Agnellus sive Andreas Ravennatensisc.805–c.846
Liber Pontificalis
Pont 46.6
Choose a text
More by Agnellus sive Andreas Ravennatensis
—
8857 Libpon
46.6.1
VITA DAMIANI. OBSERVATIONES AD VITAM DAMIANI. Quae de puero vitae reddito hic narrantur, alibi et aliter Rubeo narrata. Consignandi ritus illustratur ex quibusdam ineditis. Pugnae civilis abusus Parmae ante paucos annos cessasse. Damiano ascriptum perperam quod de altero dictum est. Fabulosum quod de Joanne abbate narratur. Ex monachis mutuatus ritus. Saeculi illius barbaries ex epitaphio.
46.6.1
Quod primum in hac Damiani Vita occurrit, est puer ante confirmationem acceptam demortuus vitae restitutus, qui statim a confirmatione recepta rursus obierit. De ea re Rubeus, lib. IV, pag. 212, haec paucula habet:« hominem vita jam functum ad vitam revocavisse, fusis ad Deum precibus, ferunt.» Idem ad Joannis cognomento Angeloptis Vitam, lib. II, pag. 99, similem historiam narraverat. Haec autem praemiserat:« Omittendum hoc loco minime putaverim, quod de Joanne Ravennatum antistite scribitur, qui tamen cum alius fuerit ab eo, cujus nunc meminimus, quo loco reponendus sit, cum multi hujus nominis archiepiscopi sint insecuti, adhuc clam me est.» Addiderat autem referri, quod cum Joannes in S. Vitalis templo pueros sacro chrismate inungeret, vidua quaedam prae turba accedere nequivit, ut puer ad mortem languens, quem in sinu ferebat, sacro chrismate inungeretur. Illa itaque episcopum domum revertentem prosecuta, januis exclusa, dum quaerit ut aliquis ad praesulem sibi aditum paret, vidit puerum obiisse. Quare dum ejulatibus pueri ante confirmationem sibi praerepti jacturam lamentaretur, episcopus accurrens, et in se culpam transferens ejus quod evenerat, precibus puerum ad Deum fusis ad vitam revocat, consignatumque matri reddidit. Ejus prodigii memoriam in sacello domus archiepiscopalis exstantem laudat Rubeus. His ait addi, quod cum ob miraculi patrati famam Joannes ille celebrior in dies haberetur, subduxit se ab omnium oculis, et in Pirchinniani Caprasiique montis Alpes contrusit. Historiam suo loco motam fabulisque variae infartam nemo non videt; memoria proinde illa quae in archiepiscopali domo exstare dicitur, si solam infantis ad vitam revocati et ab episcopo confirmati seriem praefert, ad Damianum episcopum, non ad Joannem quemcunque referenda est. Caetera absona, nec rebus aut temporibus congruentia, ut Rubeus ipse scite notat.
46.6.2.1
Illud mirari subit, qui potuerit puer baptizatus a Damiano non sacro chrismate consignatus relinqui, cum recens baptizati statim consignari solerent, inde sacrae synaxis communione munirentur, seu communicarent de corpore Domini, ut habent Alcuinus de officio Sabbati Paschae, Rhabanus de institutione clericorum, aliique passim. Dilatum alicubi in Galliis confirmationis sacramentum ex Jona Aurelianensi conficitur, lib. I de Institut. Laicali, cap. 7, qui dilationem hujusmodi sugillat; verum illud statim post baptismum in Italiae ecclesiis administrari solitum, plura probant jam edita. Ex ineditis haec habeo. In Codice Sacramentario eminentissimi Ottoboni saeculo undecimo primum descripto, postrema quae in sacramenti baptismatis collatione praescribuntur sunt:« Baptizat, et linit eum presbyter de chrismate in cerebro, et dicit, Deus Omnipotens, etc. Oratio ad infantes consignandos: Omnipotens sempiterne Deus, qui regenerare dignatus es hos famulos et famulas tuas ex aqua et Spiritu sancto, quique dedisti eis remissionem omnium peccatorum, emitte in eis Spiritum tuum sanctum paraclitum de coelis, spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis: adimple illos spiritu timoris tui, et consigna eos signo crucis Christi in vitam propitiatus aeternam. Per, etc.» Exstabant inter pretiosiora eminentissimi Casanatae, cujus memoria nunquam intermoritura est apud pios et sacrarum litterarum cultores, duo egregia volumina ex pergameno, quae ille dum anno 1698 Romae essem, propriis manibus e scrinio accepta mihi exhibuit, et humanissime ea describendi copiam fecit. In eorum uno describuntur ritus benedicendi fontis, et baptismatis administrandi, in altero sacrarum ordinationum caeremoniae et preces. Figuris pluribus ornatur utrumque volumen pro saeculi genio non spernenda arte depictis, quae ritus ipsos et mysteria ob oculos ponunt. Notas etiam cantus videre est, verbis alicubi adjectas. Litaniae adjiciuntur in eo quod baptismi ritus exhibet, in quibus S. Benedictus, et S. ejus soror Scholastica invocantur. Scripta omnia charactere Langobardico, et spectasse ad Ecclesiam Beneventanam, saeculumque undecimum, probant postremi ex adjectis versibus ex eodem volumine huc transcriptis:
46.6.2.2
Pro praesenti autem argumento notanda sunt quae de confirmatione et communione post baptismum administrandis in eodem volumine habentur. Exposito enim baptismatis ritu, haec sequuntur:« Tunc extrahatur foris cubela( id est egrediantur e fonte, qui baptizati sunt) et permaneant in ecclesia usquedum missa celebratur, et Dominicis sacramentis confirmetur, et ante perceptionem corporis Domini dicantur istae orationes, etc.» Post orationes tandem his omnia concluduntur:« Tunc detur Eucharistia his verbis: Corpus Domini nostri Jesu Christi custodiat te in vitam aeternam. Amen. Hoc autem omnino praecavendum est, ut non negligatur, quia tunc omne baptismum legitimum Christianitatis nomine confirmatur.» At haec ex occasione descripta sufficiant.
46.6.3
Capite secundo et quarto narrata plura Ravennatis urbis veterem faciem exhibent, portas, vicos, vias. Factiosum pugnae genus, ex quo occasio horribilis et clandestinae stragis a Pusterulensibus in Tugurienses patratae, perdurasse usque ad sua tempora Agnellus ipse testatur. Illud sane observandum, vix modo desiisse apud Parmenses. Id ipsum palam est ante paucos annos fieri consuevisse, quod hic describitur inter conterminarum urbis portarum cives( infimae tamen plebis) ut scilicet festis diebus post prandium, turmae fundis et saxis armatae inter se extra pomoerium concurrerent, saepius eorum pluribus capita saxis excussis confracta referentibus. Cum demum res eo devenisset, ut non modo saxis, sed gladiis, fustibus, tormentis, pugnari coeptum esset, ex quo plures caedes fierent, quod saepius antea tentatum fuerat, tandem poenis praescriptis, inflictisque, serenissimi Francisci ducis pietate conflictatio hujusmodi videtur omnino sublata, dum praesentium per Italiam bellorum occasione militis ad urbis praesidium conscripti opera facile plebis coeuntis in propriam necem conatus impediri possunt. Scilicet abusus semel admissi per plura saecula perdurant, nec nisi aegre summaque cum difficultate tolluntur.
46.6.4
Inter ea quae hic nostro narrantur de Ravennati anonymo Damiani aetate sanctitate celebri, unum est quod rerum Ravennatum scriptores Damiano ipsi tribuunt. Quod scilicet antequam diem obierit, cuidam narraverit sibi visum, ut cum antiphona quaedam canebatur, aedes tota laudes Deo caneret. Porro id perperam intellectum Agnellus ipse ostendit, qui demortuo viro illi addit statim ab episcopo id datum, ut crate ferrea locus muniretur, ubi divina officia audiens consistere consueverat. Benedictionum nomine canticum trium puerorum intelligitur, quo etiam vocatur in S. P. Benedicti regula, cap. 12.
46.6.5
Quod sequitur de Joanne abbate monasterii S. Joannis Constantinopoli Ravennam ope daemonum brevi unius noctis spatio nec integro reversi, omissum est a Rubeo caeterisque qui post Rubeum scripsere, ob eam forte rationem, quod existimaverunt narrata fide prorsus indigna. Ipse et in eadem sententia sum, qui scio plebeculae haec somnia esse. Ivisse Joannem Constantinopolim, suae Ecclesiae jura vindicasse, rediisse cum de ejus reditu minime cogitabatur existimo; reliqua ad vulgi somnia ableganda censeo. Porro non usquequaque spernenda haec narratio fuerat. Situs Caesareae, qua haec Ravennae uniebatur, exponitur, et agnoscimus abbates in hujusmodi monasteriis degisse cum clericis suis, qui statis horis diurnis non modo, sed et nocturnis, divinae psalmodiae pensum solvebant. Tabula lignea signum dabatur, quo ad matutinas horas ad galli cantum surgeretur. Id nullus dubito quin ex monachorum ritibus promanaverit. Σφυρίον ἐφυπναστίκον tabulam illam Palladio dictam in Historia Lausiaca, cap. 104, notavit Ducangius in Gloss. Latinitatis, qui alia in eam rem addit apud eumdem legenda.
46.6.6.1
Historia de Judaeo converso Ravennatum scriptorum in libris ex Agnello rite descripta est; non est itaque cur in ea illustranda immoremur. Illud in his quae subsequuntur mirum, tantam videlicet fuisse saeculi ejus barbariem, ut cum censuerint clerici Damiani optimi praesulis memoriae epitaphium scribendum, paucis mutatis illud transcripserint quod Mariniano olim positum fuerat, et pauca quae mutata sunt sphalmata admiserint, ut illa:
46.6.6.2
Agnellus, et Mariniani, et Damiani epitaphium fere idem, uti a se lectum, descripsit. Quid quod Joannicius ille, qui Constantinopoli Ravennam ante Damiani mortem redierat, Graece Latineque doctus, minime scribendo episcopi epitaphio adbibitus est? Exstat adhuc in basilica S. Apollinaris Classensi haec brevis inscriptio: D. N. DAMIANUS ARCHIEP. FECIT.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).