elatione quasi vento pascentes. Infelix, qui his avibus nidum in suo pectore parat, ut Christi vestigiis, etiamsi velle videatur, adhaerere non possit, reprobante eum Domino ac dicente: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. Beatus prae his omnibus ille, qui in nido sapientiae suas cogitationes enutrit, ut, instar aquilae volantis, in ipsum coelum empyreum pennis contemplationis subvectus, ad ipsius solis splendorem cominus intuendum irreverberatos aperiat oculos. Itaque filiae Moab, id est cordis cogitationes, quae naturali illa corruptione ad vitia illectae moechatae fuerant cum amatoribus multis, cum de carnali amore ad spiritualem, quasi de tenebris ad lucem, transcendere nituntur, avi fugienti, et pullis de nido volantibus comparantur; quia primum necesse est ut et vitia, et ipsas materias vitiorum fugiant: et sic in nido disciplinae, et postmodum sapientiae plumescentes, de inferioribus ad altiora, de humanis ad divina, de terrenis ad coelestia transcendant. Jam vero quia multos de Moabitica vanitate et voluptate conversos non solum regulari disciplina, sed etiam in contemplatione divina perfectos, multorum vidit saluti profecturos, ipsos alloquitur sermo divinus: Ini consilium; coge consilium; pone sicut noctem umbram tuam in meridiem. Ac si diceret: O Moab jam conversus in Israel, qui hactenus in nido disciplinae pristina vitia et errores deposuisti, et in nido sapientiae inter virtutes ac Scripturarum delicias quasi in abscondito vultus mei latuisti, surge, egredere, discurre ut qui hactenus audisti, deinceps dicas: Veni. Sed quia adhuc in his exterioribus minus es exercitatus, ini consilium, id est discretionis disce virtutem, et sic coge consilium, multos videlicet colligens ad salutem, ad multorum profectum: qui cum Elia, sub umbra juniperi, angelico delectaris colloquio, ubi omnia opera tua quasi in nocte celebrantur. Educ quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tanquam meridiem, ut luceat lux tua coram hominibus: et videant opera tua bona, et glorificent Patrem tuum, qui in coelis est. Eia, fratres mei, diligenter attendite, quibus gradibus ad curam ascendendum est pastoralem, ut facilius humani generis pestem, dominandi scilicet libidinem caveatis, magisque tuti velitis, ut dicitur, consistere in imo, quam periclitari in summo. Ac primum nolite aemulari in malignantibus, qui, cum sint fornicatores, adulteri, molles, masculorum concubitores, impudenter et irreverenter ascendunt cubile patris sui, et maculant stratum ejus, thalamum Christi vertentes in prostibulum, et sanguinem ejus adeo conculcantes, ut pretium ejus non solum in vana et noxia, sed, quod horribile dictu est, etiam in mercedem turpitudinis, deposito pudore, profligent. Nolite aemulari in talibus, licet prosperentur in viis suis, quoniam tanquam fenum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident. Qui enim inutilem servum jubet projici in tenebras exteriores, quid faciet de indigno, de impudenti, de pestilenti, de se in cathedra turpiter ingerenti?
30.3
Sed his omissis, notate viam, quam nobis sermo propheticus describit. Primum est, ut homo fugiens mundum, et vitia cuncta declinans, a saeculi actibus se faciat alienum. Deinde omni obedientia se subdat majori, et quidquid se meminerit deliquisse, in fame et siti, in vigiliis et laboribus, in paupertate et nuditate, purget et puniat; et sic consuetudini, pessimae videlicet, optima succedente, in nido disciplinae virtutum alas obtineat; quia nunquam bene potest praeesse, qui prius subesse non didicerit. Sic igitur purgatus a vitiis, ornatusque virtutibus, ad indagationem transeat Scripturarum, ut sicut est informatus ad vitam, ita quoque illuminetur ad scientiam: cumque didicerit in Scripturis omne quod vivit et sapit ad Dei dilectionem referre et proximi, duabus pennis, scientiae scilicet et charitatis subvectus, ad montem contemplationis conscendens, discat secundum exemplar tabernaculi coelestis, terreni hujus tabernaculi formare structuram, audiatque cum Moyse: Vide omnia fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est. Est igitur primus gradus conversionis, secundus purgationis, tertius virtutis, quartus scientiae, quintus contemplationis, sextus charitatis. Hi sunt forte sex illi gradus in throno Salomonis, sicut Salomon loquitur: Thronum sibi fecit rex Salomon, et caetera. Et ut sapienti demus occasionem ut sapientior fiat, thronus Salomonis aperte dicitur cathedra sacerdotalis, ad quam si quis sine his gradibus nititur, non tam sessurus quam ruiturus ascendit. Utrum autem duodecim leonculi illius magni leonis de tribu Juda, duodecim filiis de quibus dicit: Non possunt filii Sponsi jejunare, quandiu cum ipsis est Sponsus; utrum etiam aurum sapientiae, aeternitati rotunditas, fini posteriora, duae manus duplici charitatis actioni, possint convenientissime coaptari, vestris meditationibus discutiendum relinquo, Sequitur:
30.4
Fugientes absconde, et vagos ne prodas. Habitabunt apud te profugi mei Moab; esto latibulum eorum a facie vastatoris. Moab sic conversum sic mutatum, sic purgatum a vitiis, sic adornatum virtutibus, sic ad sublime promotum, sermo divinus alloquitur, mandans ei facere quod cum gratia comitante praeviderat esse facturum. Sicut enim ipsum fugientem oportuit ab aliis abscondi, ita dignum est ut ipse jam alios fugientes abscondat. Et sicut ipse, cum vagus adhuc esset, ab his a quibus susceptus est, non est proditus; ita et convenienter imperatur vagos quos ipse susceperit persequentibus non exponere. Fugientes igitur fornicationem, secundum Apostolum, necesse est ut abscondantur, et qui adhuc vagi et instabiles corde sunt, et ad vitia proni, cavendum est ne facile malis doctoribus, vel vitiorum incentoribus prodantur. Eia, fratres mei, venientes noviter de saeculo alii idiotae sunt et simplices, alii docti et subtiles, alii vitiorum pessima consuetudine obligati, alii talis naturae, ut vix ad libidinem moveantur; alii tales ut modica occasione tententur; alii naturali conspersione iracundi, alii naturaliter mansueti.
30.5
Considerare proinde et diligenter explorare oportet singulorum a saeculo fugientium qualitatem atque naturam, quid magis possit obesse uni, quid alteri, quo insuper spiritu quis tentetur, quo affectu agitetur; sicque providere, ut sive a vitiis sive a daemonibus, sive a sua ipsius vel natura, vel corruptione, vel affectu, vel consuetudine, sive ab alicujus hominis societate, vel suggestione, vel exemplo impugnetur, congruum singulis praebeatur latibulum. Alii abscondendi sunt ab omni exteriori occupatione, alii a quorumdam familiaritate et cohabitatione. Alii sub umbra silentii ab ira et indignatione utiliter absconduntur, alii sub victus paupertate a naturalibus incentivis salubriter proteguntur, alii sub laborum et vigiliarum umbra a cordis pervagatione et spiritus instabilitate absconduntur; alii psalmis et orationibus, meditatione, et oratione, et lectione a spirituum immundorum insidiis defenduntur. Ait ergo: Fugientes absconde, et vagos ne prodas. Habitabunt apud te profugi mei, Moab, esto latibulum eorum a facie vastatorum. Vastator est spiritus fornicationis; vastator superbiae daemon. Fugientibus itaque hujusmodi vastatores Moab salubre praestat latibulum, quando praelatus quisque, quondam Moab, sed postmodum Israel, singula virtutum exercitia vitiis singulis, quibus sibi subditi impugnantur, opponit. Quod autem sequitur, Finitus est pulvis, consumptus est miser, etc., sermone, quem ante hunc vobiscum habuimus, super ipso vitiorum principe exposita sunt. In morali autem expositione, nihil aliud dicendum occurrit, nisi forte per pulverem peccata, quae ex incuria vel cordis pervagatione, vel exteriori occupatione contrahimus, velimus intelligi; per miserum, ea quae per carnis hujus corruptibilis legem, quae nos miseros facit, incidimus. Per eum qui conculcat terram, flagitia vel facinora, quae totum hominem, terram videlicet infructuosam ita conculcant, et omnino conterunt, ut, instar areae post trituram, ab omni spirituali humore, frugumque suavitate, sterilem eam reddant et vacuam. Cum igitur iste pulvis per humilem conversationem fuerit finitus, et carnis hujus naturalis quidem, sed fere intolerabilis fervor fuerit vigiliis et jejuniis laboribusque consumptus, et digna cordis contritione, et oris confessione et operis satisfactione flagitia vel facinora commissa defecerint, tunc certe, istis taliter fugientibus et latentibus, praeparabitur solium Christi in misericordia, in quo sedet in tabernaculo David, id est in Ecclesia, quae adhuc peregrinatur in terra, in qua misericordia et veritas obviaverunt sibi, justitia et pax osculatae sunt. Ibi etiam judicat et quaerit judicium, judicans eos qui seipsos non judicant, et quaerens de nobis judicium nostrum, ne compellamur sentire suum, quia ipse reddet velociter quod justum est, retribuens unicuique secundum opera sua, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).