Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Aimoinus Floriacensis950-1008
De miraculis S. Benedicti
Bene 3.11.1
Choose a text More by Aimoinus Floriacensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9750 Demisbe
3.11.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XI. S. Pauli corporis translatio Floriacum.
3.11.1
Osa( Huessant) Oceani maris quaedam est insula, quae a continenti Armoricanae regionis terra, quam Cornugalliae nominant, pelago sexdecim passuum in transversum porrecto sejungitur. In ea beatum Paulum, cognomento Aurelianum, eremiticam duxisse vitam ex libro Vitae ejus didicimus. Hic denique S. Paulus, in loco Britanniae qui oppidum Sancti Pauli dicitur, Episcopus factus, multis in vita sua clarus virtutibus, ibidem per divinam designationem tumulariam meruit sepulturam. Cujus corpus post longa obitus ipsius transacta tempora, a Mabbone ipsius loci pontifice, ad hoc nostrum Floriacense translatum est coenobium. Hujus translationis seriem, quia occasio se praebuit, licet multis antea temporibus gesta sit, sicut a prioribus nostris eam auditu comperimus, referre dignum duximus. Memoratus denique venerabilis Mabbo pontifex, amore divino contemplativae succensus vitae, haesitabat animo quonam potissimum in loco suum posset explere propositum; cui divinitus inspiratum est nusquam aptius id posse eum perficere quam in praesentia corporis sanctissimi Patris nostri Benedicti, qui dux et signifer illius esset institutionis quam ipse sectari cupiebat. Sumptis igitur Evangeliis et sacrarum vestium non contemnendo ornatu, simul cum sacratissimo corpore egregii praesulis Pauli ad sibi desideratam pervenit habitationem, quem abbas istius sacri coenobii, praecedenti libro nominatus Wlfaldus, cunctaque congregatio gratantissimo dilectionis suscipientes obsequio, quo advixit tempore, honorifice secum tenuerunt. Qui peracto laudabilis vitae cursu, ante altare Sancti Joannis evangelistae, in basilica Sanctae Dei genitricis Mariae, tumulariam adeptus est sepulturam. Corpus autem antedicti confessoris Pauli cum proprio loculo, post loculum sanctissimi Patris Benedicti posuerunt, uno tamen ampliori scrinio, quod etiam argento tectum erat, utrumque concludentes. Nunc jam ad id quod coepimus exsequendum regrediamur.

Intertext edge

Open linked passage

Note