Agnellus sive Andreas Ravennatensisc.805–c.846
Liber Pontificalis
Pont 5.1
Choose a text
More by Agnellus sive Andreas Ravennatensis
—
8857 Libpon
5.1
VITA S. ADERITI. CAPUT UNICUM. Aderiti ordinatio, et praedicatio. Sepulcrum ejusdem dubium.
5.1
Aderitus I, vir sanctus, et timoratus a beatissimo Apollinare presbyter ordinatus est, et ut sapiens architectus supra fundamentum sui magistri, et doctoris aedificavit. Pro suis ovibus incessanter Deum deprecabatur, ut a cultura Idolorum discederent, et Deum vivum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum confiterentur; et multi in ejus temporibus post tempestatem persecutionis baptismum susceperunt. Deinde multos ad Deum sociavit. Defunctus est in civitate Classis, sicut asserunt, ultimo Kal. Octobris, quidam. In basilica beati Probi sepultus est non longe ab Ecclesia B. Apollinaris quasi stadio uno. Sedit annos....... mens..... dies.....
5.2
VITA S. ADERITI. OBSERVATIONES AD VITAM SANCTI ADERITI.
5.2
Aderiti sedem usque ad annum vulgarem centesimum extendunt cum Rubeo caeteri. Illud argumento esse potest, Aderitum ad Trajani tempora vitam protraxisse, quod hic ait illum post tempestatem persecutionis multos baptismate initiasse; id enim intelligi debet de tempore subsecuto persecutioni Domitiani, cui proinde aliquot annis supervixerit Aderitus. Domitiano, itaque obeunte anno 96, minime abnuo Aderitum, durante Nervae pacatissimi imperatoris brevi satis regimine, gentilium conversioni operam sedulam navasse, et sub initia Trajani, circa centesimum Christi annum, ad meliorem vitam transisse, cum sedem Ravennatensem ultra vigesimum annum tenuisset. Quae ad subsequentes Vitas adnotabuntur, Aderiti Actis illustrandis nonnihil proderunt.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).