Agnellus sive Andreas Ravennatensisc.805–c.846
Liber Pontificalis
Pont 53.1
Choose a text
More by Agnellus sive Andreas Ravennatensis
—
8857 Libpon
53.1
VITA GRATIOSI. CAPUT PRIMUM. Carolus rex Ravennae. Cum episcopo epulatur. Gratiosi simplicitas, ob quam laudatur a Carolo.
53.1
Gratiosus XLIII. Iste humilis, et mansuetus, pulcher aspectu, modice recalvatus, extenso in quantitate gutture, oculos grandes, decora forma et dulcia eloquia. Ex monasterio B. Apollenaris abba fuit, quod est fundatum non longe ab ecclesia sanctae redemptricis Crucis ad Monetam veterem, unde sanctissimus Reparatus fuit. Istius temporibus apparuit signum terribile mortiferae cladis, ut in cujus apparebat vestimentis, aut in quolibet indumento, vel cherumanica, sive calciamento tres guttas venetas[ Forte venenatas], in tertio die rapiebatur morte, et erant strata corpora humo, quae vix vivi tradere sepulturae valebant. Et venit in illis diebus Karolus rex Francorum Ravennae, et invitatus, ut ibidem epularet, gratanter venit. Dixerunt enim sacerdotes suo pontifici: Domine, retine simplicitatem tuam, et cave ne aliqua loquaris quae apta non sint. Quibus ille respondit: Non, filii, non, sed oppilo os. Cumque comederent et biberent, coepit pontifex rogare regem dicens: Pappa, Domine mi rex, pappa; et admiratus est rex, et interrogavit dicens: Quis est hic sermo quem vates loquitur, Pappa, pappa? Tunc de circumstantibus sacerdotibus dixerunt ei: Non attendat Dominus noster rex quod aliqua injuria aut illusionis sint verba, sed suasionis. Vir iste servus et orator vester magnae simplicitatis est; sed sicut mater quae blandit filios suos, et prae nimio amore suadet ut aliquid comedant, ita et iste magna clementia postulatus est vestram clementiam ut comedatis et jucundemini. Tunc rex palam omnibus imperat silentium, vocem erupit, dicens: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Post haec autem quidquid imperavit ab eo praesul, obtinuit. Alium autem exponam horribilem quod factum est in aethere signum. Tempore illo quo Karolus Langobardiam accepit, visum est multis hominibus post solis obitum in coelo, qui[ equi] cum ascensoribus suis inter se invicem decertantes, et erat motus ubique.
53.2
VITA GRATIOSI. CAPUT II. Prophetia auctoris, quae Gratioso tribuitur. Gratiosi mors et sepulcrum.
53.2
Igitur charissimi, non sitis segnes, sed state, et audite quid Dominus per me erit locutus, ut sciatis quae ventura sunt. Ego propheta non sum; sed ipse Spiritus qui locutus est in prophetis, potest similiter in nostra se effundere corda. Ipse Spiritus sanctus per Johel clamat: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem; et ad Hieremiam ait: Ecce dedi verba mea in ore tuo. Et Jacob patriarcha dicit: Congregamini, filii Jacob, audite, Israel, Patrem vestrum, unde annunciet vobis quae ventura sunt. Et ipse Filius aeterni Patris ait: Ego dabo vobis os et sapientiam. Quid mirum si ante Incarnationem Spiritus sanctus prophetarum corda replebat, ut praenunciarent ventura, et nunc postquam nostrae socius est carnis effectus, totam verbo suo largitus est gratiae plenitudinem, dicente evangelista: Nos omnes de plenitudine ejus accepimus? Si ergo idem Spiritus per gentium et infidelium os, sicut per tyrannum crudelem Nabuchodonosor regem, et gentilem poetam Virgilium, et per vatem sibyllam locutus, et futura praedixit; quare ergo modo ipsa divina majestas per Christianum hominem et sanguine redemptum non loquatur? Si enim in fragili sexu, Anna scilicet, et sibylla, ipse habitavit Spiritus: ergo non dubii sitis evangelica verba; dicentia: Spiritus ubi vult, spirat. Sed ego vobis dico, fratres mei, commilitones mei, Ravennenses cives, quia veniet tempus in eo, quale nullus ibidem commorantium memorare poterit. Et erit ex suis omnibus minorata donis, et a suis civibus maxime consummabitur; et erunt inter se bella et diversas lites inter se invidentes, maligna cogitantes, ex ore pacifica verba loquentes, gladium in corde habentes. Caput omnium est in obsidione, et conculcabunt eam inimici sui; undique erit in ea vastitas, et insurgent contra hostes suos, et territi vertentur[ et videntes eos territi reverterentur]. Et adsument spolia vicinarum civitatum, et conculcabunt sanctorum ecclesias, et apostolorum depraedabuntur. Et venient ex occiduis partibus rasi barbas pro defensione ejus, sed ipsi maxime laedent. Eritque in tempore illo maxima fames, perditio multa. Eruntque circa marina litora pestilentiae graves, pelagusque tumidas undas fortiter suos vorabit litus, et juvabit mare contra creaturam suam; quos tunc gratanter invenerit in aequora suos proiciet pisces. Omne genus corrumpet semen suum. Etiam ipsum coelum serenitatem obscurabit, et opportunitatis tempore rorem retinebit, et nubes sua temperantia pluviam stringent, sed recollecta radia tenebrosam diem ostendent. Veniet prophetia illa, quae scripta est: Occidit illis sol in meridie; quasi ex sole justitiae dixisset Christus, qui medio die crucem ascendit. Tamen, et spiritualiter, et carnaliter intelligitur. Et luna minuetur lumine, id est doctrina sancta mea Ecclesiae per malos et inscios sacerdotes minuetur. Quia veniet tempus nequissimum in hac Ecclesia; antecedent juvenes senes, et doctrinam seniorum, et sanctam derident Ecclesiam. Dicentes se sapientes esse, stulti erunt, et juxta Apostoli verba, semper discentes, nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. Hi sunt idiotae, et maxime pravi, et duri corde, qui talia agunt. Lac ecclesiasticum nullo modo suggere valent. Hi non proprii sunt filii, sed privigni. Ravenna paulatim paulatimque contrarietur. Non invenientur in ea viri quatuor unam voluntatem habentes, et tres in una si inventi fuerint domo, invicem se zelantes mordebunt; et erit in hominibus et in creaturis saevum et pessimum vulnus. Et terra non dabit fructum suum, et ipsa mater omnium matertera efficietur. Et desiderabilia deficient poma, et omnia gaudia in moerore vertentur. Et quod nunc est Romanorum imperium desolabitur, et super Augustale solium reges sedebunt. Et erunt Christiani censuales aliis Christianis, et unusquisque misericordiam contra proximum suum non habebit. Hoc erit initium signorum, cum sacerdotes elati et cupidi esse coeperint, et honorem nullum antecedentibus repraesentabunt. Per malos pontifices Ecclesia Ravennatis dehiscens, pro suo honore thesauros Ecclesiae tribuent, et munera spargent, et postquam omnia consumpserint ornamenta Ecclesiae, praedia tribuent. Et veniet tempus ut ad ecclesiae mensam cum vasculis ligneis ministrent, et interficient pastores oves suas, non adtondent. Quae Dei sunt, sed seculum diligent plus. Et venient circa litora maris gentes ignotae, dum et interficient Christianos, et praedabuntur regiones eorum, et qui residui fuerint, erunt eis tributarii. Et insurgent Christiani contra Christianos, et pessime oppriment eos, et res illorum diripient, et corpora illorum affligent, et pro nimia debilitate blasphemabunt in coelum. Universus contra se excitatur invicem mundus. Et Agarenorum gens ab oriente insurget, et praedabunt civitates in marinis litoribus sitas, et non erit qui eruat. Nam in cunctis regionibus terrae erunt inopes reges, et diligentes munera, et oppriment populos sibi subjectos, et peribit Romanum Francorum imperium, et sedebunt reges super Augustale solium et minuentur omnia, et praecellent servi dominum suum, et his mugiet terra, et elementa dehiscent, et confidet unusquisque in gladio suo, et omnia terrae corda fremebunt, et deficient seniores et juvenes exaltabuntur, et non recordabuntur antiqua praecepta, sed unusquisque in sua pravitatis ambulabit via, et commovebuntur ex coelo astra, et percussio erit in creatura, et in pecoribus, et in jumentis, et gemebunt multi nimiam penuriam sustinentes, multorumque deficient corpora propter penuriam famis, et vadent nobiles Romani in aliena terra captivi. Propter suas divitias depopulabitur a suis Roma, et concremata in incendio erit. Et omnis terra sterilis, et fructus non erit in ea, et quicumque pacem aut auctoritatem dilexerit, abominabilis erit. Justitia autem non memorabitur, et erunt perversa judicia, et munera excaecabunt oculos eorum, et suffocabunt pauperum causas, et super viduas jucundabuntur. Et erunt monasteria disrupta, et ecclesiae exterminabuntur, et in tantum exagitabit diabolus in sanctas ecclesias, quas a fidelibus Christianis demolientur, et erit tenebrosa domus Dei, et ministri auferent thura a sancto altario, et non ministrabunt, et vexabuntur sacrificia multa, quia sacerdotes non honorabuntur ab hominibus, sed cum aliquem cupient admonere, deridentur ab eis. Sacrificium autem non Deo placabile erit, si perfecte hujus seculi cupiditas[ Forte, a sacerdotibus] non abjiciatur; si autem ira ab animo non ammoverit, munus immaculatum non erit. Et erit in diebus suprascriptis, nubent servi cum filiabus domini sui, et ignobiles cum nobilibus, et procreabunt filios et filias ex stupro, et erunt nascentibus judices, et duces, et subvertent terram. Et multi non ferentes opprobrium exibunt de civitatibus suis, et de locis suis, et commorabuntur in terra aliena, et erunt Ecclesiae castra subversa, et sacerdotes dispersi etiam, et sanctimoniales oppressae a singulis hominibus vitae, et invitae, alienaeque partus suos necantes, ne ventris fructus et testis et proditor fiat. Haec, fratres, de profundis pauca haurivi, quia a dolore capitis consumor; sed tamen juxta beati Job eloquia, conceptum sermonem tenere quis possit? State prudentissimi, et dimicate cum perniciosissimo hoste, ne caput doleat, ne oculi caligent, ne aures surdescant, ne os taceat, ne lingua sileat, ne animus a signo crucis quiescat, ne brachia arescant, ne cor tumescat, ne fibrae pectoris animo extendantur, ne venter a cibo extendatur, ne genua rigescant, non incurvata dorsa, non indeflexo poplite, nec pigro pede, sed totum stabile sit corpus. Estote, Deo volente, perfecti, sicut hic beatissimus Gratiosus fuit omnibus diebus vitae suae. Obiit autem die XXIII mensis Februarii, et sepultus est in ecclesia B. Appollenaris sacerdotis et martyris Christi, in civitate Classis. Sedit autem ann. III mens.[ Suppl. X Bacch.], dies XI.
53.3.1
VITA GRATIOSI. OBSERVATIONES AD VITAM GRATIOSI. Monasterium S. Apollinaris in Veclo. Prodigia hic indicata non spectant ad Gratiosi aetatem. Quae Agnellus Gratiosi Vitae subjicit, perperam Gratiosi tribuuntur.
53.3.1
Quae ad Vitam Reparati episcopi narrantur de monasterio S. Apollinaris, hinc lumen accipiunt, quandoquidem et hic ejusdem loci abbas fuit. Dicitur autem situm non longe ab ecclesia S. Crucis. Si S. Crucis ecclesia ea fuerit quae a Placidia Augusta erecta et dedicata est, ea ad Fabri mentem est, quae modo parochialis ad jus nostrorum S. Vitalis Casinensium spectat. De hoc S. Apollinaris monasterio agit idem Faber, testaturque eodem nomine vocatum in bullis Alexandri III et Urbani IV, sicuti et ab Agnello in Vita Reparati vocatur, monasterium, videlicet S. Apollinaris, quod situm est prope Pusterulam Opilionis. Nunc ecclesia parochialis S. Apollinaris in Veclo vocatur recentiori denominatione, ut distinguatur a basilica S. Martini in Coelo aureo, postquam haec Sancti Apollinaris novi vulgo dici coepit. Pusterula itaque Opilionis, seu Ovilionis, ad Ravennae moenia regioni urbis nomen dedit, ubi et S. Apollinaris et S. Crucis ecclesiae fuerunt.
53.3.1
Prodigia quae hic narrantur, et quorum alia dicuntur visa cum Carolus Langobardiam accipit, quasi per parergon dicta sunt, nec ad tempora Gratiosi pertinere mihi certum est, sed potius ad praecedentia Leonis. Non est itaque ut hinc quis dubitet de statutis circa pontificum horum chronologiam. Agnellus ipse satis ostendit se alieni temporis res narrare, cum ait« tempore quo Carolus Langobardiam accepit;» tempora enim illa a Gratiosi temporibus distinguit.
53.3.2.1
Mirum profecto ex inepta farragine Vitae Gratiosi ab Agnello subjuncta, ansam arripuisse Ravennates Gratiosum ipsum inter prophetas numerandi. Porro auctor notarum id bis lectori inculcat, et quotquot de Ravennatum rerum historia scripsere, id ipsum scripsere. At quis non videat haec Agnello tribuenda, qui cum pauca ex pontificis alicujus gestis suppetebant, ne breviorem Vitam scriberet, similia adjicere consuevit? Gratiosum satis descripsit Agnelus ipse, qui tamen nil de ejusdem prophetico spiritu dicit. Vates vocatur a Carolo, ubi interrogat:« Quis est hic sermo, quem vates loquitur?» At vates hic idem est ac praesul, senex, vel quid simile. Certe quae hic Gratiosi Vitae adjiciuntur, sive Agnellum, sive Gratiosum auctorem habeant, nil habent quod prophetiae charismata redoleat; imo potius ad schismaticum et seditiosum Agnelli animum referenda, qui, indirecte et quasi aliud agens, Romanae sedis temporale et ecclesiasticum jus Ravennatibus exitiosum fore( falsus equidem propheta) ominatur
53.3.2.2
Subsequentis pontificis Vita deest, cujus loco haec habet codicis descriptor:
53.3.2.3
Hic et Valerii archiepiscopi historia deberet esse, sed deest; et ista pauca de illo scripta hic, non sunt de dicto Agnello, sed inveni in aliis chronicis, unde hic posui.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).