Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Agnellus sive Andreas Ravennatensisc.805–c.846
Liber Pontificalis
Pont 33.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8857 Libpon
33.1
VITA S. MAXIMIANI. CAPUT PRIMUM. Maximiani patria. Thesaurus inventus, cujus portio justiniano exhibetur, altera sagaci consilio occultatur. Ordinatur episcopus. Ravennates in se aversos morum et actuum lenitate conciliat.
33.1
Maximianus XXVI, longaeva statura, tenui corpore, macilentus in facie, calvus capite, modicos habuit capillos, oculos glaucos, et omni gratia decoratus. Hic non ex hoc fuit ovile, sed aliena ovis ex Polense Ecclesia diaconus a suo antistite decoratus ordinatus est. Sed cur alienigena pontificatum istius urbis tenuit? Indicabo, non abscondam, sed publice patefaciam sicut a narrantibus per curricula temporum longa audivi, et veritas est absque ulla dubitatione. Quadam vero die dum terram foderet, ut semina jaceret, primum tonsa cesalis[ Forte, cerealis, Bacch.] statim invenit vas magnum auro plenum, et alias multas devitiarum species. Qui excogitato a semetipso consilio, quod jam non poterat latere, jussit bovem magnum deferri, et occidi, et ventrem ejus pervacuatum stercorare[ stercore], jussit ex numismate aureo[ ex numismatis auri] impleri. Similiter accersivit sutores calceamentorum, praecepit illis ut magnas zanchas ex hircorum pellibus operarent, qui et ipsas ex solidis aureis replevit. Reliquum vero, quod remansit, cum in Constantinopolitanam urbem profectus fuisset, secum detulit. Justinianoque imperatori obtulit, quod, ut vidit Augustus, post gratiarum actionem, diligenter eum interrogavit, si plus fuisset. At ille jusjurandum respondet imperatori per salutem tuam, Domine, et per salutem animae vestrae, quia non amplius inde habeo, nisi quantum in ventrem, et in zanchas expendi. Ille cogitavit quod de victu dixisset corporis, et de calceamentis pedum; ille autem dicebat de eo quod occultum habebat. Justinianus autem cogitabat qualem retributionem ei dedisset pro tali fide, quam ipse sibi detulerat. Contigit eo tempore ut moreretur Victor episcopus hujus civitatis Ravennae, et euntes cives Ravennates sacerdotes cum universa plebe ad imperatorem pallium postulantes ad electionem. Post praecepit Augustus petitoribus moras habere. Qui excogitato consilio jussit consecrari B. Maximianum Polensem diaconum episcopum a Vigilio papa in civitate Patras apud Achaiam Prid. Idus Octobris, ind. 10, quinquies P. C. Basilii junioris,[ anno] nativitatis suae 48, et dato pallio Ravennam misit. Qui cum noluissent eum sic citius Ravennates cives recipere, morabatur extra portam S. Victoris non longe a fluvio qui vocatur Fossa Sconti in basilica B. Eusebii in episcopio quod Uvimundus episcopus temporibus Theodorici regis aedificavit. Similiter et in episcopio[ ecclesiae] B. Georgii, quod Arianorum temporibus aedificatum est, et praedicta episcopia usque ad nostra tempora permanserunt, peneque annos XXVI demolita sunt jubente Valerio praesule, ex quibus domum quae nunc nova, atque potius Valeriana nuncupatur, construi fecit[ jussit]. Plebs igitur, ut diximus, cum noluisset eum recipere, voluerunt viri ex parte pontificis, ut mitterent legatos ad ipsum nuntiantes, quod profana ejus fuissent jussa, et in atrocem superbiam Ravennates perdurantes noluerunt[ noluissent] ordinatum recipere pontificem, et viduata Ecclesia huc illuc grex vagabat[ greges vagarent]. Quibus vero beatissimus Maximianus non consensit, sed confregit eos sermonibus, dicens: Cessate, fratres, nolite alios accusare, nolite laetari in alterius ruina[ ruinam.] Qualis ergo pastor sum si ovibus meis non pepercero? Vultis ut laniem eos? Non hoc bonum consilium. Sinite illos non per me ulla molestia erit. Voluntas Domini fiat. Obsecro vos modicis diebus illis inducias dare. Non post multos dies misit fidelem nuntium ex suis hominibus, vocavit unum de sacerdotibus, et primatibus urbis. Rogavit eos secum prandere. Cum vero venissent, laetificavit se cum illis, et post cibum et potum obtulit dona ex auro, quod dudum invenerat. Pacificatus cum illis cum benedictione remisit infra hanc civitatem Ravennae, et postulavit ab eis ut frequenter visitarent eum. Die vero crastina misit, et rogavit alios primates, et fecit sicut prius, similiter et tertia vice. Tunc retulerunt inter se invicem hujusmodi res, et dixerunt: Quid est, quod facere nolumus[ volumus]? Vir iste bonus est, prudens est. Nos cogitavimus contra eum nociva, ille noluit nobis malum pro malo reddere. Non possumus sine pontifice et patre esse. Ecce sacerdotes vagant, populus claudicat, Ecclesia decrescit. Surgamus diluculo, intromittamus eum in civitatem, et adoremus vestigia ejus. Tunc surgente aurora ierunt unanimes omnes, quasi vir unus, et aperientes portas civitatis cum crucibus, et signis, et bandis, et laudibus introduxerunt eum honorifice infra hanc civitatem Ravennae, et osculaverunt pedes ejus, et ornaverunt plateas civitatis, decorantes diversis ornatibus. Omnesque coronantur aedes, fiebat militantibus laetitia, privatis alacritas, et pusilli, et magni ovantes, et mediocres laetificantes. Et sedere rogaverunt eum in sede Ecclesiae, et missas audierunt ab eo, et agebant illum diem solemnitatis cum gaudio magno, et laetitia sempiterna.
33.2.1
VITA S. MAXIMIANI. CAPUT II. Ecclesia S. Stephani aedificatur. Monasteria sive aediculae ad basilicae latera. Materiae noctis unius spatio prodigiose paratae.
33.2.1
Post haec autem fuit cum ovibus, quasi pater cum filiis. Aedificavitque ecclesiam beati Stephani hic Ravennae levitae et martyrisnon longe a posterula ovilionis, a fundamentis, mira magnitudine decoravit, pulcherrimeque ornavit, et in cameris tribunae sua effigies tessellis variis infixa est, et in giro mirifice opere vitreo constructa est, multasque reliquias ibidem condidit de sanctorum corporibus, quorum nomina ita exarata invenietis: In honorem sancti ac beatissimi primi martyris Stephani, servus Christi Maximianus episcopus hanc basilicam ipso adjuvante a fundamentis construxit, et dedicavit die tertio Idus Decembris, ind. 14, novies P. C. Basilii Junioris. Et gavisus est in Domino, qui ei tanta praestitit bona, quanta nullus hominum digne enarrare valeat. Collocavit autem hic merita apostolorum et martyrum, id est S. Petri, S. Pauli, S. Andreae, S. Zacchariae, S. Joannis Baptistae, S. Joannis evangelistae, S. Jacobi, S. Thomae, S. Matthaei, S. Stephani, S. Vincentii, S. Laurentii, S. Quirini, S. Floriani, S. Aemiliani, S. Apollinaris, S. Agathae, S. Euphimiae, S. Agnetis, S. Eugeniae, qui orent pro nobis, et in supercilio arcus tribunae invenietis versus metricos, continentes ita: Templa micant Stephani meritis et nomine sacra, Qui primus( prius) eximium martyris egit opus. Omnibus una datur sacro pro sanguine palma, Plus tamen hic fruitur, tempore quo prior est. Ipse fidem votumque tuum nunc, magne sacerdos Maximiane juvans, hoc opus explicuit. Nam talem subito fundatis molibus aulam Sola manus hominum non poterat facere: Undecimum fulgens renovat dum luna recursum, Et coepta, et pulchro condita fine nitet.
33.2.2
Ad latera vero ipsius basilicae monasteria parva subjunxit, quae omnia novis tessellis auratis, simulque promisquis aliis calci infixis mirabiliter apparent, super capitaque omnium columnarum ipsius Maximiani nomen sculptum est. Monasterio vero parte virorum sex litteras lithostratas invenietis; ignorantes ad errorem perducuntur, nam scientes ibidem esse scripta MU. SI. VA esse intelligunt. Asserunt nonnulli, quod quadam die accersitum archiergatum, ac[ id est] principem operis pontifex interrogavit, et cur aedificium praedictae ecclesiae non perficeret. At ille respondit dicens: Eo quod tu, domine noster, navigasses in partibus Constantinopolis, caementum, et latercula defecerunt, neque tantos habemus lapides, ut laborare potuissemus. Tunc jussu pontificis nocte una tanta allata sunt omnia paramenta, calces, et latercula, petras et bisalos, lapides et ligna, columnas et lastras, arenam et sabulos in una nocte, ut dixi praeparaverunt vectores, quanta vix in undecim lucinis[ lunis, Bacch.] laborare potuerant.
33.3
VITA S. MAXIMIANI. CAPUT III. Sylva in Histria ecclesiae Ravennati asserta. Tricoli aedi coronis imponitur.
33.3
Dumque in temporibus istius sanctissimi pontificis orta esset contentio de silva, quae cognominatur Vistrum, sita Istricatis partibus, bis in Constantinopolim se detulit, ut talem Justiniani Augusti praesentia consumeret contentionem. Ambo canitie in eodem tempore exornati, quantum recolerent se a juventute disjuncti[ in senectute conjuncti] amantissime pariterque coeperunt lugere. Dehinc vero pius imperator Justinianus Augustus praeceptum sibi ex eadem silva condidit perpetue, legaliterque in sancta Ravennati ecclesia esse, quam juste, ac rationabiliter sibi pertinere cognoverat. Iste Tricoli[ Tricolim] suis temporibus omnia aedificia complevit, et ubi ipse cum suis antecessoribus depictus est, si legere vultis aspicientes, ita scriptum invenietis: Hic Petrus Junior Christi praecepta( concepta) secutus Ut docuit sacris moribus exhibuit. Hanc quoque fundavit mirandis molibus arcem, Nominis ipse sui haec monumenta dedit. Hujus post obitum Aurelianus gessit honores, Post hunc antistes exstitit Ecclesius. Hinc fuit Ursicinus, sequitur post ordine Victor Temporibus junior Maximianus adest. Is Polensis erat Christi levita profundus, Lege Dei, miserans, et pietate bonus. Quem Deus ipse virum decoravit culmine sacra, Ecclesiaeque suae pontificem statuit. Ipse autem factis propriis scit non meruisse Culmen apostolicum, sed pietate Dei.
33.4
VITA S. MAXIMIANI. CAPUT IV. Ecclesia B. Mariae Polensis. Ecclesia S. Andreae refecta. Corpus S. Andreae Constantinopoli. Ejusdem apostoli barba. Aedium diversarum coronis et dedicatio
33.4
Aedificavitque ecclesiam B. Mariae in Pola, quae vocatur Formosa, unde diaconus fuit, mira pulchritudine, et diversis ornavit lapidibus. Domum vero, ubi rector istius Ecclesiae in ipsa civitate habitat, ipse aedificavit, et omnes opes suas Ravennati ecclesiae tradidit, quas usque hodie possidemus. Ecclesiam vero B. Andreae apostoli hic Ravennae cum omni diligentia non longe a regione Herculanea[ Herculana] columnis marmoreis suffulsit, ablatisque vetustis ligneis de nucibus, proconisis decoravit. Tunc ablatum corpus ipsius apostoli Ravennam ducere conabatur. Dum hoc persensisset imperator Constantinopolitanus, jussit beatum Maximianum Constantinopolim venire, et pium apostoli corpus secum deferre. Quo gavisus imperator, ait ad eum: Non sit tibi grave, Pater, quod prima unum tenet Roma fratrem, istum vero secunda teneat. Ambae sorores, et hi ambo germani. Nolo tibi eum dare, quia et ubi sedes imperialis est, expedit et ibi corpus esse apostoli. At beatissimus Maximianus dixit: Fac quomodo jubes; tantum postulo, ut in hac nocte cum meis sacerdotibus ad hoc sanctum corpus psalmodiam peragamus. Imperator moxque concessit. Tunc tota nocte pervigiles exstiterunt, et post expieta omnia, arripiens gladium, oratione facta, abscidit barbam apostoli usque ad mentum, et ex reliquiis aliorum sanctorum multorum reliquias detulit cum Augusti alacritate; dehinc quoque ad propriam reversus est sedem. Et revera fratres, quod si corpus[ beati] Andreae germani Petri principis hic humasset, nequaquam nos Romani pontifices sic subjugassent. Consecravit ecclesiam B. Apollinaris pontificis in Classe sitam, et B. Vitalis martyris in Ravenna, et B. archangeli Michaelis hic Ravennae, quam Bachauda cum sanctae recordationis memoria Juliano argentario aedificavit in regione quae dicitur ad Frigiselo. Ibique invenietis in camera tribunae ita legentem: Consecuti beneficia archangeli Michaelis Bachauda et Julianus a fundamentis fecerunt, et dedicaverunt sub die Non. Maii quater P. C. Basilii Junioris viri clarissimi cos., ind. 8. Et, ut asserunt quidam, hic Bachauda gener praedicti Juliani fuisset, et in arca saxea non longe ab ipsa archangeli ecclesia infra turrem Bachauda requiescit. Et in tribuna B. Vitalis ejusdem Maximiani effigies, atque Augusti et Augustae tessellis valde computatae[ Forte, comptae, Bacch.] sunt. Quandiu possumus de hoc sancto viro tantam bonitatem referre deficit mihi tempus narrationis. Iste plus omnibus laboravit quam caeteri pontifices praedecessores sui. Illius temporibus aedificatus est numerus vicinus domui meae, qui dicitur banchus[ Leg. bandus, Bacch.] primus non longe a Milliario aureo, et illius nomen etiam in tegulis exaratum invenimus ita: Maximianus episcopus Ravennae, quod ego vidi, et legi. In ardicaque B. Apollinaris et Vitalis tabulas descriptas invenietis magnis litteris continentes ita: B. Apollinaris sacerdotis[ basilicam] mandante viro beatissimo Ursicino episcopo a fundamentis Julianus argentarius aedificavit, ornavit, atque dedicavit, consecrante vero B. Maximiano episcopo, die 9 Maiarum, ind. 12, octies P. C. Basilii. In ardica B. Vitalis ita invenietis: B. martyris Vitalis basilica[ basilicam] mandante Ecclesio viro beatissimo episcopo a fundamentis Julianus argentarius aedificavit, ornavit, atque dedicavit, consecrante vero reverendissimo Maximiano episcopo sub die 13, sexies P. C. Basilii Junioris. Corpus vero B. Probi cum caeteris sanctorum pontificum corporibus iste sanctus vir aromatibus condivit, et bene locavit, et in fronte ipsius ecclesiae B. Probi, et Eleuchadii, et Caloceri effigies[ tessellis] variis decoravit, et sub pedibus eorum invenietis......................
33.5
VITA S. MAXIMIANI. CAPUT V. Maximiani scripta cum fragmento ex ejus Annalogia. Historiae Secularis quaedam.
33.5
Navigaverat jam hic beatissimus antea partibus Orientalibus, sicut ipse in suis voluminibus loquitur dicens:« In Alexandria vero nulla extrinsecus mali causa, sed quod genus hominum ferox, seditiosum, semper inquietum est, civile inter se motum est bellum, non virtutis merito, neque ob defensionem, sed ob necem atque interitum civium. Commoti universi praefectum suum intra ecclesiam occiderunt, quod jam antea aliquanti similiter episcopum suum accusantes haereticum interfecerant. Quo comperto imperator in iram versus funditus civitatem jussit everti. Denique misso alio praefecto nomine Laudicio intra ipsam civitatem XL viros per singulas regiones in ligno suspendit. Sed tunc allaboravit Dioscurus ejusdem urbis episcopus, et manifeste posuit animam suam pro ovibus suis; electique ex eremo monachi apud imperatorem properant, atque excessui civium veniam exorant. Tunc imperator cessit sacerdotibus, et deinceps caveri a talibus mandavit. Huic episcopo apud Alexandriam Timotheus successit, quem ego navigans in Orientem in sua civitate bene administrantem vidi.» Sed ante pauca:« Nazarba civitas Ciliciae terraemotu facto concidit, in qua periisse ferunt amplius XXX millia hominum.» Haec pontificis verba sunt. Post B. Hieronymum, et Orosium, vel alios historiographos, iste in Chronicis laboravit, et ipsos secutus per diversos libros nobiliorum principum, non solum priorum[ ipsorum] imperatorum, sed et regum et praefectorum suam propriam chronicam exaravit. Istius vero temporibus pugna facta est inter Gothos et milites. Exierat Narsis in Kal. Octobris in Campania, et caesi sunt Gothi, et corpora hominum Gothorum multa mortua sunt, et occisus est Theja rex Gothorum a Narsi, et reversus est in pace, et venit Lucam, et expulit inde Gothos mense Septembris. Et restituta est civitas Fori Cornelii ab Antiocho praefecto, et iterum venit Ravennam praedictus Narsis cum victoria magna, deinde venit Romam, et perrexit in Campaniam in castrum Cumas, et ibi moratus est. Post haec autem Manichaeorum haeresis exorta est in civitate Ravenna, quam orthodoxi Christiani convincientes ejecerunt extra civitatem, in loco qui dicitur Fossa- Sconii, juxta fluvium lapidibus obruerunt, et mortui sunt in peccatis suis, et ablata sunt mala a Ravenna. Post tertium vero annum signum ruboris apparuit in coelo die 11 mensis Novembris, mortuusque est papa Pelagius die 3 mensis Martii. Tunc Narsis Patricius cum exercitu suo Romam perrexit, et in ipso tempore multa signa et prodigia facta sunt circa Ravennam, ita ut multi signarent res suas, et domos, et vasa, ut agnoscerentur, et multis apparebant visiones in die quasi homines secum loquentes facie ad faciem. Et pugnaverunt contra Veronenses cives, et capta est Verona civitas a militibus 20 die mensis Julii. Et visum est aliud signum magnum, et terribile, et ecce in aere quasi hominum pugna inter se dimicantium veluti in praelio VIII Kal. Augusti hora diei tertia, secunda feria, et exinde territi sunt multi. Hora est jam claudendi hanc lectionem, ut quod sequitur crastino audiamus.
33.6
VITA S. MAXIMIANI. CAPUT VI. Vascula chrismataria, endothes plures. Crux aurea. Libri ecclesiastici a Maximiano emendati. Insectatio vitiorum.
33.6
Fecitque duo chrismataria vascuta, quorum unus libras habuit quatuordecim mirifice anagrifa[ anaglyphtica, Bacch.] operatione, sed ante hoc tempus nuper periit, Petronacis archiepiscopi temporibus, aliud[ vero] permanet in praesenti pulcherrime operatum, in quo legitur: Servus Christi Maximianus archiepiscopus hoc chrismatarium ad usus fidelium fecit fieri. Jussit ipse endothim byssinam pretiosissimam, cui similem nunquam videre potuimus, aculis[ Forte, aciculis] factam, omnem Salvatoris nostri historiam continentem. In sancto die Epiphaniae super altarium Ursianae ecclesiae ponitur, sed non totam complevit. Successor ipsius explevit unam partem. Quis similem videre potuit? Non potest aliter aestimare ipsas imagines, aut bestias, aut volucres, quae ibi factae sunt, nisi quod in carne omnes vivae sint. Et ipsius Maximiani effigies in duobus locis praeclare factae sunt, una major, et altera minor, sed nulla inter majorem et minorem distantia est. In minore habet literas exaratas continentes ita: Magnificate Dominum mecum, qui me de stercore exaltavit. Fecit que aliam endothim ex auro ubi sunt omnes praedecessores sui; auro textile[ textiles] imagines fieri jussit. Fecitque tertiam et quartam cum margaritis, in qua legitur: Parce, Domine, populo tuo, et memento mei peccatoris, quem de stercore exaltasti in regno tuo. Crucem vero auream majorem ipse fieri jussit, et pretiosissimis gemmis, et margaritis ornavit hyacinthos, et amethistos, et sardios, et smaragdos, et infra aurum medio loco de ligno sanctae redemptionis nostrae crucis, ubi corpus Domini pependit, occultavit. Est autem auri maximum pondus. Fecitque omnes ecclesiasticos libros, id est septuaginta duo, optime scribere, quos diu, et cautissime legit, absque reprehensione nobis reliquit, quibus usque hodie utimur, et ultimo loco Evangeliorum et apostolorum epistolarum. Si requirere vultis ipsius literas, invenietis ita monentis[ monentes]: Emendavi cautissime cum his quae Augustinus, et secundum Evangelia quae beatus Hieronymus Romam misit, et[ parentibus] suis direxit, tantum ne ab idiotis, vel malis scriptoribus vitientur. Edidit namque Missales per totum circulum anni, et sanctorum omnium; quotidianis namque et quadragesimalibus temporibus, vel quidquid ad Ecclesiae ritum pertinet, omnia ibi sine dubio invenietis. Grande volumen mire exaratum. Modicum de illis habemus, dictaque[ illius habemus dictis quae] Romam transmeata sunt, et quantum ibidem cogniti sunt Romulides, qui viderunt XII libros sub uno volumine exaratos. Pauca de multis diximus, plura de eo invenietis, quam hic legistis. Nunquam suas laniavit oves, nunquam momordit, nunquam percussit, sed refovit eloquiis, nutrivit alimentis, monuit vagos, revocavit errantes, collegit dispersos, ministravit inopi, condolivit[ condoluit] tribulanti. Mirum[ miror modo] quod iste, qui ex alterius fuit sede, sic se cum suis disposuit ovibus, quod nullum contra eum sermonem unquam mutilaverint. Modo ex nobis ipsis pastorem habentes, postquam sedem adipiscuntur, dentibus devorare volunt, et ullam nesciunt habere misericordiam; plus sublimitatem seculi quam coelestem gloriam quaerunt. Non participant cum ovibus, sed res Ecclesiae soli deglutiunt, et tales ex ipsis opibus nutriti fiunt, quod nec Ecclesiae serviunt, sed magis depopulantur, neque pro dimissorisanima preces Deo fundunt. Tunc ipsae oves quotidie moerendo clamant ad Dominum dicentes: Erue nos, Domine, de captione dentium pastoris nostri, quia non mercenarii locum, sed crudelitatem lupi tenet, omnes nos in sua extollentia consumit. Hic vero beatissimus Maximianus nunquam talia peregit, sed cum mansuetudine inimicorum suorum corda humiliavit, ut adimpleretur quod scriptum est: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum; et alibi: In patientia vestra possidebitis animas vestras.
33.7
VITA S. MAXIMIANI. CAPUT VII. Sancti Maximiani obitus, et sepulcrum ejus Lipsanorum translatio.
33.7
VIII Kal. Martii obiit, sepultusque est in basilica S. Andreae apostoli juxta altarium ubi barbam praedicti apostoli condidit; sed modo nostris temporibus juxta ipsius ecclesiae apostoli sedes sepultus est. Quinto decimo anno Petronacis archiepiscopi, dum singuli eum hortaremur verbis, quod praedictum corpus beati Maximiani de sub terra traheret, et in sublimem poneret locum, die quadam ad semetipsum rediens, jussit nos omnes sacerdotes una secum ad ecclesiam B. Andreae properare, qui in cordibus nostris oratione facta jussit caementariis plathoniam de super levari. Sed incaute agendo fracta est. Iratus modicum pontifex coepit comminare caementariis. Tunc dixit decimo presbytero in ordine sedis, suo nomine Agnellus, qui Andreas vocabatur( erat autem ille illo tempore artificiorum omnium ingeniis plenus): Esto hic prope, praecipe artificibus quomodo facere debeant, ne arca, aut lapis, quae ei superposita est, frangatur. Quo deposito artifices paraverunt omnia juxta praeceptum presbyteri, et elevatus lapis cum quo clausa erat arca, apparuerunt ossa B. Maximiani subtus aquam, vas autem aqua plenum erat; et ut vidimus, coepimus plorare fortiter, una cum nostro praesule, plorantesque dicebamus ad invicem: Ubi sunt, pastor Maximiane, oves tuae, ubi grex tuus, ubi populus tuus, quem Domino adquisivisti, ubi monita, ubi dulcia eloquia, ubi sancta praedicatio, ubi tua doctrina? Si dixerimus tu noster Pastor, istum praesentem quomodo abjiciamus? Ecce ambo pastores in uno estis, et tu qui taces[ jaces] exanimis, et hic qui plorat, cui nos obedire oportet. Viscera nostra exemplum tuum constringit. Ecce nos te requirimus, et diligimus; quanto magis amabilis fuisti illis omnibus, qui te noverunt? Postquam omnes diutissime, et amarissime flevimus, satiati luctu, allatum est nobis aereum vasculum, quod vulgo siclum vocamus; et projecti sunt sicli pleni aqua, quae erat infra arcam super ossa beati Maximiani numero CXV, quos ego ipse palam omnibus ore proprio numeravi. Allata[ Ablata] vero omnia ossa voluta sunt in syndone, quae erat super altarium B. Andreae apostoli, et ligata syndone sigillum ex latere suo pontifex annulo signavit. Post haec vero arca excussa est absque ulla laesione, et levatam diligenter sursum locavimus. Quae vero ossa omnia integra invenimus tenuvia erant, sed procera, et sic ordinata ad juncturas suas, quasi pene anno uno exempta carne fuissent; nulla minuitas, nisi dens unus dexterae parti deerat. Igitur lavata ossa cum vino electo, condita aromatibus ordinabiliter cum psallentium praesentia, et praesulis, omnia in eadem arca posita sunt, et cum ingenti luctu amabiliter sepulcro clausa sunt. Nos qui vidimus per multos dies fuit talis timor et tremor, velut ipse B. Maximianus conspectui nostro staret. Sedit annos...... mens....... dies......
33.8.1
VITA S. MAXIMIANI. OBSERVATIONES AD VITAM SANCTI MAXIMIANI. Pallium ab imperatore postulatum qui fieri potuerit? S. Stephani ecclesia quae? Maximianus post sedem adeptam semel Constantinopolim venit. D. Andreae aedes oratorium, an ecclesia? Quisnam Vitalis, ad ouem Venantii Fortunati carmina? D. Andreae lipsana quanao Constantinopoli? Bandus quid? Alexandrinae Ecclesiae turbae a Maximiano narratae. Saecularis historiae quaedam. Chrismataria quid? Libri pro usu Ecclesiae Missalia.
33.8.1
Rubeus ex Agnello Maximiani electionem referens ait, mortuo Victore, Ravennates« pallium ab Cesare per legatos petisse.» Henschenius in notis ad caput primum Vitae ex Rubeo desumptae, haec habet:« Solum id voluit fortassis, aut debuit scriptor dicere, quia Ravennae sedes erat exarcharum, quos terrae Italiae praeficiebat imperator, huic nuntiatam esse mortem episcopi, si quid juris forte ad nominandum successorem, arrogare is sibi solebat, uti etiam in Romani pontificis confirmationem arrogasse ostendit Baronius ad annum 554, num. 1 et 2;» et circa pallii ab imperatore dati qualitatem et usum pro episcopis Ravennatibus, citat Baronium disputantem contra apocryphum Valentiniani privilegium, de quo suo loco. Circa haec ab Henschenio adnotata, illud primo observandum puto, nil in electione episcopi Ravennatis sibi Justinianum arrogare potuisse Vigilii pontificis temporibus exarcharum causa, cum praefectura hujusmodi in Italia tunc nondum esset, nec esse coeperit ante Longobardorum aetatem, cum jam Justinianus diem obierat. Arrogasse sibi non modo ad Ravennatis episcopi electionem consensum praestare, sed et ad Romani pontificis, nullus dubito, cum id sibi arrogaverint et Gothorum reges. Electoribus temporum rerumque calamitas ferenda erat. Vigilium pontificem pro suo jure pallium iis quos decebat concessisse certum est, at ex Justiniani consensu. Exstant quae id probare videntur ejusdem pontificis epistolae ad Auxentium et Aurelianum Arelatenses episcopos. In ea quae data est X Kal. Septembris quinquies P. C. Basilii, ait pontifex Belisarium homini misso« laborem ad clementissimum principem transeundi abstulisse, sed mox ut responsum recepit, sibi suis litteris indicasse.» Mittebatur itaque, ut videtur, ad imperatorem pro consensu obtinendo, ut pallium a pontifice reciperetur. Ex his quae facti sunt acres circa jus quaestiones exortas novimus inter nostrae aetatis doctissimos viros; ea de re vide Petrum de Marca, Christianum Lupum, Thomassinum, aliosque. Illud breviter adnotare placet, vix praedicta duo exempla haberi consensus a Vigilio expetiti, quae astruunt id datum a pontifice, quod de pallio mittendo in eam provinciam agebatur, in quam per ea tempora credebant Constantinopolitani imperatores sibi aliquid juris competere. Ea, quam status rationem vocant, in fieri posse suadebat; caeterum nil juris sibi competere credidere Augusti, quo pallium tribuerent, qua de re vide praefationem nostram, ubi Agnellum refellimus.
33.8.2.1
Ecclesiam S. Stephani a Maximiano constructam illam esse quam in Olivis dictam vetera Ravennatis Ecclesiae monumenta testantur, ubi dudum sicut et hodie incoluerunt sanctimoniales, sentit Faber part. pr. operis saepius laudati. Id negat notarum marginalium auctor, eo ductus argumento, quod monialium ecclesia suo tempore, ad aevum videlicet Constantiensis synodi generalis, ejus elegantiae non esset quam Agnellus laudat, et alteram credit intelligi debere sua aetate superstitem ad ecclesiam S. Barbatiani, et monasterium, sive oratorium S. Zachariae. Id probat ex veteri documento notarii Morandi anni 1296, in Cartulario canonicorum Ravennatum existente. Agnellus aedificatam dicit non longe a posterula ovilionis. Primum versuum, qui inscribebantur supercilio arcus tribunae corrupte expressit Rubeus, et ex Rubeo Faber, Henschenius mendum correxit ad Maximiani Vitam, tom. III Febr., pag. 295, in notis ad cap. 3 Vitae. Itaque legendum, ut in Codice Estensi pro« martyris, meritis:»
33.8.2.2
At merita hic sancti reliquias significari, probant alia hujus Vitae ab Agnello scriptae loca. Inscriptio etiam in nonnullis diversa est a nostri Codicis lectione. Ex his vero quae noster adjicit constat Maximianum semel Constantinopolim perrexisse circa annum 548, ut infra dicetur, dum D. Stephani basilica conderetur; ob id enim evenit ut deessent lateres, et caementum, ac opus interruptum sit, cujus morae damnum S. episcopus prodigio reparavit, nocte una ea parans quae multorum dierum labori sufficerent. Tunc autem Justiniani aetas erat fere annorum 68, Maximiani vero quasi 55. Bene itaque inter se colloqui potuere de aetate satis grandi, quod ait noster. Tricoli aedem tandem Maximianus complevit. Versibus appositis id praestitit, ut de plurium episcoporum successione ambigendi posteris locum ademerit.
33.8.3.1
D. Andreae sacra aedes, quae primum a D. Petro Chrysologo constructa oratorium fuit, a D. Maximiano refecta ecclesia evasit. Haec nullam difficultatem habent. Illud sustineri nequit, quod de S. Andreae apostoli reliquiis narrat noster, ut Rubeus, et Henschenius adnotavere. Verum in ampliorem formam restitutam D. Andreae aedem a Maximiano, et conditas in eadem S. apostoli reliquias, una cum aliis sanctorum lipsanis, non potest in dubium verti, sicut nec de ejus temporis Ravennae episcopis, quos omnes probe novimus. Exstant nihilominus Venantii Fortunati carmina ad quemdam Vitalem episcopum Ravennatem aliunde omnino ignotum, quibus haec eadem Vitali tribuuntur. Plura de hac re Rubeus lib. III, pag. 172. Versus ipsos hic ascribi haud inutile erit ad nodum, si fieri possit, solvendum. AD VITALEM EPISCOPUM RAVENNATEM.
33.8.3.2
De templo D. Andrae quod aedificavit Vitalis episcopus Ravennas[ Al., Ravennensis, Bacch.].
33.8.4.1
Ex his nonnulla certa sunt quae nodum implicant; unum certum, quod videtur nodum ipsum solvere. Quae implicant sunt: Vitalem hunc, de quo Venantius loquitur, episcopum fuisse; episcopi hujus nomen non posse in dubium verti; templum Andreae sacrum brevi tempore fuisse constructum; adfuisse dedicationi exercitus ducem et provinciae praefectum; plerasque ex reliquiis convenire cum recensitis a nostro. Ex his concludi videtur Vitalem Ravennatem episcopum ea omnia praestitisse quae de Maximiano narrantur. Quod nodum solvere videtur illud est, quod Vitalis iste episcopus quidem fuit, sed sub metropolita, qui proinde inducitur condens sacra lipsana urgente Vitali. Episcopus is Joannes nominatur illis versibus:
33.8.4.2
Arbitror itaque Vitalem Ravennatem patria, et episcopum cujuspiam ex dioecesibus Ravennati metropolitae subjectis, qui et ipse D. Andreae aedem egregiam condiderit, dedicaritque, et a metropolita ob tinuerit reliquias enarratas, earumque solemnem in suos loculos translationem, intervenientibus Ravennatis populi proceribus, magnaque finitimorum frequentia. Joannes Ravennas episcopus, quo sedente haec acta sunt, is fuit qui post Petrum Seniorem proxime floruit, de quo infra. Illud etiam observandum est, sanctorum reliquias Agnello laudatas in templo S. Stephani repositas fuisse, illas vero de quibus loquitur Venantius in aede S. Andreae a Vitali constructa. At haec pro re praesenti sufficiant.
33.8.5
De apostoli Andreae corpore illud adnotare placet, Justinianum aedem divo illi quondam a Constantino dicatam, quod Eusebius tradit in Vita Constantini lib. IV, cap. 50 et 60, Socrates lib. I, cap. 12 et 26, reaedificasse, ut narrat Procopius lib. I de Justiniani Aedificiis. Id cum fieret,« latomi artificesque invenerunt ligneas arcas tres insculptis litteris, indicantes trium scilicet apostolorum esse corpora Andreae, Lucae, et Timothei.» Sanctas hujusmodi reliquias in Apostolorum templum delatas solemniter anno 552, vigesima nona Junii, tradit Baronius ex Nicephoro, lib. XVII, cap. 26. At Pagius in dissert. Hypat., part. II, cap. ultimo, pag. 303, contendit encaenia dedicationis basilicae et solemnem translationem reliquiarum peractam die 28 Julii, feria 3, anni 548, ex Theophane, qui narratis Circensibus, Aprili mense celebratis, addit:« Julii mensis die vigesimo octavo tertia feria Sanctorum Apostolorum aedis facta est consecratio, et sanctarum reliquiarum Andreae, Lucae et Timothei, qui sancti apostoli, depositio. Episcopus vero Mennas una cum sanctis reliquiis progressus est vehiculo aureo imperatorio gemmis exornato vectus, tres autem SS. apostolorum gestabat loculos supra genua; atque ita dedicationem celebravit.» Hinc annus eruitur quo Maximianus Constantinopolim venit, ipso videlicet 548, ubi cum repertum corpus beati Andreae ab imperatore non obtineret, quod forte alias habere curaverat, impetravit ut saltem cum suis clericis ad sacrum corpus vigilare liceret, qua opportunitate arrepta, sancti barbam rescidit, quam postmodum, cum aliis reliquiis Ravennam detulit. Haec ita conciliari posse crediderim. Caeterum SS. Andreae et Lucae reliquias ante multum tempus Constantinopolim certum est ex Achaia fuisse translatas, licet dubitetur an id factum sub Magno Constantino, an sub Constantio, qua de re agit Baronius in notis ad Martyrologium ad diem 9 Maii. Schismaticae fuliginis horrorem spirant ea:« Et revera, fratres, quod si corpus B. Andreae Germani Petri principis hic humasset, nequaquam nos Romani pontifices ita subjugassent.» At quid novi juris Ravennati Ecclesiae cum corpore S. Andreae accessisset, ut inde a Romani pontificis auctoritate eximeretur? Et ipsa Constantinopolitana Ecclesia, quae alias sub Heracleensi fuit, ut aliquo colore recentiores conatus liniret, seque ab initio Romanae saltem aequalis venditaret, aliquando ob Andreae corpus apud se servatum, se, ob id ab initio per eumdem Petri apostoli fratrem conditam dicere non dubitavit. Id Ravennati Ecclesiae praesidii accessurum sensit noster
33.8.6
S. Michaelis ecclesia, quo anno a Maximiano fuerit consecrata, non exprimit Agnellus; finitam dicatamque ostendit inscriptio Nonis Maii anno 545, at Maximianus nonnisi anni sequentis Octobri sedere coepit, quare ecclesiae encaenia minime celebrari potuerunt ante Maium anni 547. Ita aedificatio, et dedicatio distinguuntur a consecratione in inscriptione basilicae S. Vitalis. Bachaudae, Julianique genus, affinitas, et pietas hinc illustrantur.
33.8.7
Aedificatus dicitur Maximiani aevo« numerus» vicinus Agnelli scribentis domui, qui dicebatur bandus primus( bandum pro bancho, ut corrupte legebatur, posui) non longe a milliario aureo, in cujus tegulis legisse se ait scriptum Maximiani nomen, addito episcopi Ravennatis elogio. Sibi constat, nar ratisque consonat in Vita S. Joannis cognomento Angeloptis, ubi memorat ex ruderibus veteris palatii a Theodorico aedificati, sibi Ravennae domum aedificasse in fundo juris materni,« quae vocabatur domus presbyterialis in regione quae dicitur ad Nimpheos juxta ecclesiam S. Agnetis martyris, et ab alia parte numero bando primo non longe a Milliario aureo.» In confimo itaque regionis ad Nimpheos, et milliarii aurei sita erat domus Agnelli. Sanctae Agnetis basilicam in Herculanea regione sitam dicunt Rubeus et Faber; ille tamen Ravennam in septem regiones dispersit Asianam, sive Aetianam, Herculanam, Milliarium aureum, Summum vicum, Forum Hyppodromi, Marciam, ad Vervecem; hic autem in quatuordecim. Porro militare quid sonant numeri et bandi nomina cum infra in Vita Felicis temporibus difficillimis, civium ad patriae defensionem paratorum exercitum, a Georgio Joannicis filio, in supremum ducem electo, distributum hoc fere pacto intra urbem tradit:« divisit populum civitatis in undecim partes, duodecima vero pars ecclesiae est reservata; unusquisque miles secundum suam militiam et numerum incedat, id est Ravenna, bandus primus, bandus secundus, bandus novus invictus, Constantinopolitanus, Firmans, Laetus, Mediolanensis, Veronensis, Classensis, partes pontificis cum clericis, cum honore dignis, et familia, et stratoribus, vel aliis subjacientibus ecclesiis. Et haec ordinatio permanet usque in praesentem diem.» Bandi itaque nomine intelligebantur, uti et nunc in hisce Italiae nostrae urbibus, civium turmae sub certo duce collectae, quas bande dicimus, forte a cujusque turmae vexillo, quod bandum dixere, et nos bandiera. Porro aedes cuique numero, sive bando, constructa erat, ubi turmatim milites certo numero, cum opus erat excubias habebant, vel ejusdem duces rebus pertractandis conveniebant, quod ex hoc loco agnoscimus, sicuti et numeri, sive bandi primi aedes, earumque situm. Ut quid autem in ejus tegulis Maximiani episcopi nomen inscriptum? Arbitror et ad hujusmodi publica opera magnificentiam suam extendisse Maximianum.
33.8.8
Et hinc fabella de S. Eleucadii corpore a Constantino Magno Ticinum ad D. Michaelis translato difflatur, cum Maximianus laudetur quod« Corpus B. Probi cum caeteris sanctorum pontificum corporibus aromatibus condiverit, et bene locaverit, et in fronte ipsius ecclesiae B. Probi, et Eleucadii, et Caloceri effigies» apposuerit. Agnello ignota quaevis alia Eleucadii translatio, etiam Constantini aetate posterior, de qua si rescivisset, minime omisisset hic loqui. Vide quae suo loco observavi.
33.8.9
Servavit Agnellus ex opere historico Maximiani fragmentum, quo non modo novimus eumdem inter ecclesiasticos scriptores numerandum, sed et illud agnoscimus eum florente aetate Alexandriam navigasse, cum Timotheus Dioscori successor sedem illam occupabat, quod coepit fieri secundum Baronii calculum anno 519. Itaque tum Maximianus vigesimum primum aetatis suae annum agebat, natus anno 498, qui cum ordinaretur, anno 546, erat annorum XLVIII. Civile Alexandrinorum bellum, de quo hic Maximianus, motum est ex occasione Dioscori ejus nominis secundi, Anastasii imperatoris jussu, Joanni praedefuncto suffecti, quem ex eo conabantur excludere, quod nec Alexandrinus, nec juxta canones a clero Alexandrino electus fuisset, quare eo res processit, ut tumultu facto Theodosius filius Calliopii Augustalis sit interemptus. Imperator ob id iratus. Acacius magister militum quotquot capere potuit interfecit. Haec ex Anastasio Baronius ad annum 516, ubi etiam dicitur Dioscorum apud imperatorem furentem intercessisse pro Alexandrinis. Ex Maximiani autem fragmento habemus Anastasium misso praefecto Laudicio ex singulis regionibus Alexandrinae urbis, quadraginta viros in ligno suspendisse, et cum Dioscoro monachos ex eremo Constantinopolim venisse veniam exorantes. Dioscorum et Timotheum alias haereticos laudat Maximianus ob ea quae in quolibet homine laude digna erant, nec enim ea quae ad dogmata minime spectant, in heterodoxis caeteroquin sana, suo honore fraudari debent, si de his scribendi occasio non studio exquisita, sed ul tronea se praebeat. Episcopus ante id temporis ab Alexandrinis occisus Proterius fuit, de quo vide Baronium ad annum 457. Anazarbus minoris Ciliciae urbs primaria quater terraemotu diversis annis concussa narratur ab Evagrio lib. IV, cap. 8, Justino regnante quassatam Augustus ipse restituit, et Justinopolim appellavit. Caeterum historiam a Maximiano conscriptam, quam hic noster ex Hieronymo, Orosio, aliisque scriptoribus collectam fuisse tradit, variosque in libros dispertitam, alibi sub Analogiae nomine laudat, eaque potissimum utitur, sicut et Paulo Diacono, cum de spectantibus ad profanam historiam scribit. Hic eamdem Chronicon fuisse dicit non modo imperatorum, sed et regum et praefectorum.
33.8.10
Ex his quae subsequuntur ad saecularem historiam, sed et ad ecclesiasticam spectantibus, aliqua ad Maximiani aetatem pertinent, alia pro more προληπτικῶς sunt dicta. Ex Agathiae Historia, lib. I, petenda quae ad Narsetis victorias hic indicatas spectant post Thejae mortem, Cumarum videlicet obsidio, Luca recepta, reliqui de Gothis Francisque triumphi. Ea autem omnia quae ab Agnello de Narsete narrantur, post Maximiani obitum evenerunt, ex quo Fori Cornelii restitutam civitatem per Antiochum praefectum Agathiae laudatum, discimus. Maximiano ad meliora translato, accidisse puto quae de Manichaeorum Ravennae cognita suppressaque haeresi hic dicuntur. Pelagii I pontificis mors non nisi post Maximiani aetatem Agnello episcopo sedente accidit, V. C. Papebrochius in Conatu tradit eumdem, postquam sedisset annos IV, menses X, dies XVIII, a priori qualicunque electione anno 11 mortuum, scilicet 561, die 2 Martii. Noster diem ejusdem emortualem signat tertium. Ait vero hanc evenisse post tres annos a Manichaeorum caede, quare illi multati fuerant circa annum 557. Agnelli episcopi quarto, prodigium enim ruboris in coelo apparentis ad undecimam Novembris anni 560 spectat. Aliud prodigium aereum ex charactere feriae secundae cum die 25 Julii concurrente anno 567 deputandum est, cyclo solis 16, litt. Dom. B, Veronam a Narsetis exercitu occupatam cum Brixia memorat Theophanes indict. 11, id est ad annum 563, his:« Eodem etiam anno, mense........ Victoriae triumphales nuntii Roma Constantinopolim delati pervenerunt Narsetem videlicet patricium duas urbes munitissimas Veronam et Brixiam a Gothis recepisse.»
33.8.11
Chrismataria duo a Maximiano ecclesiae donata, majoris certe molis quam vascula sacro chrismati servando quae hodie adhibentur, ostendit pondus alterius, quatuordecim videlicet librarum. Inscriptio uni apposita probat tantum« ad usus fidelium» facta, at quisnam usus is esset, vix divinare liceat. Ducangius ex Rubeo, in Glossario Latinitatis, vasis nomen adnotavit, sed nil praeterea de usu. Anne in baptismate extremaque fidelium unctione amplior quam modo chrismatis usus? Reliqua dona ecclesiae collata a Maximiano ejusdem magnificentiam commendant, epigraphes vero inscriptae humilitatem animique moderationem ostendunt, qui se ubique a Domino de stercore elevatum profitetur. Quo loco Polae natus sit ignoratur, at liberaliorem educationem ejus acta et scripta testantur. Quae de thesauro invento a Maximiano et ex parte Justiniano oblato narrantur, infelicissime a Ravennatibus schismate infectis conficta arbitror. Indigna ea sunt quae narrantur de sanctissimo episcopo, quem inter coelites relatum catholica Ecclesia veneratur. Porro ejus fabulae finis, ut pallium ab imperatore per Ravennates petitum et ab eodem collatum narraretur. Vide quae in praefatione adnotavimus. De endothibus satis supra ad S. Victoris Vitam. Libros ad ecclesiasticam liturgiam et psalmodiam, quibus per ea tempora Ecclesia Ravennas utebatur ex hoc loco novimus, videlicet Veteris Testamenti, quae Septuaginta verterunt, et Novum ex Hieronymi versione, adhibitis Augustini lucubrationibus, Missalia( quorum hic nomen antiquissimum, quod legerim) per totum anni circulum. In his ritus missarum, et ita fere usque ad undecimum saeculum Missalia non Evangeliorum et Epistolarum lectiones, ut postmodum, continebant, sed missae ritum cuique diei proprium, quod observarunt viri docti, et docet vetus Missale in Cassinensi bibliotheca servatum. Ita et antiqui Codices, in quibus Gelasianus Ordo, quos ex reginae Christinae bibliotheca publici juris fecit doctissimus P. Thomasius, quique modo asservantur in Vaticana, ubi eosdem humanissime exhibuit mihi evolvendos D. Zaccagnius ejusdem bibliothecae modo custos. Volumen aliud ingens ex duodecim libris compositum, quod Romam asportatum lamentatur Agnellus, minime arbitror ecclesiasticis officiis deputatum, sed aliud insigne quodpiam Maximiani opus fuisse indicari videtur, ex eo quod in libros distingueretur.
33.8.12
Ex Maximiani probitate, occasione arrepta, suorum temporum corruptos mores insectando ad Petronacis aetatem transit, ut S. episcopi ossa ex humili loco in digniorem translata enarret. Ex hoc autem et ex aliis hujus operis locis apparet post Petronacis Ravennatis episcopi tempora, haec ab Agnello conscripta fuisse, quod notavimus in observationibus ad carmina operi toti praefixa, n. 5, ubi et de ejus translationis tempore. Porro hic se, et decimo loco inter Ravennatis Ecclesiae sacerdotes sedisse, et architectonicae peritum satis commendat ejus translationis narrandae occasione. Sicli vox ad significandam lagenam, sive urceum aquae extrahendae adhiberi solitum, adhuc apud nos perseverat in secchio immutata. Gothicae hinc originis eam dicere pronum est.

Intertext edge

Open linked passage

Note