Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Agnellus sive Andreas Ravennatensisc.805–c.846
Liber Pontificalis
Pont 46.5
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8857 Libpon
46.1
VITA DAMIANI. CAPUT PRIMUM. Puer ad vitam revocatur, qui chrismate consignatus denuo obit. Joannicius Ravennam revertitur.
46.1
Damianus XXXVII. Brevi corpore, non satis pinguis, ex isto ovili, consecratus Romae, humilis homo, mansuetus, et pius. Eo regente cathedram, magna quies in sacerdotibus et populo fuit, sicut nobis vetustiores retulerunt. Audite. Contigit eo tempore, sicut narrare audivi, venit quaedam mulier cum infante parvulo, ut pontifex Spiritum sanctum per manuum impositionem et unctionem chrismatis daret; ille vero tondebatur. Manipulum namque ejus dixerunt mulieri: Expecta donec tondeatur. Illa autem vociferabatur dicens: Oh! quanta insania, viri! Puer moritur, et non vultis subvenire animae procedenti, neque nunciare, et ego taceo? Currite, dicite domino pontifici, ut consignet hunc parvulum, quia in extremis est, antequam moriatur, ne post funus pueri noxii teneamini. Illis autem abeuntibus, et moram facientibus, mortuus est puer. Tunc mulier coepit vociferare, et magnis vocibus clamare, theatrumque excitare, et plangorem tubicinum spargebat in vulgus. Audiens haec pontifex coepit interrogare quid hoc esset? Et illi volentes obtegere hujus facta rei, avertere pontificem ab ira, et non potuerunt. Mulier vero exclamavit: Ecce multis hic morata sum horis, et nullus nunciare voluit ex tuis ut consignares puerum; modo vero anima non est in eo. Corpus mortuum quomodo potest paraclitum suscipere Spiritum sanctum? Tu videris, optime praesul. Tunc accipiens pontifex in ulnas suas valde gemens, et flens ingressus est post absidam ecclesiae, prostravitque se cum eo pronus in terra flens, et orans diutissime coelestem Dominum invocando. Eo autem orante reversa est anima pueri in viscera ejus, et consignans eum emisit spiritum. Eo namque tempore reversus est praedictus Joannicius Constantinopoli Ravennam, et claruit ejus sapientia in tota Italia.
46.2
VITA DAMIANI. CAPUT II. Ravennates cives consuevere inter se praeliari. Factiosi ab arbis portis nomen mutuati. Coedes ingens hominum, inde plures proditorie et clam occisi. Indicta publica prece sceleris auctores inventi, et poena multati.
46.2
Nos vero, fratres, semper in excubiis sumus sicut milites in procinctu; et quando omnipotentis Dei nostri miracula audimus, gratulamur, quia dignatus est labentes ad regnum erigere. Et quando audimus diabolum aliquem laedere, et suis laqueis irretire, tristamur, quia captus ille non certavit fortiter contra invisibilem hostem. Sed tamen nullus adversus eum dimicare poterit, nisi coelesti fuerit clypeo munitus. Ille tergiversator, ut qui se altissimus esse voluit, et Filium Dei derisit. Si non vos stare piget, audietis qualia suae calliditatis opera in istius praesulis temporibus in hac seminavit civitate. In priscis ergo temporibus consuetudo orta fuit, usque nunc talis horrenda, et cavenda, et detrahenda iniqua fuit, et permanet usque nunc. Die omni Dominico, vel apostolorum die, Ravennenses cives non solum illustres, sed homines diversae aetatis juvenes, et ephoebi, mediocres, et parvuli, promiscui sexus, ut diximus, post refectionem per diversas portas aggregatim egredientes ad pugnam procedunt. Deliri et insani! quando sine causa se morti subjiciunt. Contigit eo, ut diximus, tempore, ut Tiguriensis porta iniret certamen cum Pusterula, quae vocatur summus Vicus, juxta fossam Lamisem. Qui ingressi in prima fronte a fundibulariis insecuti, terga Pusterulenses dederunt. Tigurienses vero eos insequentes multa straverunt corpora humo, et venerunt ad praedictam Pusterulam, minaverunt residuum infra, et confregerunt molchos, et serras, et cum victoria in suas reversi sunt domos. Et post dies octo, die Dominico ex utraque egressi sunt porta, et parvuli cum modica orbitella, sicut mos erat illorum, relicto ludo, irruentes inter se cum baculis sua capita fregerunt; alii vero se interficiebant procul manibus, et missili saxo; alii mugitu rumbolorum, territi per diversa fugiebant loca; alii vero hinc et inde induti juvenilibus armis contra suos strages mittebant coaevos, et non erat ulla requies, undique vulgo cadentium gladio ex Pusterulae parte mortui sunt; alii namque semivivi relicti, et calidus fluebat sanguineus de pectore rivus; et alii erant, quorum ore aperto manabat roseus sanguis; multique ex corporis plaga largissimum fundebant cruorem, oreque terram mordente, spiritum exhalabant. Quicumque vero a suis hostibus petebat vitam, dicens: Heu anima, anima mea! cessabat ictus, et non occidebatur. Ita et nunc, qui se confidit non mori, et vitam animae postulat, sinunt eum vivere, et ultra non percutitur. Factaque est plaga magna in regione illa, qualis non fuit aliquando a priscis temporibus, quam seniores nostri memorare potuissent. Ecce perditio prima in regione illa, et luctus, et vae. Secunda vero perditio, et interemptio, maxima lamentatio est. His itaque gestis post has strages modica quies fuit. Diabolus vero perniciosissimus, et invisibilis hostis invidus generi humano stimulavit Pusterulensium corda, et quasi quis ostium pulsans, sic eorum quotidie praecordia urebantur, irritoque omnes consilio qualiter possent Tigurienses viros morti subjicere, et funditus cradicare. Tunc unusquisque dixit ad compatrem suum et contubernalem amicum: Quod[ Quid] adhuc nobis vita? Ecce omnes socios nostros Tigurienses interfecerunt, vivos et nos Dominico die.......... moliuntur. Natos relinquemus orphanos, nescimus cui servituri sunt; uxores nostrae remanebunt viduae; omnem censum nostrum inimici nostri deglutient. Ut quid nobis adhuc vita? Simus fortissima pectora in bello. Et elevata voce omnes fleverunt. Post depositum luctum dixerunt: venite, insidiemur illis. Occulte aptemus contra eos dolosa mendacia, et improba fingamus verba, et decipiamus eos in falsa humilitate. Subsequente die Dominico infra Ursianam ecclesiam rogaverunt clam Pusterulenses viri ut Tigurienses pranderent cum illis, et petierunt ne quis sciret. Expletis vero divinis eloquiis, abiit unusquisque ad petitorem suum, et per mansiones singulas dispersi, diversis dapibus propinaverunt mortem. Alii vero pugione perempti humo commendati sunt, alii vero securibus cerebro illisi in stabulo sub stercore equorum sepulti sunt, ne signa interfectionis invenirentur; nonnulli vero missili per femur transfixi sunt telo; alii..... pannis exuti in cloaca projecti sunt; alii namque chelidonio mucrone irruentes dies finierunt et vitam; multi vero percussi volatili ferro in cuniculum projecti, luto obtecti sunt. Tigurienses miseri a Pusterulensibus diversis poenis sunt interempti, et sic occulte factum est, ut nec interfectionis, nec sepulturae signum, neque amicorum quis scire potuisset. Alia vero die fit luctus ingens, moerore undique tota in luctu civitas morabatur. Clausa sunt balnea, cessaverunt spectacula publica, mercatores retexerunt pedes, oppilaverunt caupones tabernas, nundinatores reliquerunt negotia, sacerdotes gemebant in ecclesiis, seniores lugebant, omnes juvenes in plateis erant moerentes, omnis maritus sumpsit lamentum, matronaeque a thoro maritali moerebant. viduae indutae sunt veste lugubri, speciositas virginum immutata est, parvuli singultibus nimium quatiebantur, in amaritudine animae omnes afflicti erant. Alii plorabant patrem ignotae mortis, alii exspectabant filios, nescientes si essent fugitivi, alii fratrum ignorantes periculum, alii viros exspectantes, nec quid certius sciebant, unusquisque diversas illuc atque illuc incedebat vias quaerentes, et minime eos inveniebant. Verba vero moerentium haec erant: Si vere terra eos absorbuit, forte aliquis eos vidisset, si in profundo pelagi demersi essent, fluctus nobis eorum corpora reddidisset, si bestiae devorassent, ossa non deglutissent. Si quis ipsos gladio interfecisset, cruor mortem eorum nobis ostenderet. Et multa alia opinabantur lugentes populi, submissi humo, capillos, et barbas extrahentes, unguibus ora foedantes, vestes ac pectora[ a pectore] scindentes, fratres et cognatos, filios et nepotes plorantes, amissos consanguineos requirentes, totam cives finierunt hebdomadam in lamento. Tunc sanctus vir Damianus, videns hanc civitatem in tanto luctu morantem, ipse se in maximis dedit lacrymis. Die Dominico praedicavit jejunium, ut secunda, tertia et quarta feria incessanter Deum deprecaretur, ut de coelo auxilio divino muniti, alicui hoc excidium revelaretur. Praesul vero praecepit populo ut gregatim incederet. Ipse cum clericis et monachis in unam partem, laici vero senes, adolescentes, et pueri, unus praecepit ut esset chorus. Nuptae vero mulieres et innuptae, viduae et puellae in alteram partem, turma vero pauperum separatim. Non omnes in unum incedebant, sed separatim, quasi medio jactu lapidis. Sacerdotes vero, sacris depositis vestibus, saccos induti sunt, asperso in capitibus cinere, et pedibus nudis incedebant Omnes nobiles et ignobiles ciliciis se operierunt, inculta capita, squallidaque barba moerendo incedebant. Matronae, depositis vestibus jucunditatis, lugubrem indutae sunt vestem. Omnes decalvabant vertices suos, et cutem nudabant. Speciositas virginum sublata est. Abstulerunt a se mutatorias vestes, et pallia, projecerunt a se inaures, et anulos, ex dextralia, et pereselidas, et monilia, et olfactoria, et acus, et specula, et lunulas, et liliola, praesidia, et laudosias, et omnia jucunda, et concupiscibilia projecerunt, carmen lamentationis imbutae[ indutae] sunt. Parvuli ab uberibus matris suspensi sunt, planctus hominum, vagitus parvulorum, fletus matrum, mugitus bovum, hinnitus equorum, balatus pecorum, caeterorumque animalium, tota civitas conclamabat. Expletis tribus diebus afflictionis, ante solis occasum Omnipotens Deus, qui revelat profunda de tenebris, et abscondita producit in lucem, fecit mirabilia, qualia nunquam in gentibus audita sunt. Ab Amphitheatro, quod fuit priscis temporibus juxta portam quae vocatur Aurea, usque ad jam dictam Pusterulam, factus est quasi crepitus, et sonitus ingens, et elevatus est fumus quasi nebula, et hiens terra omnes mortuos, quos infra se clausos habuit, quos Pusterulenses demoliti sunt cum nimio furore, in sinu suo ostendit. Tunc populi audito sonitu ad foetorem currentes invenerunt singuli mortuos suos per singulas casas, infra plagas vermes nutrientes. Tunc apprehenderunt homicidas, judicaverunt eis digna factis, et regionem ipsam cum aedificiis subverterunt, et ad nihilum redigerunt, et vocaverunt illam regionem Latronum, usque in praesentem diem. Non solum ipsi, sed et conjuges, et filii eorum diversos modos poenarum perpessi sunt. De rebus vero eorum nihil aliquis contingere voluit, sed pyrae traditae sunt ad pontem, qui vocatur Milvius, qui nuper diruptus est, et idem in ipsa regione fuit Latronum juxta tribunal monasterii B. confessoris Christi Severini[ Forte, Severi, Bacch.].
46.3
VITA DAMIANI. CAPUT III. Anonymi cujusdam Damiani aevo viventis nonnulla referuntur. Damianus ipse laudatur.
46.3
Igitur fuit in hac civitate Ravennae vir religiosissimus, et bonae famae, et quando ad Ursianam ecclesiam veniebat ejus superiori columnae templi parte virorum scapulae adhaerebant. Ante introitum missarum psalmos cantabat cum nullo homine aliquando ibidem colloquia habebat, et post introitum missarum semper in faciem pontificis intuebatur. Quadam vero die jussit eum pontifex adire ad benedictionem S. Apollenaris, ut esset particeps pontificiae mensae. Post extensum dapibus ventrem, et fibrae pectoris repletae essent musto, sed tamen sobria mente, interrogavit eum pontifex, quid hoc esset, quod in ecclesia semper in ejus aspiciebat vultum. At ille respondens dixit: Non te intueor, optime praesul, tantum, quantum illum qui post tergum tuum stat, cujus pulchritudinem non pleniter tolerare possum. Et cum sanctificaris[ sanctificas] juxta te stat vultus ejus. Modo non est ipse, qui tunc est semper tecum ad missarum solemnia, et nunquam te deserit. Post aliquot vero dies secessit in pace; et audierunt eum quidam dicentem ante tempus obitus sui, quod quadam Dominica die, dum nocte antiphonam ad benedictionescantarent omnes, et dicerent: Montes et colles cantabunt coram Deo laudes, testificabat hic quod etiam ipsi lapides ecclesiae, columnae et lastae, atque lateres, tegulae, nec non etiam omnia metalla, praedictam antiphonam simul cum omnibus cantabant. Post igitur virum istum humatum jussit pontifex ad praedictam columnam cancellos modicos fieri, ne quis basi columnae ubi sancti steterunt pedes, indignis pedibus adhaereret, et modicam crucem infigi jussit pro memoriale sempiterno, quod permanet usque in praesentem diem.
46.4
VITA DAMIANI. CAPUT IV. Joannes S. Joannis trans Caesaream abbas. Constantinopoli rem suae Ecclesiae agit. Una nocte daemonum ope Ravennam venit. Facti poenitet.
46.4
Sed et de Joanne abbate monasterii S. Joannis trans Caesaream siti in dudum Classis, quod vocatur ad Titum, non praetermittamus. Fuit iste temporibus hujus Damiani antistitis presbyter nomine Joannes abbas monasterii S. Joannis, qui vocatur ad Titum, quod rustici nescientes vocant eum ad Pinum. Cum praedictus presbyter multas altercationes et judicia de rebus sui monasterii B. Joannis cum singulis hominibus haberet, et nullatenus finis impositus fuisset, sed maxime volebant multi praedia monasterii injuste deglutire, attigit Constantinopolim, et moratus igitur ibidem multis diebus, faciem imperatoris non vidit. Qui infra semetipsum varia consilia volvens, die quadam stetit deorsum juxta murum cubiculi, ubi imperator sedebat, versum[ sursum] istius vocatorii de adventu Domini dicens: Qui venturus est veniet, et non tardabit; regnum in manu ejus, et potestas, et imperium. Imperator audiens haec delectabatur, auscultans. Ivitque tyro unus[ Cod., tironos, Bacch], voluit eum amovere de eo loco; et jussit imperator desuper, ne quis ei esset molestus, donec expleret; finitoque toto invitatorio vocavit eum sursum, stetitque ante imperatorem, et suam pro qua venerat causam ordinabiliter cognitam fecit. Jussitque imperator tale exarari praeceptum, ut ipsa res in eo monasterio in perpetuum esset, et ut ipsum munimen pro sempiterna lege fuisset. Post haec autem prostravit se pedibus diu praedictus presbyter Joannes flens aiensque: Jubeat mihi dominus meus exarari epistolam ad exarchum, ut non obligata fidejussor meus tollat, quia crastina dies erit constitutum placitum, ut ego cum adversario meo in conflictu stare debuissem. Paruit autem imperator postulationibus ejus, et jussit scribi epistolam ad exarchum, ut nullam distinctionem de hac fieret causa, neque in judicio eum quis deduceret, nec obligata fidejussor tolleret, nec ullo modo eum molestaret. Scripta vero epistola, quali mense, quali die, vel hora, munita sigillo data manibus suis, secessit, et venit vesperascente die ad portam ipsius Constantinopolitanae civitatis, ut forte usum navis discurrentis Ravennam aut ad Siciliam invenire potuisset; et requisitis omnibus carabis, et celandriis, atque dromonibus, non invenit. Ille autem juxta litus maris arripuit iter. Nox illi nigras expandens alas inimicitiam praestitit. Quantum illi tenebrae offensae fuerunt, tantum Selenitissuos sparsos radios ei beneficium praestitit, et quantum altius in sublimitate se erigebat, tantum clarior terra apparebat. Dum autem spatiatur in litore, et cogitaret quid ageret, apparuerunt ante oculos ejus tres viri in nigra veste, eique dixerunt: Quid turbata mente, abba Joannes, in hoc littore versaris? At ille respondens dixit: Omnia quaecunque ab imperatore petivi obtinui, multo tempore commoratus sum. Navis deest, ut Ravennam revertar, ideo mihi tristitia undique est. Dixerunt ei improbi viri: Si ea, quae dixerimus tibi, facies, crastina die eris in domo tua infra domesticos tuos. At ille dixit eis: Facio quod vultis. Et illi: Accipe virgam in manu tua, et designa in hoc sabulo navem, deinde vela, remigia, scaphas, nautasque. Fecit ita, ut sibi imperatum fuerat. Iterum dixerunt ad illum: Jace in cataleta navis infra sentinam juxta carinam. Audies mugitus ventorum postquam ingressus pelagus, audies voces periclitantium, audies tempestates, et horreas, audies sonitus aquarum inundantium, et sic oppila os tuum, ut nec etiam signum crucis manus tua exprimat. Qui jacuit in terra prospiciens juxta se maria. Ecce undique factus est repente sonitus quasi fragor nubium, et velut procellosa tempestas. Dabat ventus mugitus, ipsas suas verberabat pelagus undas. Franguntur remi, inciduntur antemnae, solvuntur scaphae, dabant nautae nigerrimi, teterrimique luctus, et ipse sic se coegit abba, ut nec flatum illius quis audire potuisset. Ad pullorum vero cantus inventus est super tectum monasterii sui, et videns se solum, exclamavit voce magna ad suos, ut eum desuper de tecto deponerent. Illi denique putantes eum phantasma esse, nolebant parere praeceptis domini sui. Tunc ille clamabat voce majori nominatim unumquemque eorum, aiens: Deponite me, et cognoscetis quia ego sum. Vos scitis quia in Constantinopolim fui civitatem pro utilitatibus istius monasterii, et modo venio, et ut non paveatis scitote, quia validis ventis huc projectus sum. Illi, his verbis auditis, citius posuerunt scalas, et descendit. Agnitus est a suis, obsculatusque[ osculatisque] per ordinem universis, jussit pulsare tabulam dicens, jam matutini hora est, et post opus Dei[ expletum] eum petit quies. Alia autem die lustrata Caesarea egressus est, et a Vandalaria porta, quae est vicina portae Caesareae, relicto Laurenti palatio, Theodoricanum ingressus est, jubetque se exarcho praesentari. Ille laeto animo suscipiens eum, et jussit legere praeceptum, et complicatum reddidit presbytero offerenti sibi, dixitque ad eum: Hoc praeceptum in perpetuum tibi tuisque posteris tutamentum sit. Sponsionem fidejussori tuo tollam, quia negligens fuisti cum adversario agere tuo. Ad haec ille respondens, dixit: Dominus noster imperator suum praeceptum per epistolam dedit, ut omnia obligata mea facta sint in judicio invalida. Denique in iram versus patricius accepit epistolam de manu presbyteri, legensque invenit exaratam secundum quod superius diximus, et retinens epistolam in achemeniam versus irrupit, dicens: Dic, falsitatis auctor, quando haec exarata fuit epistola? Joannes presbyter respondit: Heri, hora nona. Patricius dixit: Et quomodo tam cito venire potuisti? Eo quod nullus est qui in tribus mensibus Constantinopolim ire et reverti possit. Quomodo ego reversus sum, presbyter ait, pontifici meo indicabo. Negotia mea, et mea poenitentia patere in me hoc maneat. Tamen si me falsitatis urgues causa, mitte mecum legatos tuos, et pergamus illuc. Si haec falsa inventa fuerunt secundum paternosaudire definitum. Tunc inde removens pedem, venit ad episcopium istius ecclesiae, et ingressus ad Damianum papam, prostravit se ad vestigia pedum ejus, et narravit ei omnia facta rei; indicavit quomodo eum phantasmae per discrimina maris duxissent, et super tectum sui monasterii posuissent, et solum ibidem reliquissent. Exhortatione autem pontificis egit veram poenitentiam, et finivit dies suos in pace.
46.5
VITA DAMIANI. CAPUT V. Judaei cujusdam conversio. Damiani patria, educatio. Archivi Ravennatis incendium. Pontificis obitus. Epitaphium.
46.5
Obsecro vos, fratres, stare non pigeat vos; adhuc unum restat miraculum. Quodam die Dominico post finitam orationem Dominicam, corpus Domini praedictus pontifex cum sacerdotibus frangeret, sicut soliti sumus, Judaeus unus, qui solitus erat stare ad virgines in loco qui dicitur Ermolas, cucurrit citius ad sanctum properans altarium, et ait pontifici: Obsecro te, optime praesul, da mihi partem ex corpore Agni, qui nunc manibus vestris discerpitur. Cui summus sacerdos: Non est tibi licitum corpori sociari Domini, quia sancto baptismate lotus non es. Iterumque Judaeus: Non[ tibi] panem sanctum quaero, Pater, sed carnem Agni, quam manibus vestris discerpitis, quem ego super hanc aram vos adtrectanctantes humanis video oculis meis. Ex Agno, quem video, quaero; non panem cupio, quem non video. Ad hoc sanctus vir respondens dixit: Non possumus Sanctum immundis dare, donec qui inquinatus aqua sancta mundetur. Accipe signum Agni, et ex eo Agno vescere nobiscum. Statimque ipse videns, dedit nomen suum, et instructus a pontifice, accepit baptismum immortale, et ex infideli factus est fidelis. Hic vero praesul ex Dalmatiarum fuit partibus, sed obtulerunt eum huic sui parentes Ecclesiae, et iste sacris literis eruditus, ad hunc Ecclesiae apicem pervenit. Eo tempore archivus ecclesiae istius ab igne concrematus est, et ibidem multa monumenta flamma consumpsit, et multa a malignis hominibus rapta sunt et absconsa. Tunc congregatis omnibus sacerdotibus sedit cum eis pontifex praedictus in propina, deditque anathemata maledictionis unicuicumque, qui ex praedictis haberet muniminibus, et non redderet, illi anathema esset, et quicumque redderet, innocens esset a culpa. Obiit hic beatissimus vir III Idus Maii. Epitaphium invenietis super sepulcrum ejus, continentem ita: Sanctificis semper meritis, memorande sacerdos Hoc positus tumulo, tu Damiane, jaces. Corpore defunctus, tamen est tua fama superstes; Artus obiit terris, lux tua facta tenet. Dalmatiae veniens antistes beatus a rure, Tutata est precibus sancta Ravenna tuis. Cuncta salutifero deponens tempore...... Te pius in populo Christo rogante( Christus orante) dedit. Quod tamen his templis meruisti sumere busta, Te placuisse Deo tanta sepulcra probant; Utque vices cujus gessisti rite sacerdos, Ipsius inque locis sit tibi sancta quies. Haec infra ecclesiam B. Apollenaris scripta super sepulcrum ipsius invenimus. Sedit annos XVI, mens. II, dies XVI.
46.6.1
VITA DAMIANI. OBSERVATIONES AD VITAM DAMIANI. Quae de puero vitae reddito hic narrantur, alibi et aliter Rubeo narrata. Consignandi ritus illustratur ex quibusdam ineditis. Pugnae civilis abusus Parmae ante paucos annos cessasse. Damiano ascriptum perperam quod de altero dictum est. Fabulosum quod de Joanne abbate narratur. Ex monachis mutuatus ritus. Saeculi illius barbaries ex epitaphio.
46.6.1
Quod primum in hac Damiani Vita occurrit, est puer ante confirmationem acceptam demortuus vitae restitutus, qui statim a confirmatione recepta rursus obierit. De ea re Rubeus, lib. IV, pag. 212, haec paucula habet:« hominem vita jam functum ad vitam revocavisse, fusis ad Deum precibus, ferunt.» Idem ad Joannis cognomento Angeloptis Vitam, lib. II, pag. 99, similem historiam narraverat. Haec autem praemiserat:« Omittendum hoc loco minime putaverim, quod de Joanne Ravennatum antistite scribitur, qui tamen cum alius fuerit ab eo, cujus nunc meminimus, quo loco reponendus sit, cum multi hujus nominis archiepiscopi sint insecuti, adhuc clam me est.» Addiderat autem referri, quod cum Joannes in S. Vitalis templo pueros sacro chrismate inungeret, vidua quaedam prae turba accedere nequivit, ut puer ad mortem languens, quem in sinu ferebat, sacro chrismate inungeretur. Illa itaque episcopum domum revertentem prosecuta, januis exclusa, dum quaerit ut aliquis ad praesulem sibi aditum paret, vidit puerum obiisse. Quare dum ejulatibus pueri ante confirmationem sibi praerepti jacturam lamentaretur, episcopus accurrens, et in se culpam transferens ejus quod evenerat, precibus puerum ad Deum fusis ad vitam revocat, consignatumque matri reddidit. Ejus prodigii memoriam in sacello domus archiepiscopalis exstantem laudat Rubeus. His ait addi, quod cum ob miraculi patrati famam Joannes ille celebrior in dies haberetur, subduxit se ab omnium oculis, et in Pirchinniani Caprasiique montis Alpes contrusit. Historiam suo loco motam fabulisque variae infartam nemo non videt; memoria proinde illa quae in archiepiscopali domo exstare dicitur, si solam infantis ad vitam revocati et ab episcopo confirmati seriem praefert, ad Damianum episcopum, non ad Joannem quemcunque referenda est. Caetera absona, nec rebus aut temporibus congruentia, ut Rubeus ipse scite notat.
46.6.2.1
Illud mirari subit, qui potuerit puer baptizatus a Damiano non sacro chrismate consignatus relinqui, cum recens baptizati statim consignari solerent, inde sacrae synaxis communione munirentur, seu communicarent de corpore Domini, ut habent Alcuinus de officio Sabbati Paschae, Rhabanus de institutione clericorum, aliique passim. Dilatum alicubi in Galliis confirmationis sacramentum ex Jona Aurelianensi conficitur, lib. I de Institut. Laicali, cap. 7, qui dilationem hujusmodi sugillat; verum illud statim post baptismum in Italiae ecclesiis administrari solitum, plura probant jam edita. Ex ineditis haec habeo. In Codice Sacramentario eminentissimi Ottoboni saeculo undecimo primum descripto, postrema quae in sacramenti baptismatis collatione praescribuntur sunt:« Baptizat, et linit eum presbyter de chrismate in cerebro, et dicit, Deus Omnipotens, etc. Oratio ad infantes consignandos: Omnipotens sempiterne Deus, qui regenerare dignatus es hos famulos et famulas tuas ex aqua et Spiritu sancto, quique dedisti eis remissionem omnium peccatorum, emitte in eis Spiritum tuum sanctum paraclitum de coelis, spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis: adimple illos spiritu timoris tui, et consigna eos signo crucis Christi in vitam propitiatus aeternam. Per, etc.» Exstabant inter pretiosiora eminentissimi Casanatae, cujus memoria nunquam intermoritura est apud pios et sacrarum litterarum cultores, duo egregia volumina ex pergameno, quae ille dum anno 1698 Romae essem, propriis manibus e scrinio accepta mihi exhibuit, et humanissime ea describendi copiam fecit. In eorum uno describuntur ritus benedicendi fontis, et baptismatis administrandi, in altero sacrarum ordinationum caeremoniae et preces. Figuris pluribus ornatur utrumque volumen pro saeculi genio non spernenda arte depictis, quae ritus ipsos et mysteria ob oculos ponunt. Notas etiam cantus videre est, verbis alicubi adjectas. Litaniae adjiciuntur in eo quod baptismi ritus exhibet, in quibus S. Benedictus, et S. ejus soror Scholastica invocantur. Scripta omnia charactere Langobardico, et spectasse ad Ecclesiam Beneventanam, saeculumque undecimum, probant postremi ex adjectis versibus ex eodem volumine huc transcriptis:
46.6.2.2
Pro praesenti autem argumento notanda sunt quae de confirmatione et communione post baptismum administrandis in eodem volumine habentur. Exposito enim baptismatis ritu, haec sequuntur:« Tunc extrahatur foris cubela( id est egrediantur e fonte, qui baptizati sunt) et permaneant in ecclesia usquedum missa celebratur, et Dominicis sacramentis confirmetur, et ante perceptionem corporis Domini dicantur istae orationes, etc.» Post orationes tandem his omnia concluduntur:« Tunc detur Eucharistia his verbis: Corpus Domini nostri Jesu Christi custodiat te in vitam aeternam. Amen. Hoc autem omnino praecavendum est, ut non negligatur, quia tunc omne baptismum legitimum Christianitatis nomine confirmatur.» At haec ex occasione descripta sufficiant.
46.6.3
Capite secundo et quarto narrata plura Ravennatis urbis veterem faciem exhibent, portas, vicos, vias. Factiosum pugnae genus, ex quo occasio horribilis et clandestinae stragis a Pusterulensibus in Tugurienses patratae, perdurasse usque ad sua tempora Agnellus ipse testatur. Illud sane observandum, vix modo desiisse apud Parmenses. Id ipsum palam est ante paucos annos fieri consuevisse, quod hic describitur inter conterminarum urbis portarum cives( infimae tamen plebis) ut scilicet festis diebus post prandium, turmae fundis et saxis armatae inter se extra pomoerium concurrerent, saepius eorum pluribus capita saxis excussis confracta referentibus. Cum demum res eo devenisset, ut non modo saxis, sed gladiis, fustibus, tormentis, pugnari coeptum esset, ex quo plures caedes fierent, quod saepius antea tentatum fuerat, tandem poenis praescriptis, inflictisque, serenissimi Francisci ducis pietate conflictatio hujusmodi videtur omnino sublata, dum praesentium per Italiam bellorum occasione militis ad urbis praesidium conscripti opera facile plebis coeuntis in propriam necem conatus impediri possunt. Scilicet abusus semel admissi per plura saecula perdurant, nec nisi aegre summaque cum difficultate tolluntur.
46.6.4
Inter ea quae hic nostro narrantur de Ravennati anonymo Damiani aetate sanctitate celebri, unum est quod rerum Ravennatum scriptores Damiano ipsi tribuunt. Quod scilicet antequam diem obierit, cuidam narraverit sibi visum, ut cum antiphona quaedam canebatur, aedes tota laudes Deo caneret. Porro id perperam intellectum Agnellus ipse ostendit, qui demortuo viro illi addit statim ab episcopo id datum, ut crate ferrea locus muniretur, ubi divina officia audiens consistere consueverat. Benedictionum nomine canticum trium puerorum intelligitur, quo etiam vocatur in S. P. Benedicti regula, cap. 12.
46.6.5
Quod sequitur de Joanne abbate monasterii S. Joannis Constantinopoli Ravennam ope daemonum brevi unius noctis spatio nec integro reversi, omissum est a Rubeo caeterisque qui post Rubeum scripsere, ob eam forte rationem, quod existimaverunt narrata fide prorsus indigna. Ipse et in eadem sententia sum, qui scio plebeculae haec somnia esse. Ivisse Joannem Constantinopolim, suae Ecclesiae jura vindicasse, rediisse cum de ejus reditu minime cogitabatur existimo; reliqua ad vulgi somnia ableganda censeo. Porro non usquequaque spernenda haec narratio fuerat. Situs Caesareae, qua haec Ravennae uniebatur, exponitur, et agnoscimus abbates in hujusmodi monasteriis degisse cum clericis suis, qui statis horis diurnis non modo, sed et nocturnis, divinae psalmodiae pensum solvebant. Tabula lignea signum dabatur, quo ad matutinas horas ad galli cantum surgeretur. Id nullus dubito quin ex monachorum ritibus promanaverit. Σφυρίον ἐφυπναστίκον tabulam illam Palladio dictam in Historia Lausiaca, cap. 104, notavit Ducangius in Gloss. Latinitatis, qui alia in eam rem addit apud eumdem legenda.
46.6.6.1
Historia de Judaeo converso Ravennatum scriptorum in libris ex Agnello rite descripta est; non est itaque cur in ea illustranda immoremur. Illud in his quae subsequuntur mirum, tantam videlicet fuisse saeculi ejus barbariem, ut cum censuerint clerici Damiani optimi praesulis memoriae epitaphium scribendum, paucis mutatis illud transcripserint quod Mariniano olim positum fuerat, et pauca quae mutata sunt sphalmata admiserint, ut illa:
46.6.6.2
Agnellus, et Mariniani, et Damiani epitaphium fere idem, uti a se lectum, descripsit. Quid quod Joannicius ille, qui Constantinopoli Ravennam ante Damiani mortem redierat, Graece Latineque doctus, minime scribendo episcopi epitaphio adbibitus est? Exstat adhuc in basilica S. Apollinaris Classensi haec brevis inscriptio: D. N. DAMIANUS ARCHIEP. FECIT.

Intertext edge

Open linked passage

Note